Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1748

Sources:

Ba: Badius1520a

B137v

1
CIrca Secundum arguitur: quod ex puris naturalibus cognoscibilis sit abshomine diuina quidi
uatas. Primo sic. Illud quo omnia alia cognoscimus: quo etiam de ipsis iudicamus: co
gnoscitur necessario cognitis aliis: quia propter quod vnumquodque & illud magis. Sicut
llux ab oculo in cognoscendo per ipsum colores: & iudicando de eis: & prima princi
pia ab intellectu in cognoscendo conclusiones & iudicando de eis. prima veritas,
iquae est diuina quiditas, est huiusmodi, vt vult Augustinus de vera reli. &. xiiii. de trinitate. vt ha
bitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus diciti. i.t soli. Ratio promittit ita
tuae menti demonstraturum deum vt oculis sol demonstratur. i sed oculis sol demonstratur prae-
sentialiter per suam essentiam. ergo per essentiam promittit ratio demonstraturum deum. sed non promittit
nisi implere posset. ergo ratio potest deum in essentia sua demonstrare. sed ipsa in nobis est pure natu
ralis. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Einis & per se obiectum intellectualis cognitionis, veritas est secundum philosophum
ii. Metaph. Sed in eis quae sunt per se, si simpliciter ad simpliciter: & magis ad magis in infinitum. Propter quod
dicit philosophus in primo Politicae: quod sicut medicinalis scientia est ad sanitatem in infinitum: & quaelibet artium
finis est in infinitum. Nunc autem homo ex puris naturalibus potest cognoscere veritatem aliquam. ergo &
maiorem veritatem poterit magis cognoscere: & summam summe. Vnde secundum philosophum: intentio intelligi-
bilis non debilitat intellectum: sicut intentio sensibilis sensum: sed confortat magis: quia post
magis intelligibile non minus intelligit minus intelligibile: immo magis, vt dicit in. iii. de anima. sed sum
ma veritas est diuina quiditas. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. nos non scimus veritatem absque eo quod scientia-
mus canm eius. sed prima veritas est cam omnium aliarum veritatum in esse & in esse verum. secundum quod vtrumque
horum habetur. ii. Metaph. ergo non scimus aliam veritatem absque eo quod scimus primam veritatem. Multas autem
veritates alias scimus ex puris naturalibus. ergo & primam veritatem: illa autem est diuina quiditas. ergo &c. Ba138r

5
⁋ In oppositum est, quoniam secundum Augustinus xii. de civitate dei, quicquid scitur, scientis cognitione comprehenditur. ergo quid scitur ex
puris naturalibus: ex puris naturalibus comprehenditur. lii dei quiditas cum sit esse purum no limitatum, vt hitum est
supra, non praet comprehendi ab esse creaturae naturali limitato, vt videbtur loquendo de creaturis. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod ad modum triplicis cognitionis sensitiuae contingit imaginari de
deo triplicem cognitionem intellectiuam. Est enim quaedam cognitio sensitiua rei ex eius panetia nuda per essen
tiam suam: Sicut oculus videt colores in pariete. Est autem alia cognitio sensitiua rei in. eius absentia. &
haec est duplex. Vna quae res ipsa cognoscitur per suam, propriam speciem. Sicut homo imaginatur in tenebris colo-
res quos vidit in lumine. Alia quae res cognoscitur per speciem alienam: sicut ouis videns lupum, per speciem colo
ris eius & figurae aestimat inimicum & nociuum. Ad modum primae cognitionis sensitiuae deus cognoscitur
immediate per nudam essentiam: et hoc simplici intelligentia: non ratione collatiua per aliquod medium rationis.
Vnde & illa cognitio dicitur cognitio visionis: quia in ea videt deum oculus mentis: ad modum quo videt
oculus corporis formam coloris. Hoc modo scire vel intelligere de deo quid sit per essentiam: non contingit ali-
cui creaturae ex puris naturalibus, de quo in se debet esse bona quaestio: neque similiter cognitione tali cogno
scibilis est in vita ista ex communi gratia. secundum quod dicit Augustinus in li. de fide cathol. Tua essentia & species potest
dici, & fora: & est id quod est. Reliqua autem non sunt id quid sunt. Haec verissime potest dicere: Ego sum quod
sum. Haec tanta & talis est: vt de eius visione nihil in hac vita sibi vsurpare mens humana audeat, quid solis
electis tuis praemium in subsequenti remumeratione reseruas. Vnde super illud: Habitat lucem inaccessibilem: quam
nullus hominium vidit: sed nec videre potest. Gl. In hac vita, post autem videbitur. Intelligo autem in hac vita
secundum communem cursum: & secundum communem gratiam. In raptu autem ex gratia priuilegiata
bene potest videri est in vita ista: sicut viderunt eum Paulus & Moyses. vt deteriat Augustinus in li. de videm
do deum, ad Paulinam. Ad modum autem secundae cognitionis sensitiuae non est deus omnino natus cognoscieti, quia
non habet speciem sui aliam a sua essentia quae cognoscibilis sit: quia nihil potest esse simplicius essentia eius:
de quo alias debet esse sermo. Ad modum autem tertii modi cognitionis sensitiuae sic in paneti cognoscitur
quid sit ex puris naturalibus assistente diuina illustratione generali. et hoc est ex creaturis, vt vi
debitur in sequentibus. Et de isto tertio modo cognoscendi processit prima ratio Aliter enim deus secundum conem cur-
sum huius vitae nobis non est ratio cognoscendi alia (dico tamquam primo cognitum) quam secundum illum modum quo
cognitio eius capitur ex creaturis: vt infra videbitur.

7 ⁋ Ad secundum: quod ratio promittit se demonstraturam deum
vt oculis demonstratur sol: Dicendum quod verum est: sed non omnino in virtute sua: sed in virtute luminis giresalae,
vel special gratiae: cuius est susceptiua, & firmitur per fidem se suscepturam confidit, si bene naturalibus suis vsa
fuerit: quia habenti dabitur. & in tali confidentia illud promittit: non praesumendo devirtute naturali propria, si de
diuina bonitate gratuita.

8 ⁋ Ad tertium: quod ex puris naturalibus potest homo cognoscereveritatem simplicite
ergo & maiorem & maximam: Dicendum quod illa dignitas, Si simpliciter ad simpliciter &c. intelligitur solum in illis quae
adiuicem se habent per se: vt se habent album et disgregare. Propter quid sequitur. Si album disgregat, & magis album
magis, & maxime album maxime. Nunc autem in proposito l cognitio & veritas per se, se habent adiuicem: & ideo
sequitur quia veri est cognitio: quod maioris veri est maior cognitio: & summi veri summa cognitio, sicut
si appetitus boni: & maioris boni maior appetitus: & maximi maximus: et per hunc modum finis artium
est infinitus: quia enim artifex appetit finem opeis per se secundum finis intensionem, sequitur intensio appetitus: vt si
medicus appetit facere sanitatem, maiorem sanitatem magis appetit facere: et si in infinitum cresceret intem
tio sanitatis: & appetitus eius similiter Non tamen se habent adiuicem per se veritas & potentia sciendi ipsam in sciente
sicut nec sanitas & potentia recipiendi ipsam in subiecto. Et ideo sicut medicus l appetat sanitatem
semper magis & magis in infinitum secundum crementum sanitatis: non tamen facit eam in subiecto semper magis ac
magis in infinitum: sed solum secundum possibilitatem subiecti, vt dicit philosophus. ii. cae. & mun. Sic sciens siue potens
scire & cognoscere: licet veritas & scibile excrescat per intentionem in infinitum: non tamen potest eam recipere per
cognitione nisi secundum modum & gradum esse & naturae suae, vt dictum est. Nec est in hoc defectus aliquis
ex parte cognoscibilis ex natura eius excellentiae quam non potest pati recipiens: sicut est ex parte solis ne
videat eum oculus vespertilionis: sed ex parte subiecti: quia omnino eum capere non potest. Immo si capere posset
quantuncumque debiliter, capientem confortaret: vt semper magis ac magis posset se cognoscere & alia: &
numquam corrumperet, econtrario ei quod contingit in sole: & vniverstalei circa excellentiam sensibilium. sed hoc habet
per se quaestionem bonam.

9 ⁋ Consiliter dicendum ad quartum: quod nullam veritatem scimus nisi sciendo priniam veritatem
Sed hoc non contingit ex puris naturalibus nisi secundum modum quo scitur ex creaturis, vt infra videbitur.