Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1771

Sources:

Ba: Badius1520a

B140r

1 Ba140r
Irca Quartum arguitur: quod scire quid non est deus, non expedit ad sciendum quod est.
Primo sic. sicut se habet vnumquodque ad esse, & ad cognitionem. Sed vnumquodque con
tradictoriorum non confert ad esse alterius. ergo nec ad cognitionem, quid non est: est
contradictorium ad quod est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Priuatio nata est cognosci per
habitum: non econverso: quia rectum est iudex suiipsius & obliqui. vt dicitur. i de
anima. Quid non est: est priuatio eius quod est quid est. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est
Augustinus xxii. ser. super Ion Si non potes comprehendere quod est deus: vel comprehende quid non sit: multum profece-
ris si non aliud quam est de deo senseris. Nondum quis potest paruenire ad quid sit deus: perueniat ad quid non
sit: non est corpus: non est terra: non caelum: non luna: non sol: non stellae: non est deus mutabilis
species: transi haec omnia: hanc pietatem volo a te seruari: & praecipue moneo vt si non vales compre
hendere deus quid sit: parum non tibi putes scire quid non sit.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod tendens in finem quencumque duobus promouetur: quorum vnum
est fuga, & amotio eius quod est impedimentum motus in finem: & facit deuiare a fine: Alterum vero
est adhaesio & tentio eius quod est ductiuum in finem. & hoc secundum duas partes iustitiae quibus acquiruntur
virtutes scilicet discedendo a malo & faciendo bonum. Nunc autem cognitio quod est deus, finis est tendentis
studio suo in cognitionem dei: cuius impedimentum est ignorare quid non sit deus in creaturis: promo-
tiuum vero eius est scire quibus gradibus a creatura ascenditur ad cognitionem eius quod est deus: nec
potest scire de aliquo in creatura quia sit gradus ascendendi ad deum: nisi cognito quod non sit deus. ali
ter enim in illo sistere vellet in via. scilicet pro termino viae. Primum ergo quo mouetur tendes cognoscere quid
est deus: est cognoscere quid non est: ne in illo sistat putando id deum esse quod non est deus. Et ideo dicit
Boethius, quod cognitio mali bono deesse non potest: nec vitatur malum nisi cognitum. Et hoc est quod di-
cit Augustinus super Ion ser. xxi. Intelligamus quod verum est: si autem hoc non poterimus: non eamus in illud quod fal
sum est. Melius enim est nescire quam errare. ltaque ante omnia curare debemus vt sciamus. Si autem non pote
rimus deuenire ad veritatem, non eamus ad falsitatem. Et hoc maxime cauendum est circa cognitionem
quid est deus: quia vt dicit Augustinus i de trinitate. neque periculosius alicubi erratur: nec laboriosius aliquid quae
ritur: nec fructuosius aliquod inuenitur. Et quia in tali inuestigatione difficillimum est homines cauere sibi
omnino ab errore, ideo dicit Aug. ibidem. Si quod eis erga deum amoris vel timoris est, ad initium fidei
& ordinem redeundum est. lam scientes quam salubriter in sancta ecclesia medicina fidelium constituta sit
vt ad perceptionem incommutabilis veritatis imbecillem mentem obseruata pietas sanet: ne in opinionem
noxiae falsitatis temeritas inordinata praecipitet: quia mentis humanae acies inualida in tam excellem
ti luce non figitur: nisi per iustitiam fidei nutrita vegetetur. Excedit enim, vt dicit de sent. Prosperi, super
eminentia diuinitatis non solum vsitati eloquii nostri: sed etiam intelligentiae nostrae facultatem. Non pua
enim notitiae pers est, si antequam scire possimus quid sit deus, possimus scire quid non sit. Quaerentes igitur quid sit
deus, quicquod cogitanti occurrit abiicimus, respuimus, improbamus, non esse hoc quod quaerimus nouimus:
quamuis illud nondum quale sit nouerimus. Est igitur in nobis (vt ita dicam) quaedam docta igno
rantia: sicut dicit ad Probam.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod oppositum non confert ad esse oppositi: ergo neque ad co
gnitionem: Dicendum quod verum est per se in causando esse aut cognitionem, per accidens autem amouens prohibens
bene potest conferre: sic vt frigidum circunstans calidum: & in hoc prohibens ne diffundatur extra se: sed quod con
stringatur intra se. & sic fortius comburit. sic cognoscere quid non sit deus, constringit intellectum
vt intra se spiritualiter quaerat quid sit deus: & non euagetur quaerendo eum per creaturas extra se: & sic valet
multum ad cognoscendum quid sit deus.

6 ⁋ Ad secundum: quod priuatio non est principium cognoscendi
habitum: Dicendum quod verum est per se: sed magis econuerso: per accidens autem non est inconveniens
vt dictum est. Veruntamen intelligendum quod negatio circa id quod non est deus: duplex est: aliquid enim
negatur de deo ratione rei significatae: vt quod non est lapis aut canis. aliquid vero negatur de ipso
ratione imperfectionis secundum quam inuenitur in creaturis: vt quod deus non est bonus: quia est superbo
nus: & ipsa bonitas: & huiusmodi. Cognitio quid non est deus primo modo praeseruat ab errore: ne credatur
deus esse quod non est: non autem agit ad dirigendum in cognoscendo quid est: quia est pure negati-
ua nisi praeseruando a putando esse quod non est. Cognitio vero de deo quod non est secundo mo
do: non solum praeseruat ab errore, ne credatur esse deus quod non est: sed agit ad dirigendum in co-
gnoscendo quid est, eo quod non est pure negatiua: sed negando circa rem rationem imperfectionis intendit
includere circa eam in deo perfectionem illi ipessectioni contrariam. Vnde dicitur quod deus non est bonus ne intel
ligatur bonum convenire ipsi per inhaerentiam & participationem: & sic intelligatur esse bonitas ipsa per essentiam.
Et hoc est quod intellexit Auicen. in viii. Metaphysicae suae. Prius est esse expoliatum conditione negan- Ba140v
di priuationes & caeteras proprietates ab eo: non quod ipsum sit esse expoliatum: cuius haec proprietas
est. ipsum enim non est illud ens expoliatum conditione negandi: sed est ens conditione affirman-
d scilicet quod est. ens cum conditione non addita compositioni.