Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1759

Sources:

Ba: Badius1520a

B138r

1
Irca Tertium arguitur: quod non est eadem cognitio qua cognoscitur de deo si est & quid
est. Primo sic: quoniam si ita esset: tunc cum certa cognitio & deteriata potest haberi
de deo si est, vt habitum est supra: & certa & determinata potest de eo haberi co
gnitio quod est. consequens falsum est per Hu. vt supra. in quid an deum esse sit per se no
tum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. quorum cognitio est eadem, vnum non potest concipi a cogno Ba138v
i
scente sine altero, essentia dei potest cogitari & concipi non concipiendo ipsum esse, vt habitum est supra, er
go &c.

3 ⁋ Contra. sicut vnumquodque se habet ad veritatem, & ad cognitionem: sed eadem veritas omnino
indiuisa est ipsius si est & quid est de deo: quia eius esse est eius quod est esse: quia essentia sua est
sua quiditas, vt habitum est supra. ergo &c.

4
⁋ Hic primo videndum est quid sciatur de re sciendo si est: & quid sciendo quid est. aliter enim
non poterimus scire convenientiam & differentiam ipsorum. Prius enim oportet aliqua cognoscere in se antequam
possit cognosci eorum convenientia aut dicituria inter se. Sciendum ergo primo de si est: & similiter de quid est: quod
vtrumque vno modo est praecognitio. secundum quod philosophus deteriat de eis in principio primi Post. Alio vero modo est
quaestio. secundum quod deteriat de eis in prim. secundi Post. & se habent quod est & si est in omnibus suis acceptionibus adin
uicem secundum hunc ordinem. Quid est enim, praecognitio est nuda, & simpliciter cognitio, & intellectus confusus eius
quod significatur per nomen: nihil in significato nominis deiminando: neque quod sit eius quod est ens in rerum natura
neque quod sit non ens: sed solum quod de se sit conceptus aliquis: & res non a ratitudine, sed a reor reris dicta:
quae ex sua intentione non deteriat aliquid esse essentiae, vel existentiae: neque non esse: sed se habet per idif-
ferentiam ad id quod purum nihil est: vt Hircoceruus vel Tragelaphus: & quod est essentia & natura aliqua
secundum quod supra expositum est. Et ideo ex cognitione eius quod quod est vt est praecognitio, solum quod dicitur per
nomen intelligere oportet. vt dicitur in princ. Poste. Et est primum quod per vocem apprehenditur: & praecedens omnem aliam
notitiam, & scientiam de re quacumque. Praecedit enim cognitionem de re significata si est aut non est: siue
quo ad esse essentiae: siue quo ad esse existentiae. Vnde cognitio eius quod quod est: cum est praecognitio, indiffe
renter se habet ad ens & non ens, & neutrum determinat. Significare enim per nomen est & quae non sunt si
cut ea quae sunt. vt dicitur. ii. Poste. Vnde istud quod est: nihil aliud est quam ratio nominis: quid scilicet nomen signifi-
cet. Quo cognito statim de concepto in ratione nominis: vt quod nomen indicatiuum sit eius quod est aut homo
aut Tragelaphus: statim dubitat homo de eo quod ratio nominis de se non determinauit: videlicet si est
vel non est res scilicet aut natura aliqua quo ad esse essentiae: & est prima dubitatio fundata super primum conce
ptum mentis quid est entis, in respectu ad suum contradictorium: quod est non ens: super quo fundatur prima communis ani
mi conceptio. De quolibet affirmatio vniversal negatio, & non simul de eodem. Vnde philosophus. iiii. Met. & Auic.
primo Meta. suae: disputant contra negantes hoc ex nominis significato: tamquam nihil aliud sit praecedens huiusmodi
principium in humnana cognitione: nisi deteriata nominis significatio & cognitio eius quod quod est: quod dicitur per
nomen. Vnde dubitatio de re quaecumque an sit in esse essentiae natura aliqua: an non: debet deteriari in principio
cuiuslibet cognitionis scientialis. De quo enim habetur scientia, necesse est: scire quod est, quod enim non est, nullus scit,
vt dicitur in. ii. Post. Et est istd scire de primo & simplicissimo conceptu incomplexo entis: quid natus est haberi
de eo quid scitur praecognitione eius quod dicitur per nonmem scilicet an ipsum sit res & aliqua natura: quid est primus conceptus
simplicissimus: quia de esse absoluto simpliciter dicto non determinando circa ipsum hoc vel illud: siue in genere
siue in specie: quid statim, vt dicit Auic. i. Metaph. suae, prima imprssione in anima imprimitur: lta quod omnis alia
cognitio de re siue creati: siue increati: siue substantiae: siue accidentis: per additionem se habet ad istam-
sicut omnis alia intentio entis se habet per additionem ad esse: & differens est ab illa vniversal secundum rationem: vel secundum
intentionem aliquam. Et ita sicut in praecognitione quod est, cognoscitur simpliciter quid dicitur per nomen: non deter
minando esse vel non esse: sic in cognitione de re si est incomplexum cognoscitur simpliciter esse de re intelle-
cta si est, non determinando circa ipsam an sit hoc vel illud, creator vel creatura, substantia aut ac
cidens. & hoc est comprehendere esse de re sub illa ratione quae ens est subiectum metaph. cui quodam modo accidunt
substantia & acens, sicut inferiora accidunt supioribus. & vnivlrstlet illud dicitur accns rei, quod est ei adueniens
extra suam, propriam intentionem & definitionem. secundum quod dicit Auic. in primo Metaph. De quibus tractatur in aliis
scientiis: sunt accntia in hac scientia: quoniam sunt dispositiones quae accidunt ad esse & diuisiones eius.
Ens enim talis naturae est: quod praedicatur de omni: siue illud substantia sit: siue aliud. lpsa enim substantia ex hoc
quod est ens: nec est substantia: nec spa aliqua. Hic etiam dicit philosophus in. ii. Poster, quod sipnta non est esse simpliciter: sed
aliquod eorum quae sunt per se. Et nota quod l talis cognitio de esse sit prima in quaecumque re, respectu omnium aliarum
in eadem: ipsa tamen in vna re praecedit seipsam in alia re. Quaedam enim sunt ita prima quod non possunt noti-
ficari per alia esse. Alia vero sunt quorum esse per aliorum esse notificatur & probatur. Cognitio de esse si est
circa illa quae sunt de primo modo, est praecognitio. Vnde de subiecto scientiae quod est primum in illo genere oportet
praecognoscere si est: vt dicitur primo Post. Circa illa vero quae sunt de secundo modo est quaestio: vt si est aut non
est Centaurus aut deus: sicut dicitur in principio secundi Post. Cognito autem si est incomplexo de eo quod prae
cognitione quod est intelligitur in nominis significato statim postquam de eo conceptum est, esse. dubitat homo
de eo quod est simpliciter conceptum non determinatum, dubitat inquam si est substantia vel accns: & est dubi
tatio fundata super primam diuisionem esse, quoniam, vt dicit Aui. primo Metap. Quod prius est omnibus diuisionibus
eorum quae sunt per essentiam, est: quoniam esse duobus modis est. Vnus quidem est non esse in alio, vt in subiecto cuius estpers.
quod est substantiae. alius. dqu est esse in alio: vt in subiecto cuius est pers: &e accntis, & illud quod sic dubitatur, est id quod Ba139r
quaeritur quaestione quod est: cuius cognitio anmquam possit haberi aut aggredi, necio praesupponit cognitionem
si est. Secundum quod dicitur i. ii. Post. Impossibile est scire quid est ignorantes si est: quia de eo quod non est non contigit scire
quid est. secundum quod dicit in eodem. Quid est Tragelaphus non contigit scire. Sed intelligendum quod scire si est, contigit
dupliciter de re aliqua: aut per cognitionem sui accuntis: quia ei quod non est nihil accidit: et ideo cognoscendo si est
de eo quod accns est: necimo scitur in generali quia est aliquid cui accidat: aut per indeteriatam & confusam cognitionem
suae naturae: ad modum quo significatur ipso nomine quam deteriat ipsa cognitio quid est: quae exprimitur in definiti
ua ratione. De eodem enim sunt quaestio si est & quid est: ad modum quo idem significant nomen & definitiua ratio, vt
dicit philosophus in. viii. Met. sie diuersimode. Nomen enim quiddam indefinitum significat, vt circulus. Definitio ant
quae dicitur quod est sigura plana vnica linea contenta, diuiditur in singlaria id est in singulas partes rei definitae, vt dicitur in
pri. physicae. Scire si est de re primo modo est si est secundum accns, quod non est vere scire de re si est. Scire vero de ea si est
secundo modo: est scire de ea si est vere & per se. Vnde postquam philosophus dixit in. ii. Post, quod impossibile est scire quid est igno
rantes si est: continuo adiuxit illos duos modos sciendi si est, cum dixit. Hoc ant si est alnm quidem secundum accns
hemmus: alum habentes quod ipsius rei. Per quod innuit quod cognitio si est vere & per se, est quodam modo pers cognitionis
eius quod quid est: non ant cognitio eius quod est si est, secundum accns. de quo statim subiugit. Sed quaecumque secundum accns sci
mus quia sunt, nccem est nullo modo se hre ad quid est: quia nec quia sunt vere scimus. S quaecumque hememus per se quia sunt:
facile est de illis per si est inuestigare quid est: quia quantum de eis hemomus, quia est, tantum de eis hmemus quid est, habendo
scilicet ex si est, aliquid eius quod est quid est. est enim istud si est, aliqua portio eius quod quid est: quia est indeteriata cognitio generis
& naturae rei: nec tamen cadit sub eo quod est quid est, quod distiguitur contra si est. Hoc enim quid est, est quaestio de natu
ra rei deteriata, vel secundum genus: et hoc quo ad incompletam cognitionem eius quod quid est: vel secundum definitiuam
rationem: & hoc quo ad completam cognitionem eius quod quod est: in quae etiam cognoscendo quod quid est: complete co
gnoscitur si est: quod est quaestio de natura rei omnino indeteriata, est secundum genus generalissimum. Vnde sicut imperfecta & in
determiata cognitio est principium cognitionis perfectae & deteriatae: sic cognitio ex quaestione si est, est
principium cognitionis ex quaestione quod est. & econverso sicut habita perfecta & deteriata cognitione, perficitur
quocquid erat imperfectum in cognitione indeteriata, sic hinta cognitione perfecta ex quaestione quid est, hituer perfecta cogni
tio eius quod quaerit quaestio si est. Secundum quod docet Comm. cum dicit super cap de vacuo. Pricipium quaestionis per vtrum
simplex scilicet vtrum aliquid sit vel non, est exponere nomen per sermonem compositum ex alio quod est genus: & alio
quod est dicituria: & tunc vlterius inquirere vtrum sit genus eius quod positum est esse genus: & vtrum sit dicituria eius quod ponitur
vt dicituria, quando autem sic esse inuenitur tunc scitur res illa esse. Si ant non inuenitur esse in aliquo genere: tunc scitur quia res non
est. & sic perfecta ratio cognitionis ipsius si est: est cognitio eius quod est quod est. Et ideo dicit philosophus in. ii. Post. Scien
tes quia est quid sit quaerimus. Cam enim ipsius esse. Quod expressius repetit consequentur cum dicit. Sicut diximus: idem est sci
re & quid est: & scire cam ipsius si est. Et nota secundum praedicta de cognitione si est, quod quid est cum est de illis quae
sunt omnino prima in natura & essentia sua: quae nec per alia habent probari aut notificari: tunc est praecogni
tio: secundum quod de subiecto scientiae oportet praecognoscere quid est, sicut si est. Cum vero est de illis quae non sunt
omnino prima in natura & essentia sua, sed habent aliquo modo priora: quibus habent notificari: tunc est quaestio
secundum quod dicitur. ii. Poste. Eorum quae sunt: alia sunt sine medio: & principia sunt: quae esse & quid est supponere
oportet: Sed habentium medium quorum est quaedam altera cam, per demonstrationem onindere. Cognito autem de re
si est de incomplexo: et quod est definitiua ratione: restat dubitatio de si est complexo: vca de inhaeren-
tia rei ad rem: & hoc vel essentiali: vt si homo est animal: si deus est bonus: vel accidentali: vt si homo est al-
bus vel non. Et differunt si est de incomplexo & de complexo: quia si est de incomplexo, est de esse rei in se
quod est sua vera entitas. Si vero est de complexo: est de veritate compotenis: quae est diminuta rei entitas
apud animam. Et de isto si est complexo: sciendum quod in eis quae sunt prima & per se nota est praecognitio, vt
quoniam omne aut affirmare, aut negare verum est: vt dicitur in principio Post. In eis autem quae non sunt prima nec
omnino per se nota, est quaestio quam philosophus in ii. Poste. appellat quaestionem quia est. Cum enim, vt dicit, vtrum aliquod
sit hoc aut hoc quaerimus in numerum ponentes: vt vtrum sol deficiat aut non: quia quaerimus. Inuenientes enim quia
deficit pausamus: & si in principio sciremus quia deficeret, non quaereremus vtrum. Cum autem sciamus ipsum quia
ipsum propter quod quaerimus: vt scientes quia deficit, propter quoid deficit quaerimus: quo teriato finitur humanae inue-
stigationis sollicitudo.

5 ⁋ His praelibatis dicendum ad propositum. cum quaeritur: vtrum eadem cognitione cognoscitur
de deo si est & quid est: Sciendum quod cognitio cum sit quaedam assimilatio cognoscentis ad cognitum: quaestio de
identitate cognitionis praet intelligi vel ex parte cognoscentis, vel ex parte cogniti. Si ex parte cogniti: sic
non est dubium quin eadem cognitione vtrumque de deo cognoscitur: quia in deo quantum est ex parte sua dif
ferentiam nullam ponunt: sed si aliquam habeant differentiam, hoc est ex parte cognoscentis. Vnde ex par-
te cognoscentis solum habet locum quaestio: & dicendum quod si quod est: est praecognitio: quod non eadem cognitio-
ne cognoscitur vtrumque de deo: quia bene contingit scire de deo quid dicitur & intelligitur per no
men intellectu confuso & indeterminato: non sciendo si sit deus: quocumque modo intelligatur si est praeco-
gnitio vel quaestio: siue de incomplexo siue de complexo: quia constat, vt dicit Augustinus i de doct. Christiana Ba139v
quod omnes latinae linguae cum aures eorum sonus iste deus attigerit: mouet ad cogitandum excellentissi-
mam quandam naturam: qui tamen bene possunt dubitare an ipsa habeat esse siue in existentia actuali aut
in rerum natura: quia quaerens & inuestigans ex creaturis ductu naturalis rationis, an deus habeat
esse vel in effectu: vel in rerum natura, necesse habet prius scire quid intelligitur hoc nomine deus. Ali
ter enim nesciret quando per rationem inueniret an ipse habeat esse, vt dictum est supra in quaestio-
ne: an contingit hominem scire ex creaturis deum esse. Vnde & quod populares idololatrae ponebant
deum esse aliquid per essentiam & in effectu: hoc non erat ex aliqua eorum scientia quam habebant de dei essen
tia: vel eius existentia: sed ex fide quam habebant philosophis: qui illud per rationes ex creaturis (vt habitum
est supra) de deo sciuerunt: a quibus etiam habebant notitiam eius quod dicitur per hoc nomen deus. Et
ideo in determinatione eius quod per nomen intellexerunt, errabant: cum vnusqusque eorum illud ponebat deum
est: quod caeteris anteposuit: quidam caelum: quidam solem: quidam lunam: & sic diuersi diuersimode. vt dicit Augustinus
iii. de doc. Christana quod numquam fecissent, si aliquid de si est deus: vere sciuissent: quia quod diuinae naturae co
gnoscitur esse: non cognoscitur esse eius nisi cognoscendo ipsum excellere omne quid in creatura reperitur. Quod
quia bene nouerunt philosophi, etsi adorabant idola cum populo tamquam deos in templis: ostendebant tamen deos non
esse in suis scholis: negantes deos esse in scholis: quos sicut deos venerabantur in templis. vt dicit
Augustinus de vera reli. Si vero quid est sit quaestio: aut ergo est de natura dei in aliquo eius generali attri-
buto: & hoc vel communi cum creaturis, quo intelligitur cognitione indistincta: vel sibi appropriato:
quo intelligitur cognitione distincta. secundum quod de his modis cognoscendi quod est deus, infra videbitur. aut
in particulari de illa singulari natura: in qua lucet veritas omnium attributorum. Si primo modo: tunc si
est: aut est de complexo, aut de incomplexo. Si de complexo: aut ergo possumus loqui de cognitione in
actu vel in habitu. Si de cognitione in actu: tunc dicendum quod non est eadem cognitio quae scitur de deo si est
& quid est. Potest enim aliquis actuali cognitione concipere in aliquo generali attributo diuino id quod deus est: vel
cognitione indistincta: vt intelligendo bonum simpliciter: vel distincta, intelligendo bonum non participatum: sed
per essentiam bonum, vt supra expositum est: non concipiendo insimul inhaeretiam esse ad ipsum siue sim-
pliciter: siue in actuali existentia: vt habitum est supra. Si vero de cognitione in habitu: dicendum quod
est eadem cognitio omnino qua scitur de deo si est aliquid & quid est. Si enim intelligens quod est deus, in eius
quantumcumque generali attributo aduertat de eius esse, impossibile est intelligere vel cogitare quid est deus
quin simul cogitaretur esse: quia praedicatum cogitatur in subiecto. & secundum hoc deus non potest cogitari non
esse. vt infra dicetur. Cogitans enim bonum vel sapiens vel aliquod huiusmodi sub ratione qua convenit deo scilicet co-
gnitione distincta qua deo soli convenit illud concipiendo, cogitat sub ratione qua est bonum non parti-
cipatum: sed per essentiam: quae est suum esse & sua existentia: & quo maius excogitari non potest. vt habitum
est ex supra determinatis. Si vero quid est deus intelligatur in aliquo eius attributo generali cogni-
tione indistincta: qua etiam creaturae convenit, de qua infra dicetur: non oportet quod intelligens quod est deus,
intelligat eum esse: quia illud quod in ratione sua non includit esse. Si vero si est sit quaestio de incomplexo: &
similiter quod est de natura dei in aliquo eius generali attributo: siue communi, siue appropriato: sic omnino
est eadem cognitio qua cognoscitur si est: & quid est: quia omnino idipsum sunt in eo essentia & esse. &
sic non differt cognoscere si est & quid est: nisi ratione tantum. sicut sola ratione differunt essentia & esse
vt habitum est supra. Si vero quid est sit de natura determinata dei in particulari qua est ipsum esse
purum simplicissimum: in quo ratio omnium attributorum fundatur: tunc similiter distinguendum vt prius de
si est: quod potest esse de complexo vel de incomplexo. Si primo modo: dicendum quod non est eadem cognitio qua
de deo cognoscitur quod est & si est: quia homo bene potest cognoscere certitudinaliter & determinate
quia vera sit ista propositio qua dicitur deus est: cum tamen non sciat determinate & in particulari na
turam ipsius dei quid sit. Illud enim bene potest scire homo ex puris naturalibus: istud autem non: nec in vita ista
nec ex gratia communi: vt habitum est supra. Si vero fuerit si est de incomplexo: aut ergo cognitio si
est de deo, habetur secundum accidens: aut per se. Primo modo non est eadem cognitio: quia ex creaturis potest
cognosci si est deus: nihil cognoscendo de eius quod est in natura sua particulari. Si secundo modo: sic penitus
est eadem cognitio: quia si est cognoscere de deo per se, non contingit nisi sciendo quid sit in particulari eius
natura: non in aliquo eius attributo. per attributa enim cognoscitur si est: non nisi secundum accidens: vt infra
dicendum est. Nec contigit cognoscere de deo in particulari quid sit: nisi simul cognoscendo quia est. Et sic
dicendum: quod multo efficacius cognoscendo quid est in particulari, cognoscitur si est incomplexum de deo: quam
cognoscendo quid est in aliquo generali eius attributo.

6 ⁋ Per dicta patent obiecta. Primum enim argumen
tum solum probat quod cognitio si est deus de complexo & quod in particulari non sunt eadem cognitio: quod bene
concessum est.

7 ⁋ Consimiliter in eisdem membris processit secundum argumentum.

8 ⁋ Tertium vero argu
mentum procedit de si est incomplexo: & ipso quid quod quaestio est. Et bene concessum est quod in istis
membris eadem cognitione cognoscitur de deo si est & quid est.