Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1685

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
CIrca. vi. arguitur quod contingit intelligere creaturam esse, non cointelligendo deum esse. Primo
sic. Seper prius potest intelligi non cointelligendo posterius. creaturam esse est nobis prius & notius
deum esse: quoniam deum esse probamus & cognoscimus per hoc quod cognoscimus creaturam esse. er
o creaturam contingit intelligere esse, non cointelligendo deum esse.

2 ⁋ Secundo sic. Boethius
dicit de hebdo. Amoueamus primi boni praesentiam paulisper ex animo, quid esse quidem con-
stat. hoc igitur paulisper amoto ponamus omnia esse quae sunt bona, atque consideremus quemadmo
dum bona esse possent, si a primo bono minime fluxissent. Sed non posset homo amouere ex animo primi
boni panetiam, & ponere omnia quae sunt esse bona, considerando quemadmodum bona esse possent: nisi intellige
re contingeret illa esse non cointelligendo deum esse. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est, quoniam nihil quod aliquid est in crea
tura commune cum creatore, contingit intelligere nisi cointelligendo quod quid est in deo. Dicit enim Augustinus viiii.
de trinitate. Cum audis bonum hoc & bonum illud, simul cum audis hoc & illud, intelligis illud bonum-
cuius participatione bona sunt. Et sicut est de bono, ita est de vero, & de esse, & de caeteris quae commu
niter conveniunt deo & creaturae, vt infra videbitur. Ens ergo quod est creatura, non contingit intelligere nisi
cointelligendo ens quod est deus, neque esse quod est creaturae non cointelligendo esse quod est dei. ergo nec con-
positum ex his scilicet creaturam esse, contingit intelligere sine composito ex illis, quod est deum esse.

4
⁋ Dicendum est ad hoc: quod secundum quod contingit intelligere diuinam essentiam in generali vel in
particulari, vt dictum est supra, consimiliter & esse eius, & similiter compositionem huius cum hoc. Si ergo loqua
mur de intelligere deum esse in generali & confuse, sic non contingit intelligere aliquam creaturam esse non
cointelligendo deum esse. Sic nim intelligere deum esse in omnibus conceptibus complexis circa esse, primus est, etiam quo
ad nos, sicut & primus est ex natura rei. Et de hoc modo intelligendi deum esse dicit Damasam quod deum esse
nobis naturaliter isertum est, vt dictum est supra. Quia autem necessarium, sit illum esse primum conceptum complexum de esse
dei, & cointelligi quocumque intellectu complexo intelligatur esse: pts ex hoc quod in essentialibus praedicationibus, in quibus prae
dicatum per se inest subiecto, non contigit cognoscere tmuimos, quando eodem modo quo ipsi cognoscantur, cognoscatur prae
dicatum inesse subiecto, vt quid in generali & intellectu confuso cognoscit quid sit animal & quod homo, in generali & intel-
lectu confuso simul scit quia homo est animal, quia autem in speciali intellectu determiato cognoscit huiusmodi termi
nos, in speciali & determinate scit quia homo est animal. Nunc autem ita est secundum quod procedit vltima ratio, quod quicun-
quod intelligit aliquid incomplexi in creaturis quod conicat cum deo, simul intelligendo quod est creaturae, cointelligit
in generali intellectu confuso quod est dei, vt qui intelligit bonum hoc, intelligit bonum quod deus est: & eadem ratione
quid intelligit ens hoc, intelligit ens quod deus est. Et similiter quid intelligit esse huius necessario eadem ratione in general co
intelligit esse dei: & non solum cointelligit, sed primo intelligit id quid est dei, & per illud quod est creaturae, vt infra
determiabitur. lta quod primi conceptus simpliciter ab intellectu in primis conceptibilibus sunt de illis quae dei sunt: vt
entis boni veri. & huiusmodi. Quare cum esse dei, vt supra deimiatum est, sit de ratione dei, & idem omnino cum eius essen
tia, & vt iam dictum est, quicumque intelligit aliquid ens, intelligit ens in generali quod est deus, & quid intelligit aliquid esse, intelli
git esse quod est dei, vt iam dictum est, & infra deimiabitur, igitur quicumque intelligit aliquid ens in creaturis esse, in generali
intelligit deum esse. Si vero loquamur de intelligere deum esse in spcaeli, sic non oportet quod quid intelligit in spali
creaturam aliquam esse, quod intelligat in spili deum esse: quia nec oportet quod imios intelligat in spiti. secundum quod deter
minatum est supra, quod contingit intelligere diuinam essentiam in generali, non cointelligendo eius esse in spili. Non est autem
inconveniens per hunc modum aliquid scire in vniuersali: & id ipsum ignorare in particulari. vt determiat Phili.
in lib. poste. & non solum ignorare, sed & negare. Vnde illos quid non cognoscunt naturam & quiditatem horum
termiorum homo animal, nisi in generali: & in hoc sciunt in generali illam esse veram, homo est animal: bene tamen contingit hoc ne
gare in particulari, non sciendo perfecte & in particulari quid per illos termios in particulari significetur. Per haec pa
tent obiecta.

5 ⁋ Ad primum quod esse creaturam prius est in nia cognitione quam esse deum. ergo &c. Dicendum quod verumen
cognitione in particulari, quia nia cognitio a sensu incipit. Et ideo potest homo scire creaturam esse in particulari,
non sciendo in particulari creatorem esse: cognitione autem in vniversali, necessario prius cadit in nia cognitione deum esse, quam
aliquam creaturam esse. & ideo in vniversali non potest aliqua creatura intelligi esse, non cointelligendo deum esse, licet hoc intelle
ctus aduertit. vt infra videbitur magis.

6 ⁋ Ad. ii. de dicto Boet. Dicendum non intelligit amoueri ab animo deum
esse intellectu in particulari: quod bene possibile est. & cum hoc intelligere in particulari creaturam esse: aut esse
bonam. sed intelligendo in particulari creaturam esse aut esse bonam non cointelligendo deum esse in vni
uersali, illud non est possibile: nec ponibile nisi per impossibile. vt ex dictis patet.