Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1716

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
lrca secundum arguitur, quoddeus non sit sua quiditas. Primo sic. Hila. dicit. vii. de
trinitate. Non est idem ens natura & res naturae: vt homo, & quod est hominis. Deus
est ens natura, quiditas autem vel essentia eius est res naturae quae ipse est. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. Nihil est id quod est aliquid sui. essentia vel quiditas dei est aliquid
eius: quia forma in ipso. ergo deus non est sua essentia.

3 ⁋ Contra est illud quod dicit
Boethius libro de hebd. Naturae simplici idem est quod est & quo est, quod est, deus est:
quo est: eius essentia est. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod quandocumque aliquid non est sua essentia: oportet quod sit in eo ali
quid praeter suam essentiam. Si enim nihil est in re praeter suam essentiam: totum quod res est: est eius essen
tia. in deo autem non potest aliquid esse praeter eius essentiam: quoniam tunc essentia esset in deo per mo
dum partis: & esset in eo compositio, quod est impossibile. vt infra videbitur. Absolute ergo concedere opor
tet quod deus ipse sit sua essentia. vnde cum superius ostensum est, quod essentia dei est esse eius: absolu-
te tenendum est quod etiam deus est suum esse, & nihil aliud omnino praeter esse suum purum.

5
⁋ Ad primum quod arguitur in oppositum secundum Hila. Dicendum secundum magistrum
primo senten. dist. xxxiiii. quod illud dixit Hila. respiciendo ad naturas creaturarum. vnde non habet lo-
cum dictum eius circa deum.

6 ⁋ Per simile dicendum ad secundum, quod in compositis illud solum habet ve
ritatem quod res non est id quod est aliquid sui: quia res non est nisi id quod totam naturam suam complectitur. in simplicis
simo autem sicut est deus: vbi idipsum est tota natura rei, idipsum est res ipsa: & magis proprie res di-
citur esse ipsa: quam dicatur esse ipsius: & non dicitur eius nisi propter proprietatem: & modum significandi. Essen
tia enim significat vt forma: Deus autem vt suppositum formae.