Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1737

Sources:

Ba: Badius1520a

B136v

1
CIrca primum arguitur, quod quid sit deus, sit a nobis cognoscibile. Primo sic. Augustinus dicit
xiiii. de trinitate. Mens eo est imago dei: quo capax est, vel capax potest esse. Capax autem
eius est per cognitionem. vt exponitur in lii. de spiritu & anima. Est autem imago dei:
non quo aliquid est simpliciter: quo ad hoc enim omnis creatura est simile deo:
& eius vestigium: vt dicitur. lxxxiii, quod ausidiet. sed ratione quod quod est in eo scilicet ratione vnita
tis essentiae & trium personarum. Dixit enim deus trinus & vnus illud Gen. i. Ea
ciamus hominem ad imaginem & similitudinem nostram. vt exponunt Augustinus & Hila. ergo deus ratio
ne eius quod quid est in eo, capax est ab homine per cognitionem.

2 ⁋ Secundo sic. Non amatur nisi cogni
tum: sed contingit hominem amare diuinam essentiam. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Non contingit cognoscere
de aliquo si est: nisi aliquo modo cognoscendo de eo quid est, vt infra declarabitur. de deo contingit Ba137r
hominem cognoscere est, vt supra declaratum est. ergo &c.

4 ⁋ In oppositum est Damascenus qui dicit
li. i. ca. ii. Quid est dei substantia, ignoramus: & dicere non possumus. Et ca. iiii. Quoniam est quid, ma
nifestum est: quid autem est secundum substantiam & naturam, incomprehensibile hoc & ignotum.

5 ⁋ Item Greg.
super Exe. Quantuncumque mens in contemplatione profecerit, non ad id quod ipse est: sed ad aliquod quod sub
ipso est peruenit.

6
⁋ Dicendum ad hoc: quod quid est de re aliqua dupliciter habet cognosci. Vno modo
sciendo eius definitiuam rationem: quia secundum philosophum, definitio est sermo quiditatis & essentiae. Alio
modo habendo naturae qua res est id quod est, immediatam in natura definiti notionem. Primo modo quidi-
tas solum habet cognosci in habentibus definitionem: quam deus habere non potest, vt dictum est: quia omnis
definitio habet partes easdem cum partibus rei definitae. secundum philosophum. vii. Metaph. Deus autem simplex
& purum esse est, vt dictum est supra. Si ergo dei quiditas cognoscatur: hoc sit cognoscendo natu
ram eius qua est id quod est: qui solum vere est id quod est. Sed vt dicit Augustinus ser. ii. super Ioan. Quid
est quod est, nisi quod transcendit omnia quae sic sunt quod non sint: Quis ergo capit aut quis quocumque intenderit
vires suas, vt attingat quomodo potest id quod est: certe rarus est valde. secundum quod dicitur li. ii. de ordi
ne. Ratio est mentis motio, quae ducere ad deum intelligendum: rarissimum omnino genus hominum potest. Et
ideo propter excessum intelligibilis increati super omnem intellectum creatum, dicebant aliqui quod deus
in sua quiditate & natura a nulla creatura cognosci aut videri posset: sicut sol propter excellentiam
lucis visibilis in eo a debili visu vespertilionis omnino videri non potest. Vnde dixit lonenes Scotus
Commen. Angelicae Hier. quod solum in quibusdam Theophaniis a creatura rationali videretur diuina essen
tia & cognosceretur: quae obumbrarent suam essentiam sicut sol in nube: non in se nude. Non oportet sic dicere:
quia non valet simile: quoniam sol quantum est de se: est de necessitate visibile representans se in toto
suo fulgore: non potens se per se contemperare videnti. Et ideo oportet quod per aliud vt per nubem contem
peretur. Quiditas autem diuina nulla necessitate: sed sua mera voluntate visibilis est creaturae.
Secundum. quod dicit Augustinus de videndo deum: ad Paulinum. In eius voluntate situm est videri: cuius natu-
rae est non videri. Nam si non vult, non videtur: Si vult videtur. Et ideo potest deus ipse suam essentiam co
gnoscenti contempare sine medio, vt videatur. Sicut sol contemperatur mediante nube. secundum quod dicit Dio.
i. de di. no. Bonum diuinum secundum significationem non est nobis incommunicabile: quia cuilibet nostrum pro
portionatum se immittit.

7 ⁋ Sed tunc vtrum cognoscibile sit de deo quid sit, in vita ista, de hoc est totum
pondus quaestionis. Et videtur forte pluribus dicendum: quod in vita ista quid sit omnino cognosci non pos-
sit: sed solum quid non est. Secundum quod videtur sentire Damascenus cum dicit in primo sententiarum suarum. Quid
est dei substantia: vel quod est secundum substantiam ignoramus, & dicere non possumus. Incomprehensibile omnino
hoc: & ignotum. Quod declarare videtur tam in eis quae cognoscuntur de deo priuatiue, quam in eis quae de ipso co-
gnoscuntur positiue. De primis dicit. Incorporeum esse deum, hoc substantiae eius demonstratiuum, neque
ingenerabile: & sine principio & inalterabile & incorruptibile: & quaecumque talia de deo & circa deu
esse dicuntur: haec non quid est significant: sed quid non est. Oportet autem eum qui vult substantiam alicuius dicere, quid
est enunciare: non quid non est. Veruntam in deo quod est dicere: impossibile est secundum substantiam. Vnde cogni
tionem de deo quid non est principaliter inuestigandam esse docet: cum subdit. Eamiliarius autem ex omni
ablatione hominum facere rationem. Nihil enim eorum quae sunt est, non vt non ens: sed super omnia ens. & hoc
solum est comprehensibile eius infinitas & incomprehensibilitas. Sed hoc non videtur conveniens: quoniam negatio
eorum quae sunt circa creaturam inquantum huiusmodi: nihil ponit omnino entis: sed remouet quod est. Priuatio autem
& quod non est, non est principium cognoscendi aliquod in ente: sed magis econverso. secundum quod dicit Auicen.
Esse notius est quam non esse. Esse enim cognoscitur per se: non esse vero cognoscitur per esse aliquo modo. Et ita
talia cognoscere de deo quae solum dicunt priuationem eorum quae habent esse in creaturis, si nihil aliud po
sitiue omnino cognoscamus de eo quod est secundum substantiam eius: quia non est nisi simplex esse: non est no-
bis omnino cognoscibile aliquid de eo: vt nihil plus dicamur scire de deo quid sit: quam scientiamus de homine
sciendo quod non est lapis: aut lignum: & quod amplius est nec hoc quod non est posset circa ipsum cognosci: non
cognoscendo aliquo modo quid est: vt infra dicetur. Vnde cum vt dicit Augustinus de orando deum ad Probam, quid si
cuti est cognoscere non possumus: vtique nescimus: si igitur deum omnino quid sit nesciremus: omnino eum non
amaremus: quia inuisa diligere possumus: incognita nequaquam, vt dicit. vi. de trinitate neque etiam eum inuo-
caremus. Secundum quod dicitur in principio contf. Quis te inuocat nesciens te: Concedere ergo oportet quod
quiditatem dei hominem cognoscere est possibile quoquo modo. Secundum quod dicit Augustinus ser id est super Io Quid
factum est in corde tuo cum dicerem deus: magna & summa quaedam substantia cognita est: quae transcen-
dit omnem mutabilem creaturam. hoc est verbum de deo in corde tuo. Sed ad tantillam cognitionem eius quod
quid est de deo deuenire, etsi summe est difficile: est tamen possibile: quoniam sic est in natura omnium rerum:
quod naturaliter ordinatum ad aliquam opeationem, debet habere a natura organa & instrumenta: per quae Ba137v
potest in opeationem suam procedere. Aliter enim esset frustra: quod non est ponere in aliqua rerum natura-
lium. Vnde dicit philosophus. ii. cael. & mun. Quia extra rationem est: vt natura posuerit stellas mobiles: & non
praeparauerit eis instrumenta motus. Et natura quidem non absque causa aliquid vacuum posuit. Homo autem
ordinatur ad speculandum deum: tamquam ad eius operationem optimam & perfectissimam circa optimum & perfectis-
simum speculabile: quia in tali opeatione consistit eius finalis: beatitudo. secundumlphilosophum in. x. Ethi. Propter quod
etiam determinat Augustinus xiiii. de trinitate in princip quod non dicitur anima imago dei ex eo quod capax est per intelligentiam
memoriam & voluntatem suiipsius aut alicuius rei mutabilis: sed ex eo quod ipsius dei capax est. Specu
latio autem talis non est circa deum nisi inquantum deus est obiectum intellectualis cognitionis. Obiectum
autem intellectualis cognitionis circa quodcumque: non est nisi quod quod est in eo. ergo deus secundum suam essentiam:
& quod quid est in eo, est obiectum speculationis & intellectualis opeationis in homine, ad quam ordinatur. Debet
igitur homo habere in se organum: per quod potest in speculationem essentiae & quiditatis dei per intellectualem opea
tionem procedere. Aliter enim ipse esset frustra. Illud autem organum non est nisi potentia intellectualis in eo: per
quam quiditatem & essentiam dei potest cognoscere. Absolute igitur concedendum quod quiditas dei & essentia ab
homine est cognoscibilis: non solum in futuro: quid solum videtur couincere declaratio habita: sed & in preti.
Vnde & Comment. exponens illud secundi Metaph. Dispositio intellectus in anima apud illud quod est in natu
ra valde manifestum, similis est dispositioni oculorum vespertilionis apud lucem solis. dicit quod difficultas compre
hensionis in rebus quae sunt in fine veritatis scilicet in primo principio: & in principiis abstractis a mate
ria, est ex nobis & defectu nostri: non ex illis. Et assimilauit virtutem intellectus in comprehendendo in
telligibilia abstracta debilissimo visui in comprehendendo maxime sensibile scilicet solem. Sed hoc non demon
strat res abstractas intelligere esse impossibile nobis: sicut inspicere solem est impossibile vesprtilioni.
Monstrat autem possibilitatem cognoscendi ipsum desiderium naturale sciendi verum, quid cessare non potest quo
usque deueniat in cognitionem perfectam primi veri. vt dictum est supra. cuius cognitionem perfectam nullo
modo in praesenti desideraret: nisi aliquo modo etiam in praesenti percipeet: vt iam dictum est. Vnde per hoc quod modo no
uit homo modicum: excitatur ad maximum. Propter quod dicit Augustinus in princ. cons. Eecisti nos ad te: & in
quietum est cor nostrum donec quiesca: in te. & de videndo deum. Desiderium veraciter piorum: quo vide
re deum cupiunt: & inhianter inardescunt: non (vt opinor) in eam speciem contuendam fiagrat: qua vt
vult apparet quod ipse non est: sed in eam substantiam qua ipse est quod est: quam videre desiderauit Moyses
cum dixit. Si inueni gratiam coram te: ostende mihi temetipsum. Quantum autem & quom cognoscibile est de
deo quod quid est in praesenti: iam consequentur videbitur.

8 ⁋ Secundum iam dicta igitur concedenda sunt prima duo obiecta.

9
⁋ Ad obiectum in contrarium pro Damais. dicendum quod loquitur de aliquo modo speciali co
gnoscendi dei quiditatem: non autem de omni. Aliquis enim aliquo modo est possibilis in paenreti: & aliquis in futuro: &
alius nullo modo vt in sequenti. quod patebit.

10 ⁋ Similiter ad dictum Greg. Dicendum quod idcirco dicit illud: quoniam quicquid
hic intelligimus de deo, sub aenigmate & velamine creaturae intelligimus, vt infra videbimus. Et quoad
hoc quod intelligimus de eo in paneti: l sit eius quiditas: est tamen sub intellectu nudae quiditatis. vt infra patebit.