Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1674

Sources:

Ba: Badius1520a

B134r

1
Irca quintum arguitur quod deum esse potest fieri notum homini alia via quam ex creatu
ris primo sic. illud quod ondit omnia alia esse intellectui, sicut lux caetera visibilia ocu
lo, seipsum primo ondit quod sit. lux enim corporalis prius naturaliter se ostendit oculo quam co
lores. Deus est huiusmodi. secundum quod dicit Augustinus in libro solil. Terra visibilis est & lux.
Sed terra nisi luce illustrata videri non potest. Similiter disciplinarum spectamina
non possunt intelligi nisi aliquo suo sole illustrentur. ille autem deus est secundum
Aug. ibidem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus libl xxxiiiii, quids Mens nulla interposita creatura ipsa veritate
formatur. illa est veritas quae deus est, vt vult ibidem. Sed veritas informans sine medio: sine medio co
gnoscitur. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est illud quod dicit Hu. loquens de scala lacob. Angeli (inquit) non indi
gent scala: quia volant per contemplationem. homo autem qui volare non potest indiget scala. Scala illa
creatura est, ad cognoscendum deum. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc secundum iam diu superius determinata quod homo naturaliter or-
dinatur ad duplicem cognitionem intellectualem, quarum vna est ad quam ex puris naturalibus studio &
inuestigatione potest attingere: & talis cognitio procedit de deo & de creaturis, quantum philosophia se potest
extendere. Alia vero est, ad quam non potest attingere nisi dono luminis alicuius supernaturalis gratia
vel gloriae adiuta, & vtraque via potest fieri homini notum deum esse: & hoc est quid solet dici, quod deum
esse, potest dupliciter homini esse notum. Vno modo via naturalis rationis. Alio modo via supernatu-
lis reuelationis. In via cognoscendi deum esse, primo modo erat opinio Auicen. Gsi tamen locutus est vt purus
philosophus) quod praeter notitiam quam habemus de deo ex sensibilibus a posteriori, possibilis est alia a priori. se-
cundum quod promittit modum illum in primo Metaph. suae dicens. Postea manifestabitur tibi quod nos habe- Ba134v
mus viam ad stabiliendum primum principium non ex via testificationis sensibilium, sed ex via propositionum
vniuersalium intelligibilium, quae saciunt necessarium quod ens habet principium, etiam quid est necesse esse, & quod totum
debet esse per illud. secundum ordinem totius. Sed nos propter infirmitatem nostrarum animarum non possumus incedere
per ipsam viam demonstratiuam: quae est progressus a principiis ad sequentia, & ex causa ad causatum, nisi
aliquibus ordinibus vniuersitatis eorum quae sunt. In quo reprehendit eum Commnet. super finem primi Physicae.
dicens quod Auicen. maxime peccauit, cum dixit quod primus philosophus debet demonstrare primum esse. Reuera val
de bene in hoc reprehendit eum, si intellexit notitiam illarum propositionum vniuersalium non haberi ex sensibili
bus creaturis, quoniam non est nobis omnino via ad probandum ipsum esse nisi ex sensibilibus, neque etiam ad co-
gnoscendum ipsius naturam & essentiam, neque aliqua alia circa intelligibilia, siue sint naturalia, siue su
pernaturalia: multo tamen minus circa supnaturalia, & maxime circa diuina. dico notitia naturali &
ex puris naturalibus acquisita.

5 ⁋ Ad cuius intellectum sciendum quod tripliciter contingit scire de re aliqua
an sit in actu existens. Vno modo ex panetia eius, ad modum quo scitur ignis esse penes oculis. Alio modo ex cogni
tione naturae & essentiae ipsius rei, sicut homo cognoscit naturam ignis, absque eo quod videt eam in praesen
ti. Tertio modo ex collatione & dependentia existentiae aliorum ad existentiam eius quod cognoscendum est esse
Primo modo non cognoscitur deus esse nisi videndo eius nudam essentiam, sicut vident eam sancti in patria, scien-
tes per hoc deum esse, sicut videns ignem prae oculis, per hoc scit ignem esse. Et hac via cognoscendi
scire deum esse impossibile est homini ex puris naturalibus in quocunque statu, quia omnino impossibile
est eum ex puris naturalibus peruenire ad videndum nudam dei essentiam, quia talis modus co-
gnoscendi deum excedit omnino naturam hominis: vt homo est simpliciter. lta quod hominem videre nude diuinam
essentiam ex puris naturalibus, sicut vident eam btim per gloriam, omnino est impossibile. de quo aliquando debet
esse quaestio difficilis in se. Secundo modo nullam rem contingit scire esse in effectu, nisi quiditas sua includat suum
esse existentiae, quod contingit in solo deo, quia in solo deo idem sunt essentia & esse: non solum essentiae, sed
etiam actualis existentiae, vt dictum est supra. lgitur isto modo cognoscendi nulla creatura potest sciri esse: con
tingit enim scire & cognoscere essentiam cuiuslibet creaturae, non sciendo eam esse: immo cointelligendo
eam non esse. Sed solum deum possibile est scire esse: sciendo eius quiditatem & essentiam: quod scilicet talis sit quod in eo
idem sint essentia & esse: & per hoc scire ex eius essentia quod sit necessaria existentia, ita quod non sit possibile intelli-
gere eius essentiam, intelligendo cum hoc ipsam non existere in effectu, vt infra videbitur. & hoc possibile est homi
nem scire & cognoscere de deo ex puris naturalibus. vt infra videbitur. Vnde patet quod per hunc modum deus
cognoscitur esse cognoscendo eius essentiam quo ad hoc quod eius essentia includit ipsum esse. In ipso enim non dif
ferunt existentia & essentia, quod in visione nuda ipsius essentiae manifestissime contemplatur. Hoc vt credo intel
lexit Auicen. cum dixit quod possit homo scire deum esse, exvia propositionum vniuersalium intelligibilium: non ex
via testificationis sensibilium. Sunt autem propositiones illae vniuersales de ente, vno, & bono, & primis rerum
intentionibus, quae primo concipiuntur ab intellectu, in quibus potest homo percipere ens simpliciter, bonum, aut verum
simpliciter:r tale autem est necessario subsistens quid in se, non in alio participatum. & quod tale est: ipsum esse est,
ipsum bonum est: ipsa veritas est: ipse deus est. secundum quod dicit Auinus viii. de triniitate. Deus veritas est.
cum audis veritas est, noli quaerere quid sit veritas. Statim enim se opponunt caligines imaginum corpora
lium: & nebula phantasmatum, & parturbant serenitatem: quae primo ictu diluxit tibi: cum dicerem veritas est. Ecce
in ipso primo ictu qua velut coruscatione perstringeris cum dicitur veritas, mane si potes. si non potes, relabe
ris in ista solita terrena. Ecce iterum bonum hoc bonum illud: & vide ipsum bonum si potes: ita deum videbis non
alio bono bonum, sed bonum omnis boni. Et quia boni sic simpliciter concepti, conceptus quidem boni vniuersa
lis est, & primus conceptus boni, post quem sequuntur alii, subdit Aug. ibidem. Non diceremus aliud alio me
lius: cum vere iudicamus: nisi nobis esset impressa notio ipsius boni: & non est quo se convertat animus
vt fiat bonus animus, nisi maneret in se illud bonum. vnde si se auertit: non est quo iterum si voluerit se emen-
dare convertat. Et ita cum secundum Auicen. & secundum rei veritatem conceptus quanto sunt simpliciores, tanto sunt
priores: & ideo vnum res & talia statim imprimuntur in anima, prima impressione, quae non acquiritur
ex aliis notioribus se, & secundum Augustinus intelligendo ens omnis entis, & bonum simpliciter omnis boni, intelligitur deus:
ldeo ex talibus conceptibus propositionum vniuersalium contingit secundum Auicen. & Augustinus intelligere & scire
deum esse, non ex via testificationis sensibilium, quod proculdubio verum est. est enim iste modus alius a via co-
gnoscendi deum esse testificatione sensibilium: qua esse creaturae testificatur esse dei: secundum quod apparuit
in quaest. praecedenti. Non tamen non est omnino iste alius modus a via cognoscendi deum esse per creatu-
ras, quia iste modus ortum sumit a cognitione essentiae creaturae. Ex veritate enim & bonitate: crea-
turae intelligimus verum & bonum simpliciter. Si enim abstrahendo ab hoc bono & illo possumus intelligere
ipsum bonum & verum simpliciter, non vt in hoc & in illo, sed vt stans, deum in hoc intelligimus. Sed hoc vel
non possumus, vel vix possumus propter debilitatem animarum nostrarum: non ob aliud (vt dicit Augustinus lib. ii.
de ordine) nisi quia in istorum sensibilium negotia mentem nostram progressam redire in semetipsam Ba135r
difficile est. Iste ergo modus cognoscendi deum esse, licet non sit testificationis creaturarum: quod elegan
ter dicit Auic. ortum tamen sumit a creaturis. in quo, quasi hoc non consensisset Auicen. eum reprehendit Auer.
& male. Illud enim bene insinuauit Auicen. cum adiunxit, quod propter infirmitatem animarum nostrarum non pos-
sumus per illam viam incedere, nisi aliquibus ordinibus vniuersitatis eorum quae sunt. Vnde addit ibidem.
Ex merito huius scientiae est: vt sit excellentior super omnes: quantum vero ad nos, posterioratur post omnes.
Vnde & quod ista via ortum sumit a creaturis, bene docet Augustinus viii. de trinitate. dicens. Cum audis hoc bonum
& illud bonum, quae possunt alias dici non bona, si poteris sine illis quae participatione bona sunt per-
spicere ipsum bonum cuius participatione bona sunt, simul enim & ipsum intelligis cum audis hoc aut
illud bonum: si ergo potueris illis detractis per seipsum perspicere bonum, perspexeris deum. lstum autem modum
probandi deum esse ex propositionibus vniuersalibus, aliter quam supra dictum est, ex testificatione sensibilium vi
debimus infra loquendo de dei vnitate. Et est ista via sciendi deum esse, multo perfectior quam secunda, licet
ambae sint ex creaturis: quia in illa potest sciri deus esse absque eo quod cognoscatur praedicatum esse de ratione subiecti,
quod necessario scitur in ista. Et ideo in ista cognoscitur diuina essentia, & quid sit deus magis in particula
ri & distincte quam in illa. In illa enim scitur solum quod est aliqua natura superior & prior omni creatura, absqu
eo quod sciatur quia in ipso est summa simplicitas & identitas esse & essentiae: quid scitur in ista. Aut ergo Auicen
ignorauit quid dixit, & mentitus est dicendo quod est nobis alia via ad cognoscendum deum esse, quam ex testi
ficatione sensibilium: aut intellexit vt iam expositum est, aut non philosophice loquutus est: sed somniauit viam fi
dei & supernaturalis cognitionis via reuelationis: de qua aliqua dicere intromisit se super alios philosophos, de
terminando scilicet de philosophicis reuelationibus in fine Meta. suae. Quia si hanc viam intellexit: bene dixit: & in
hoc catholice. Est enim via fidei & reuelationis supernaturalis, modus alius possibilis ad cognoscendum deum
esse, alius ab illa quae est via naturalis rationis ex creaturis, & illa via plures noscunt & tenent deum esse
qui ad aliam pertingere non possunt. Vnde necessarium est aliqua quae naturali ratione sunt cognoscenda, etiam
tenere via fidei tanquam credibilia & pertinentia ad fidei articulos, vt habitum est supra. Et est ista via
multo superior & certior ex parte rei cognitae, quia numquam fallit, quam prior quae fallit multotiens. Est etiam
frequenter viro spirituali multo euidentior. Cum enim adiutorio luminis superioris, credibilia facta sunt ei
intelligibilia, multo euidentius diuina conspicit mentis perspicacia & inuestigationis studio adiutorio
luminis supernaturalis ex primis credibilibus, quam Philosophus ex primis speculabilibus in rebus naturalibus: vt
etiam fidelis consequenter dispositionem mundi & ordinem inferiorum certius & clarius cognoscat a pri-
mis & supremis descendendo via rationis, & ad posteriora & infima, quam philosophus eam cognoscat a posteriori
bus infimis ascendendo ad prima superiora via experientiae & sensus. Et secundum hoc diximus supra: quod
sicut scientiae philosophicae est incipere a creaturis & procedere ad creatorem, sic huius scientiae est incipere a
creatore & procedere ad creaturas cognoscendas ex creatore, & tunc iterum resoluendo omnes reducere in
creatorem. Et ideo sicut philosophus omnem scientiam suam debet reducere vltimo in veritatem vltimam quae est sen
sibilium apprehensorum per sensum, & in prima principia speculabilium accepta via experientia ex sensu:
sic Theologus omnem suam scientiam debet reducere vltimo in veritatem primam, quae est primi intelligibi
lis apprehensi per intellectum, & in prima principia credibilium accepta via fidei a prima veritate. Et ideo di-
cit Augustinus de vera relis Religionis sectandae caput est historia & prophetia, quae cum credita fuerint men
tem purgabit vitae modus diuinis praeceptis conciliatis: & idoneam faciet spiritualibus percipiendis, quae nec prae
terita sunt, nec futura, sed eodem modo semper manentia, nulli mutabilitati obnoxia id est vnum deum Patrem
& filium & spiritum sctantum, qua trinitate, quantum in hac vita datum est cognita omnis intellectualis, & anima
lis & corporalis creatura ab eadem trinitate creatore esse inquantum est & ordinatissime administrari
sine vlla dubitatione perspicitur. Quo cognito satis apparebit quantum homo assequi potest quam necessariis &
iustis legibus deo suo cuncta subiecta sunt: ex quo illa omnia quae primo credimus nihil nisi auctoritatem sequuti
partim sic intelliguntur, vt videamus esse certissima: partim sic videmus fieri posse, atque ita fieri oportuisse. Hunc
ordinem & regnum vniuersi describit Augustinus iii. de trinitate. dicens. Illam supernam atque caelestem vnde peregrinamur pa-
triam cogitemus. illic enim dei voluntas &c. vsque ibi. Si ergo apistie Paulius. Et quia philosophis non videbant hunc ordinem
quoproceditur a supioribus ad inferiora, sed conversum quo proceditur ab inferioribus ad supiora: ea quae contingunt
in mundo causis proximis attribuebant omissis primis. secundum quod dicit Augustinus superius in eodem libr. Nihil
sit nisi dei voluntate, sed plerisque non apparet. ltaque licuit vanitati philosophorum, & causis aliis ea tribuere
veris, sed vel proximis: cum omnino videre non possent superiorem caeteris omnibus canm id i. dei voluntatem.
quae tamen omnia vir spiritualis potens illum ordinem priorem conspicere potius attribueret causis primis. secundum
quod declarat per exemplum in cap, proximo dicens. Constituamus ergo animo talem sapientem &c. vsque in fi-
nem capituli.

6 ⁋ Ad primum in oppositum quod non videntur scientiarum spectamina nisi a deo suo sole illustretur.
Dicendum quod deus non est qui ostendit omnia intelligibilia intellectui ita quod non cognoscuntur nisi in ipso de
terminate cognito, sicut non videntur colores & corpora nisi in luce visa, vel sicut non videntur conclu Ba135v
siones nisi in principiis per se notis: quo ad hoc enim non est simile: Sed quia per eius influentiam, & ab ipso
nobis inditum naturale lumen, & forte cum aliqua illustratione generali, omnis causatur in nobis cognitio, secundum
quod superius diffusius declaratum est.

7 ⁋ Ad secundum quod mens nulla interposita creatura ab ipsa veritate for-
matur: Dicendum quod verum est visione aperta, qua cognoscitur per suam essentiam. sed illa non est cognitio naturalis,
nec huius vitae qualem quaerimus: sed supnaturalis & vitae futurae, de qua infra videbitur. Non autem verum est illud,
de visione in praesenti: siue naturali, siue supernaturali, qua cognoscitur per speciem alienam vt creaturae.