Quaestio 10

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e173

Sources:

Ba: Badius1520a

B19v

1
CIrca. x. arguitur: quod homo non potest acquirere scientiam nihil praesciendo. Pri-
mo sic. Qui nihil praescit: in nullo nouit quod quaerit: & talis nescit quando inuenit quod
quaerit: sicut dicit Themistius super prin. lib. Posterio. Qui autem hoc nescit ni-
hil addiscit: quia non est addiscere nisi sciendo quaesitum per actum addiscen-
di. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Philosophus dicit nono Metaphysicae. Nihil moue-
tur ad aliquid nisi habeat aliquid de eo ad quod mouetur: discens mouetur ad
scientiam. ergo habet aliquid scientiae, quod expresse dicit ibidem. Necesse est (inquit)
vt addiscens habeat aliquid de cognitione.

3 ⁋ Tertio sic. Addiscens omnis desiderat scire, aliter enim non
laboraret ad sciendum. Sed secundum Augustinus x. de Trinita. incognita desiderare non possumus.
ergo addiscens nouit aliquid, quod expresse dicit ibidem. Nisi (inquit) impressam in animo haberemus
tanquam disciplinae notionem, nullo modo ad eam discendam studio flagraremus
, quare cum fiagra-
mus studio discendi: necesse est quod studentes scire aliquid habeamus de scientia.

4 ⁋ Quarto sic: in prin
cipio Posterio. dicit Philosophus. Omnis doctrina ex praeexistenti sit cognitione. discens non acqui
rit discendo nisi disciplinam. ergo acquirit eam ex praeexistenti cognitione.

5 ⁋ Quinto sic. Augustinus iii.
de Academica Nemo disciplinam in animo habere poterit qui nihil didicit. & sequitur statim. Nihil au-
tem didicit qui nihil nouit. ergo &c.

6 ⁋ Oppositum arguitur. Primo sic: secundum Philosophum. iii.
de Anima, intellectus noster ante addiscere est sicut tabula rasa in qua nihil depictum est: sed sine
pictura scibilium existens nullam habet scientiam. ergo ante addiscere nullam omnino habet scientiam
addiscens. ergo nihil praenoscit.

7 ⁋ Secundo sic: ibidem, intellectus de se est omnia in potentia: & ni-
hil in actu eorum quae intelligit ante intelligere. Addiscit autem antequam intelligit id quid non intelli
git. ergo ante addiscere non est actu aliquid eorum quae postea intelligit. Sed non est notitia nisi
sciat homo actu id quod nouit. ergo intellectus ante addiscere nihil nouit. ergo &c.

8 ⁋ Tertio sic: non
est intellectus de se magis in actu intelligendi quam sensus in actu sentiendi: quia non sit intellectus in
actu nisi per sensum: sed sensus fit in actu sentiendi nihil omnino praesentiendo. ergo & intellectus sit
in actu intelligendi nihil omnino praeintelligendo: & sic sit in actu per addiscere. ergo &c.

9
⁋ Dicendum secundum quod distinguit Philosophus in secundo de Anima: quod homo
dicitur sciens dupliciter. Sciens in actu: & sciens in potentia. Sciens in actu est habens habitum sci
entiae: & considerans secundum ipsum. qui dicitur sciens proprie: & in rei veritate. ad istum non
pertinet addiscere: sed docere: quia est perfectus in scientia: vt dictum est in praecedenti quaestione. Sciens autem in
potentia dicitur duobus modis. Vno modo quia est innatus scire. Alio modo quia habet scientiam in habi Ba20r
tu: sed non vtitur ea: neque considerat secundum eam. Primo modo homo ignorans dicitur esse sciens
in potentia: quia est sicut materia, inquantum est receptibilis scientiae. Secundo modo dicitur ho-
mo in potentia sciens: quia habet potentiam considerandi cum vult. Sciens autem in potentia isto
secundo modo, qui cum vult, vadit ad actum considerandi, non dicitur addiscens: neque acquirens scien
tiam. Sed est alius modus acquirendi scientiam: vt dicit Philosophus in secundo de Anima: qui di
citur rememoratio: secundum quem modum Plato posuit addiscere: & non alio modo. Sciens autem in potem
tia primo modo addiscens est: & accipiens scientiam ab alio: vt a Didascalo: & est in potentia sciens
isto modo proprie sciens in potentia: quia est sciens in potentia, actum. scilicet contraria: quoniam vt vult Philo-
sophus, iste quando vadit ad scientiam ex potentia alteratur in actum per doctrinam ex contraria
dispositione, quae est ignorantia. Sciendum etiam quod potentia huiusmodi duplex est: quaedam pura omnino
actu scientiae impermixta. Quaedam autem permixta scientiae imperfecte. secundum quod duplex est igno
rantia: quae est cum hac potentia, ex qua transmutatur in actum contrariae dispositionis. Est
enim vt dicit Philosophus in lib. Posterio. quaedam ignorantia negationis, quae omnem actum scientiae
priuat, & perfectum & imperfectum. Est & alia ignorantia dispositionis: quae actum scientiae perfectae
priuat: aliquem tamen actum scientiae imperfectum ponit: quia post ignorantiam negationis multum homo mutatur
ex dispositione contraria ad habitum: quousque habitus sit perfectus generatus firmus & fixus:
& in tota media transmutatione est actus mixtus cum potentia. Habet enim addiscens in tota trans
mutatione sua, qua vadit ad scientiam, imperfectam notitiam cum potentia ad notitiam perfe-
ctam: vt iam dicetur.

10 ⁋ Cum igitur istis duobus modis itur ad scientiam ex contraria dispositio-
ne duplici, si appellemus addiscere coiter omnem motum ab ignorantia in scientiam: siue sit ab igno
rantia negationis, siue ab ignorantia dispositionis: Dicendum quod necesse est ponere hominem addiscen
tem posse acquirere scientiam nihil praesciendo. Cum enim homo est in pura potentia: & ignoran-
tia negationis: omnino nihil nouit. Sicut oculus qui semper fuit in tenebris, nihil vnquam vidit. Sed hoc
modo non sumitur addiscere proprie. Addiscens enim proprie dicitur qui per ductum alicuius exterius
ad actum scientiae vadit via disciplinae: vel per ductum naturalis rationis interius. Quia igitur quid ni
hil nouit: nihil ab alio percipit: quia signa quae doctor proponit, omnino ignorat: nec etiam per se
ipsum ad aliquid tendit: & non est proprie discens nisi talis: igitur procedens ab ignorantia nega
tionis ad scientiam ille nihil nouit. Sed talis non proprie, immo improprie dicitur addiscens. Discens
enim proprie necesse est quod ipse ea quae proponit doctor apprehendat: & per intellectum ad aliquid
quod prius non nouit, apprehendendum tendat. Dicendum igitur quod addiscere proprie sumptum: opor
tet quod sit motus, non ab ignorantia negationis ad scientiam: sed ab ignorantia dispositionis. Talis au
tem ignorantia ponit aliquid scientiae: & ideo oportet omnem proprie addiscentem scire aliquid. Pro-
pter quod Philosophus attendens motum discipuli in scientiam per doctorem, dicit in principio Po
sterio. Omnis doctrina & omnis disciplina intellectiua sit ex praeexistenti cognitione. & dicitur mo
tus ille, vt est in discipulo disciplina: vt procedit a magistro, dicitur doctrina. Et quia iste motus ad
scientiam est via inuestigationis: & omnis inuestigatio ortum sumit a primis principiis scientiarum:
idcirco oportet discentem praescire prima scientiarum principia: secundum quod dicit Philosophus in
iiii. Metaphy. Oportet addiscentem aliquid primum scire ista, & non quaerere ea cum quaeretur ab eo de
eis. Et ideo horum principiorum notitiam comparauit secundo Metaphysicae loco ianuae in domo
quem nullus ignorat, qui ad intrandum domum tendit: quia per illam ingreditur homo ad cogno-
scendum secretiora domus quae ignorat. vbi dicit Comment. In quolibet genere sunt alia respectu alio
rum: quasi ianua respectu domus: & haec non latent aliquem. Et haec sunt prima cognita habita naturaliter
in quolibet genere entium: & quomodo habita naturaliter, patebit in sequenti quaestione. Quae autem
discipulus circa principia debeat praecognoscere, nec quaerere ea cum addiscit: Philosophus determinat
primo Poster. De dignitate enim debet supponere quia est tid i. certam inhaerentiam praedicati ad subie-
ctum. & sumit ibi dignitatem pro quolibet principio complexo: quod non est conclusio in scientia.
De conclusione autem cuius scientiam quaerit, debet habere duplicem notitiam. Vnam quo ad par
tes, quae sunt incomplexa. scilicet subiectum & passio. Alteram quo ad inhaerentiam passionis in subiecto,
De subiecto autem oportet praecognoscere quid est: non definitiue: quia hoc bene est quaesitum in
scientia: vt patebit in sequenti quaestione: Sed quid est quod dicitur per nomen: & similiter si est, non
in existentia actuali exterius: sed si sit res & natura aliqua alicuius praedicamenti: vt infra patebit.
De passione autem oportet praecognoscere quid est quod dicitur per nomen tantum: non si est: quia hoc est quod quaeritur
scire de ea. Eius esse enim est subiecto inesse: cumnsit accidens: quod verum est cognitione certa & determi
nata. Si tamen aliquis ex principiis determinate quaerit scire aliquam conclusionem: vt vtrum angulus ad cir
cunferentiam trianguli descripti in semicirculo sit rectus: necesse est vt prius aliquam eius notitiam habeat: vel Ba20v
ex testimonio magistri, vel quocumque alio modo. Si enim nullo modo ipsam conclusionem praesciret nisi
in vniuersali in principiis: cum scire aliquid in vniuersali in principiis est scire in potentia solum: &
ita est omnino nescire in actu, nullo modo eam determinate, & in particulari scire affectaret. Oportet igitur
quod conclusionem praesciat in sua complexione, aliquo modo, licet non eo modo quo quaerit scire. Si enim nihil
eam praesciendo omnino, neque eius scientiam quaerendo, & affectando deueniat in eius cognitionem, hoc erit
casu: quia praeter eius intentionem. Sed istum modum praecognoscendi philosophus non tangit cum aliis: quia
non est scientialis, sed dubitationis, vel opinionis. Frequenter enim cum dubitamus de conclusione
vtrum sit vera vel falsa: eo quod habemus in ista dubitatione aliquam notitiam de ipsa, procedimus ad
inuestigandum an vera sit, an falsa. Sed bene tangit istum modum praecognoscendi cum dicit: quia oportet
eum credere qui discit. Vnde cum magister Geometra dicit: quod omnis angulus ad circunferentiam triagu
li descriptus in semicirculo est rectus, statim discipulus credit: & sic quodammodo nouit conclusionem
sed non eo modo quo desiderat scire. scilicet per demonstrationem. & ille modus praecognoscendi est ille
de quo loquitur Augustinus. x. de Trinitate.

11
⁋ Per haec patent omnia inducta ad primam partem: quia ad ostendendum quod ad-
discens proprie dictus debet habere aliquid de notitia: quod est verum: quia debet habere notitiam princi
piorum, & aliam conclusionis: cuius quaerit notitiam, quam perfecte habebit in posterum: quia sine notitia ali
qua illius quod quaerit scire, non desideraret addiscere: & ideo nec moueret se ad addiscendum, sine notitia
vero principiorum non posset in addiscendo procedere: quia ex illius rationis industria debet eius quod
quaerit persectam notitiam elicere.

12 ⁋ Argumenta duo prima in oppositum procedunt, non de acqui
sitione scientiae proprie dictae, quae sit in addiscente via inuestigationis suppositis principiis, & est
scientia conclusionis: sed de illa scientiae acquisitione qua acquiritur notitia principiorum. De illa
enim verum est, quod non habetur ex praeexistenti cognitione notitia: quomodo autem habetur expo
nit sequens quaestio.

13 ⁋ Vltimum argumentum videtur probare quod perfecta notitia intellectus pos
sit haberi addiscendo: & nihil praesciendo: quia notitia sensus statimhabetur nihil praesciendo. Dicen
dum igitur ad illud secundum Philosophum secundo de Anima. quod sensus comparatur ad intel-
lectum qui habet habitum in actu: sed non actu considerat: quia sicut sensus potest exire statim in
actum sentiendi per sensibilia quae sunt extra: sic intellectus habens habitum scientiae: statim potest
procedere in actum considerationis per intelligibilia quae sunt intra: & non differt nisi quod sensus ha
bet mouentia particularia extra se. Anima autem habet sua intellecta vniuersalia intra se: propter quod vt
dicit: intelligimus cum volumus: non autem sentimus. Si autem comparetur intellectus ante habitum:
ad sensum non valet comparatio, nisi quo ad simplicem apprehensionem, & conceptum rei per suam speciem.
Hoc enim intellectui aduenit naturaliter prima cognitio simplicis apprehensionis, sicut & sensui: vt
dicetur in proxima quaestione: sed in hoc non est intellectus contentus: sed vlterius vadit ad co-
gnoscendum id quod latet in apprehenso scilicet ad comprehendendum veritatem rei apprehensae, & ea quae in ipsa
latent: vt sunt proprietates accidentia contingentia, quid sensus non habet facere: quia rationalis non est: nec
virtus collatiua vnde dicitur intelligere quasi intusi. i. sub ipso quod primo apprehenditur legere ad vlte-
riora cognoscenda. Secundum quod dicit Auicen. ix. Metaphysiy. assignans in hoc differentiam intellectus ad sen-
sus. d. Anima rationalis plura comprehendit, & plus scrutatur apprehensum, & plus expoliat illud ab
illis quae non sunt intra intentionem rei, nisi accidentaliter: & ipsa penetrat interiora comprehensi, & exterio-
ra. & hoc est nobilitatis quam habet intellectus supra sensum. & ad hoc eget aliquo principio scientia
li superposito ad sciendum & intelligendum veritatem in re: quali non indiget sensus ad solummodo con-
prehendum id quid est superficietenus sensibile in re.