Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1705

Sources:

Ba: Badius1520a

B136r

1
DE primo arguitur quod in deo non sit quiditas. Primo
sic. Auicen. dicit. viii. Metaphysicae. quicquid habet qui-
ditatem causatum est. deus non est causatum, sed pri-
mum principium, & omnium causa. ergo &c.

2 ⁋ Secun
do sic. philosophus dicit. vii. Metaph. Definitio est sermo quiditatis. cui ergo non convenit definitio: nec quiditas
deo non convenit definitio: quia definitio habet partes, quae sunt partes rei definitae. vt similiter dicit
ibidem. deus autem non habet partes omnino, ut infra videbitur. ergo &c

3 ⁋ Contra, quiditas & essentia
idem sunt maxime in separatis a materia. vt vult philosophus iiii. &. vii. Metaph. Sed deo conuenit verissime essen
tia, quia magis proprie dicitur essentia quam substantia, vt infra videbitur, quare verissime convenit ei quiditas.

4
⁋ Dicendum quod in hac quaestione aliud est quaerere an deo conveniat quiditas ali
qua: & quaerere an deus habeat quiditatem. Si enim primo modo intelligamus quaestionem, scire debe-
mus quod licet forte in rebus materialibus aliud sit essentia rei: aliud quiditas eius: vt essentia rei con
prehendat omnia illa quae sunt de substantia eius, vt materiam & formam. secundum quod dicit Auer. su-
per. viii. Metaph. Duo dant esse rei, quod significat definitio in omnibus rebus habentibus materiam &
formam. quiditas autem nominat formam solum. secundum quod dicit Auer. super. vii. Metaph. Quiditas hominis vno modo
est homo. alio modo non est homoid est est forma hominis: & non est homo, quid est compositus ex materia & forma. In re-
bus tamen abstractis a materia idem est omnino quiditas rei & essentia eius: quia non sunt nisi forma
& actus liberatus a materia. secundum quod dicit philosophus. vii. Metaph. In rebus primis quae dicuntur per se essen-
tia quaelibet, rerum singularium, & quodlibet singulare idem & aliquod vnum. & in viii. eiusdem. Dia quae non
habent materiam, neque sensibilem neque intelligibilem, vnumquodque eorum est statim vnum illud quod est per essen
tiam, vbi dicit Commenta id est vnumquodque eorum est idem cum eo quod dat suum esse. secundum quod quiditas & essen
tia sunt in eis idem. vt dicimus in aliquo quod habet essentiam, quod in eo non est aliquod additum essentiae. Et si
hoc sit in abstractis a materia (quod forte non est in eis vsquequaque verum, vt alias videbitur) maxime & in
dubitanter verum est in primo & summe abstracto, & a materia, & limitatione ipsius esse, quod nul
li creaturae convenit. vt de eo principaliter intelligamus verificari illud Auicen. v. Metaph. suae. Qui
ditas omnis simplicis est ipsumque simplex. nihil enim est ibi receptibile suae quiditatis. Cum ergo quaeritur
an sit deo quiditas aliqua, Dicendum quod verissime ei convenit quiditas sicut & essentia: hoc modo scilicet
vt ipse dicatur esse quiditas & essentia quaedam, sicut melius patebit in sequenti quaest. Si autem intelliga-
mus quaestionem Secundo modo, an scilicet deus habeat quiditatem, scire debemus quod non dicitur aliquid proprie ha-
bere quiditatem, nisi id in quo possit esse alia & alia ratio quiditatis & habentis quiditatem: vt etsi
essentia talis rei comprehendit totum quod est de natura eius, quiditas tamen solum nominat in ipsa re id quod
determinat esse & essentiam eius, & maxime vltimum, quid est completiuum in re, ad modum quo in rebus
materialibus totum quod est in eis & materia & forma, dicitur esse de eius essentia, quiditas autem eius so
lum dicitur forma, quae facit quod sit quid, & ens determinatum, & ad modum quo speciei definitae essen-
tia est totum quod continet definitiua ratio eius: quiditas autem proprie dicitur & maxime differentia vltima
specifica. Et sic in substantiis separatis a materia (si tamen sint aliquae tales, & cum hoc sit in eis con
positio ex genere & differentia) totum quod est in eis & forma generis & forma differentiae, est
essentia eius. quiditas vero eius proprie, dicitur proprie forma differentiae per quam habet quod sit quid deter
minatum in specie. Si etiam aliqua earum sit forma, ita simpliciter, vt non sit in ea ratio compositionis
ex genere & differentia, sed solum ex esse & essentia: quam necesse est ponere ad minus in simplicissima crea
tura, vt infra videbitur: etsi totum quod est in ea, essentia eius est: ipsa tamen essentia inquantum determi
nat esse eius: proprie quiditas eius dicitur: quia sic dat ei esse in specie determiata. Quod cum ita sit, patet
quod non est aliquod hamens quiditatem: nisi quod habet esse per formam suam determiatum: & ita aliquam rationem compotenis.
Deus igitur nullo modo dicendus est hibre quiditatem proprie loquendo: quia esse sui nulla in se est determiatio:
vt infra videbitur magis: & ideo deus non his definitionem: neque habet proprie locum in ipso quaestio quid est. In
hhabentibus enim quiditatem, cognito de re an sit: statim hent locum in eodem, quaestio quid sit, quaestio enim quid est secundum philosophum supr
ponit quaestionem an est. vt infra dicetur. In deo autem cognito perfecte an sit: vt cognito infinito pelago
esse eius, non habet locum quid sit: vt infra patebit: quia non habet aliquid, esse suum determinans. Ba136v
Non enim est nisi esse purum. vt supra dictum est. Vnde etsi deus dici potest esse quiditas quaedam: sicut
est essentia quaedam: non tamen ita proprie dicitur quiditas vt essentia: quia nomen essentiae sumitur ab esse
simpliciter, nomen autem quiditatis ab eo quod est determinatum esse: & facit rem esse quid, & in esse suo
determinatam. Ex quo patet vlterius quod in habente proprie quiditatem, esse eius non est tota eius essentia, vt est in
deo: sed magis consequens eius quiditatem: & extra eius intentionem. vt supra expositum est. Propter omnia haec
iam dicta dicit Auicen. viii. Metaphy. suae. Primum non habet quiditate. Dico enim quod necesse esse non po-
test habere quiditatem quam concomitatur necessitas essendi: ita vt sit in eo compositio. igitur omne habens
quiditatem causatum est: & talia sunt omnia alia a necesse esse: & habent quiditates quae sunt per se possi-
biles esse: quibus non accidit esse nisi extrinsecus. Primus igitur vt dicit non habet quiditatem: sed super
habentia quiditates fluit esse ab eo: & in omni eo quod est praeter ipsum, est additio ad esse. Cum autem
designatur eius certitudo: non designatur nisi post entitatem per negationem consimilium: & per
affirmationem relationum ad ipsum: quoniam omne quod est: ab ipso est: & non est oconicans ei quod est ab ipso,

5
⁋ Per iam dicta patent obiecta vtriusque partis.