Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1782

Sources:

Ba: Badius1520a

B140v

1
CIrca Quintum arguitur: quod non contingit cognoscere de deo quid non est: non
cognoscendo quid est. Primo sic. scire quid non est deus: est scire de aliquo quia
est aliud a deo. Non scitur autem quia est aliud a deo, nisi sciatur quod est deus: quia
aliud est relatiuum diuersitatis: & cognito vno relatiuorum necesse est cognosci
reliquum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. ex eodem habet cognosci quid est rei alicui idem:
& quid diuersum ab eodem: quia ab eodem est in re identitas sibi: & diuersitas
ab alio: & sicut vnumquodque se habet ad esse, & ad cognitionem. sed non cognito de aliquo quid sit,
non potest cognosci quid sit idem sibi: vt in exemplo Themistii de seruo fugitiuo: qui enim non co
gnoscit eum, non potest scire si ipse est cum eum inuenerit. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est Augustinus in dua-
bus auctoritatibus dictis in quaestione praecedenti. In prima vbi dicit. Non parua notitiae pars est, si
antequam scire possimus quid sit deus: possumus scire quid non sit. Et. in secunda vbi dicit. Non esse hoc
quod quaerimus nouimus: quamuis illud nondum quale sit nouerimus.

4 ⁋ Item quod econverso non potest sciri
quid sit: non sciendo quid non sit: videtur, quia secundum philosophum: quid bene definiunt contraria consignificant. Con
traria autem sunt quod res est: & quod non est. ergo &c.

5 ⁋ In contrarium est: quoniam qui scit de deo quia est
id quod caeteris est anteponendum, scit aliquo modo quod est: quia hoc conuenit ei ratione suae quiditatis super
alia. sed hoc sciens de deo bene ignorat quid non sit. Nam vt dicit Augustinus i de doc. Christiana cum alii alios
& alios deos colunt: siue in caelo, siue in terra, omnes tamen certatim pro excellentia dei dimicant: nec quisquam
inueniri potest hic, qui deum esse credat quo est aliquid melius. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc quod ista quaestio quaerit an vna & eadem cognitione cognoscitur de
deo quod est, & quid non est: vt quid cognoscit vnum de ipso, cognoscat & aliud. Et est dicendum quod de deo
duplex est cognitio quod est, praeter illam quae est determinata per nudam essentiam: quae non potest sciri quid sit
nisi sciendo quoid non sit simul perfecte: & econverso non potest sciri perfecte quid non sit, nisi perfecte sciendo
id sit. vt semper affirmatio sit causa perfectae cognitionis ipsius negationis: & praeter illam etiam quae est
indeterminata per esse confusum in eis quae sunt creaturarum: de qua videbimus in sequenti quaestione: quae non
est cognitio discreta: & ideo non habet locum quaestio ista de cognitione illa: quia non cognoscitur quid non
sit res nisi discernendo eius esse & non esse, praeter has inquam duas cognitiones de deo eius quod quod est
sunt aliae duae. Vna omnino generalissima: qua cognoscitur simpliciter quod est optimum in eis quae sunt, non
determinando conditiones bonitatis & praeeminentiae eius super alia. & illa est cognitio qua scitur quid
dicitur per nomen: non quid est res. Alia vero est specialis quae cognoscitur quod optimum est & caeteris praeeminens
& cum hoc quae sunt conditiones praeeminentiae: videlicet quod habet omnem rationem perfectionis: & nullam patitur
rationem imperfectionis & defectus: quod sit simplicissimum & immutabilissimum & caetera huiusmodi. Loquendo de
cognitione de deo quod est primo modo, contingit scire de deo quid est, non sciendo vnivlrstle quid non est scilicet quo ad
omnia quae non sunt quod deus est: licet forte sciatur de pluribus: vt de illis in quibus non inuenit illam esse
eminentiam quam reputat diuinam: vt ostendit vltima ratio. aliter enim idololatrae dicentes deum esse opti
mun: non ponerent illud optimum esse caelum, aut aliquod lucidum in caelo: quod in rei veritate deus non est. Loquendo
autem de cognitione quod est de deo secundo modo: non contingit scire de deo quid est, non sciendo quid non est
oppositum illi in quo cognoscitur de deo quid est: nec econverso. Sciendo enim quod est: sciendo scilicet omnes rationes
perfectionis esse in ipso: necesse est quod simul sciat vniversale de omnibus quid non est: & quod nulla creaturarum
sit: vt quod omne habens in se aliquam rationem imperfectionis, non sit deus: & tale est omnis creatura. Sciendo vero
quid sit secundum aliquam perfectionem: & non secundum omnes: necesse est simul scire quid non sit secundum ipefectionem oppo
sitam illi: licet non secundum omnem. Vnde sciens de deo quia est perfectus in simplicitate, scit quod non est aliquid cor-
poreum. Sciens vero quod est perfectus in immutabilitate, scit quod non est aliqua substantiarum simplicium quae sunt
mutabiles. Et econverso sciens quod non est aliqua illarum propter imperfectionem quam inuenit in illis: necesse ha
bet simul scire quid sit deus quo ad oppositam perfectionem: & sciens quid non est secundum omnes perfectiones quae sunt
in creaturis: necessario scit simul quod est secundum omnes perfectiones respondentes imperfectionibus illis quae
sunt in creaturis. Vnde idololatra cognoscens aliquas perfectiones de deo: sciendo quo ad illas quod est deus
scit creaturas illas non esse deum in quibus inuenit imperfectiones oppositas: vt sciens quod sit cognoscens
& intelligens, scit quod non est aliquod brutum animal. Econtrario autem nesciens quod est simplicissimum: &
spiritus quidam: nescit quod non sit corpus: vt caelum vel ignis. Philosophus autem bene instructus: sciendo vniuer-
saliter omnes conditiones perfectionis diuinae: in quibus econtra creatura habet in se aliquam imperfectionem
quam similiter nouit: Sciendo inquam quid est deus secundum omnes rationes suae perfectionis, necesse est eum scire simul
quod non sit deus: & hoc vniversali. & econverso sciendo vniverstale quid non sit deus: necesse est eum simul scire vnivelrsale quid Ba141r
sit deus. Et sic cognitio de deo quid est, determinando conditiones praeeminentiae eius, & cognitio quid
non est ei opposita, currunt eodem cursu, quantum enim scit homo de vno, & de altero. Qui enim per
fecte quo ad omnes conditiones praeeminentiae scit quid est, perfecte scit quo ad omnes creaturas quid
non sit. Qui autem quo ad aliquas conditiones praeeminentiae scit quid est, & quo ad aliquas creaturas
scit quid non est: & quo ad aliquas non scit hoc. Scit enim quo ad illas, in quibus est imperfectio ope
posita perfectioni quam nouit in deo. Quo ad alias autem non. & hoc ideo quia negatio non cogno
scitur nisi per affirmationem, sicut priuatio per habitum. secundum quod dicit Auicen. i. metaphysicae.
Esse cognoscitur per se: non esse vero per esse aliquo modo. & secundum quod dicit Anselmus de casu diabo-
li. Remotio alicuius rei significari nullatenus potest: nisi cum significatione eius cuius significatur
remotio. Nullus enim intelligit quid significat non homo, nisi intelligendo quid sit homo. Et sic
patet quod essentialior via ex parte rei cognitae in cognoscendo quod quid est de deo, & quid non est,
est procedere a cognitione quid est deus, ad sciendum quid non est in creaturis. licet sit econverso
ex parte nostra idoneor via procedendo a cognitione quid non est, ad cognoscendum quid est, via. scilicet
remotionis. secundum quod dicit Damascenus. Oportet eum qui vult substantiam alicuius dicere, quid
est enunciare, non quid non est. Veruntamen in deo quid est dicere, impossibile est secundum substan-
tiam. Facilius autem magis ex omni ablatione facere rationem. Sic enim per rationes imperfectionis
via remotionis omnis imperfectionis a deo & attributionis eminentiae incipit homo cognoscere
de deo quid sit in speciali, vt in sequenti quaestione dicetur. Et sic cognoscendo quid est, per ipsum quid
est perfecte nouit quid non est, & per quid non est amplius nouit quid est. Et ideo qui bene defi-
niunt hoc modo per cognitionem de deo quid non est, vel quod est deus: contraria consignificant: vt pro
cessit penultima ratio, & duae primae rationes. Non autem qui bene definiunt quid est cognitione
generali, quid est scilicet quod dicitur per nomen, oportet quod contraria consignificent, vt dictum est. Neque qui
bene definiunt quid non est, per cognitionem quid est generalem, oportet quod contrarium consignifi-
cent definiendo vniuersaliter quid est cognitione speciali: vt processit ratio ex duabus auctori-
tatibus Augustinus

7 ⁋ Et sic patet ad quaestionem & ad obiecta simul.