Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1663

Sources:

Ba: Badius1520a

B132v

1
CIrca quartum arguitur: quod esse deum non sit homini demonstrabile ex creaturis. Pri
mo sic. propositio immediata & per se notissima non est per alia demonstrabilis: quia omnis
demonstratio est per media & notiora. deum esse est huiusmodi, cum in ea idem praedicatur de se
ipso: vt patet ex praedeterminatis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: In deo idem sunt an sit, &
quid sit. sed quid sit deus non est homini demonstrabile ex creaturis, vt infra videbitur.
ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic: demonstratio est syllogismus faciens scire: vt dicitur. i. Poster-
Deum esse non contingit scire: quia est vnus de articulis fidei: & fides est non apparentium, vt dicit Apostolus ad He
brae. xi. & vt dicit Grego. Eides non habet meritum: cui humana ratio praebet experimentum. ergo &c.

4
⁋ In oppositum est Apostolus Ro id est Inuisibilia dei &c. vbi dicit Gloss, Deus qui inuisibilis erat natu
ra, opus fecit quod opificem sua visibilitate monstraret.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod qui poneret deum esse, esse per se notum omnino, nega-
re haberet deum esse posse demonstrari. Sed non est ita vt habitum est supra. plurimi enim dubitare possunt
deum esse: sed hoc non est ex imperfectione & incertitudine esse dei in se: cum sit manifestissimus
in suo esse secundum se: sed ex debilitate intellectus nostri: qui eum intueri non potest vt est in se: vt
ideo oporteat eum certitudinem de eo quod deus est: ex sibi notis circa creaturas ratiocinando eli
cere: & sic deum esse demonstrare. secundum quod dicit Glos. Rom. i. Vt deus qui natura inuisibilis est
etiam a visibilibus posset sciri, opus fecit quod opificem sua visibilitate modostrauit: vt per certum incer
tum posset sciri: & ille esse omnium deus crederetur. secundum quod de hoc habitum est supra. Distinguen
dum tamen de demonstrabili: quod aliquid est demonstrabile simpliciter ex natura rei: & aliquid nobis ex
dispositione nostri intellectus. Et secundum hoc dicendum ad quaestionem: quod quantum est de natura dei in se, deum
esse non est demonstrabile homini: quia non est per medium cognoscibile: eo quod non est medium inter eius
esse & essentiam: sed penitus sunt idem vt dictum est supra: & ideo non habet prius aut notius ip
so. Sed hoc modo deum esse solum est homini in futuro immediate per nudam speciem ostensibile: qua vi-
sa non erit homini dubitare quin deus non possit non esse: nec cogitari non esse: sed erit ratio demonstrandi
& cognoscendi omnia alia. Propter quod dicit Auicen. in. viii. Metaph. suae. Primus quid est altissimus &
gloriosus non habet definitionem: & non potest fieri demonstratio de eo: sed ipse est demonstratio de
omni quod est. Quantum vero est ex dispositione intellectus nostri: bene est ei demonstrabile: non dico esse
dei quod habet in se: sed quod significat compositionem intellectus: vt quod ista enunciatio sit vera: qua dicitur
deus est: & est hoc ei demonstrabile ex creaturis tanquam ex sibi notioribus: ex quibus propter essentialem de
pendentiam ipsarum ad deum tanquam ad causam & principium earum, irrefragabiliter probari potest quia ipse est
secundum quod dicit Augustinus ser. ii. super Ioan. Philosophi inquisierunt creatorem per creaturam: quia potest inueniri per crea-
turam: & ad hoc nobis maxime creaturarum naturae inuestigandae sunt. dicente eodem de vera Rel. Non
frustra & inaniter intueri oportet pulchritudinem caeli, & ordinem siderum: quae omnia in suo genere modum pro
prium & naturam seruant: in quorum consideratione non vana & peritura curiositas exercenda est: sed gra-
dus ad immortalia & semper manentia faciendus: vt ex eis quae videmus ratiocinando intelligamus ea quae
non videmus. Inuisibilia enim dei (vt dicit Apostolus) a creatura mundi per ea quae facta sunt conspiciuntur. & hoc pri
mo demonstratiue. Secundo analetice. Demonstratiue duplici via: ad quam omnes aliae habent redusci. scilicet causa
litate & eminentia. Cum enim vt dicit Dionyus. de di. no. ex omni existentium ordinatione in summum omnium redeundum
est omni ablatione & eminentia & omni causa: via tamen remotionis non cognoscitur de deo an sit: cum sit illa
via negationis remouendo esse omnium creaturarum de deo: & ex negatiuis puris pluribus numquam sequitur aliqua affir
matiua. via autem causalitatis aut eminentiae solummodo possibile est cognoscere de deo ex creaturis quia
est. Et quaelibet harum viarum multipliciter procedit ratio ad persuadendum deum esse: quarum potissima est via causali-
tatis.

6 ⁋ Est autem via causalitatis quae deus se habet ad creaturas triplex. secundum quod in triplici genere causae se ha
bet ad creaturas scilicet efficientis, formalis, & finalis: & ex quaelibet harum sunt ratiocinationes ad probandum deum esse.
& sunt tres in via causae efficientis. Quarum prima & manifestior est illa: quae procedit ex parte motus: quae proce
dit Philosophus. viii. Physicae. sic. Summe certum est & sensu constat in mundo aliqua moueri: cui in hoc fatuum est contradi-
cere: quia hoc testatur sensus, Dem autem quod mouetur ab alio mouetur. secundum quod efficacissime persuadet ibi. Aut er Ba133r
go procedet in infinitum processus: vt hoc motum moueatur ab illo & illud ab alio in infinitum: aut stabitur in ali
quo quod non mouetur ab alio: & ita quod non mouetur omnino, quid si non esset: necessario sequaeretur quod nihil sit motum
& mouens omnino: quia mouentia secundaria non mouent nisi moto primo. Quare cum processus in infinitum sit im
possibilis: & multa hoc moueri manifestum est: absolute manifestum est quod oportet ponere aliquod pri-
mum mouens immobile: & hoc est quod intelligimus deum. ergo &c.

7 ⁋ Secunda ratiocinatio in
eadem via: & per consimilem modum, est illa quae procedit ex conditione esse quod acquiritur per mo-
tum, quid est tale quod potest non esse: qua procedit Philosophus. i. cae. & mun. sic. Cum certum est aliqua esse: quae possunt
esse & non esse: omne autem tale a se non habet esse quia habet esse suum in actu quod ex potentia: ni-
hil a potentia procedit in actum nisi ab aliquo existente in actu: quia omne quod mouetur & transmu
tatur: ab alio mouetur & transmutatur: vt habitum est ex praecedenti ratione: ergo oportet pone-
re aliquid aliud, quod non est potens non esse. Aliter enim esset processus in infinitum: vt patet. Quare opor
tet esse tale quid necessario habet esse: & quod tale est, aut habet causam suae necessitatis a se, aut ab alio.
Si ab alio, similiter de illo alio est quaerere: an a se an ab alio habeat causam suae necessitatis: & erit in infi
tum procedere, vel stare in illo quod habet causam suae necessitatis a seipso. Quare cum in infinitum pro
cedere sit impossibile: istud ponere est necessarium, quod scilicet sit aliquod ens necessarium habens suam ne-
cessitatem: non aliunde sed a seipso. Hoc autem est quod vocamus deum, primam scilicet causam omnium. sicut
exponit Commenta. v. Metaphysi. c. de necessario. ergo &c.

8 ⁋ Tertia ratiocinatio in eadem via & per con-
similem modum est illa: quae procedit ex conditionibus causae & causati: quibus hoc habet esse mouens
& esse necessarium a seipso: illud autem motum & esse ab alio. qua procedit Philosophus. ii. Metaphysicae, pro
bans statum in causis efficientibus, talis. cum certum est & videmus in istis sensibilibus generabilibus
& corruptibilibus, quod aliquid sit causatum in esse: omne autem tale necessario causatum est: & esse suum
habet ab alio: nihil enim est quod seipsum ad esse producit: vt sit suiipsius causa: quia sic idem prius
esset & posterius seipso, quod est impossibile, aut ergo erit procedere in infinitum, quod hoc sit causatum ab
illo: & illud ab alio, aut erit stare in aliquo primo quod est non causatum ab alio: & hoc vno vel pluri
bus: quia in hoc nihil restat ad propositam quaestionem de dei entitate: sed magis ad illam quaestionem
de qua erit sermo inferius scilicet de eius vnitate. Quare cum procedere in infinitum in causis efficienti-
bus sit impossibile: quia in omnibus talibus primum est causa medii, & medium vltimi, siue sint plura me
dia, siue non: & semper remota causa ab esse, remouetur eius effectus: ergo si non fuerit in efficientia
bus primum omnino, nec erit vltimum. Necesse est ergo ponere aliquam causam primam omnium efficien-
tem: illa est quam vocamus deum. ergo &c.

9 ⁋ In via autem causae formalis cum forma sit principium
essendi & cognoscendi: duplex est ratiocinatio: quarum prima procedit ex parte esse, quod est in rebus
a forma: Secunda ex parte cognitionis: cuius principium est forma: & ambae procedunt eodem mo
do arguendi quo prius. Prima est illa quam venatur Augustinus in libro de vera relii. longa disputatione
talis. Cum certum est: & videmus ad oculum: quod in qualibet natura corporea etiam infima inanimata
est aliqua decentia & pulchritudo quae placet: & adhuc maior in corporea animata non sentiente:
sed viua: & iterum amplior in viua sentiente: & multo amplior in rationali: quae de omnibus aliis
iudicat: quia semper praestantior est res quae iudicat: quam de qua iudicat: quare cum sit in omnibus pul
chritudo & convenientia, placet: & quia in se summam pulchritudinem non habet: semper in melioris con
paratione respuitur, qua iudicatur quantum aliquali pulchritudine perficitur & deficit a perfecta. Aeut ergo erit
procedere in infinitum, aut erit stare in vno pulcherrimo decentissimo: a cuius pulchritudine & de
centia omnia alia deficiunt: & quo iudicantur. hoc autem indubitanter est illud quod deum appellamus:
incommutabileum. scilicet naturam super rationalem creaturam existentem: quia nulla creatura talis esse
potest: cum sit omnis creatura mutabilis. Quare cum sic procedere in infinitum est impossibile: opor
tet ponere illud in quo est status quod deus est.

10 ⁋ Secunda est quam venatur: Augustinus ii. de lib. arb. lon-
ga disputatione consimiliter talis. Cum certum est & in nobis experimur, quod sensu particulari iudi-
camus sensibilia propria: vt visu colores: auditu sonos: quibus non possumus iudicare quae communiter
eis conveniunt: & quibus differunt: sed illa iudicamus quodam sensu communi interiori: nec in istis pos
sumus omnia haec tam communia quam, propria discernere ab inuicem nisi quadam virtute superiori: quae
ratio dicitur: quare cum in omnibus talibus semper melius est & praestantius quod de alio iudicat quam id
quod iudicatur: aut ergo erit procedere in infinitum, aut stare in aliquo praestantissimo quo omnia alia
iudicantur: & de ipso iudicat nullus. hoc autem proculdubio incommutabilis sapientia est super mentes
rationales: & super omnia mutabilia existens: quia non nisi in aliquo immutabili mutabilia habent
iudicari: quam quidem immutabilem sapientiam deum appellamus. Quare cum sic procedere in infi
nitum est impossibile: oportet ponere illud in quo est status, quod non est nisi deus.

11 ⁋ In via causae
finalis est vnica ratiocinatio consimilis praecedentibus: qua procedit Philosophous. ii. Metaphysicae, sic Ba133v
Cum videmus aliquid ordinari ad aliud velut ad finem suum: & ille finis ordinatur ad aliquid vl
terius vt in finem: & sic est in omnibus entibus: Bonum enim vniuscuiusque per se & natura eius
est finis eius, & est propter ipsum. vt dicit. iii. Metaphy. aut igitur erit processus in infinitum, aut
erit stare in ordine finium in aliquem primum: qui est bonum & finis omnium praecedentium: & non ha-
bet bonum neque finem vlteriorem. Quare cum processus iste in infinitum sit impossibilis vt prius, quoniam si nihil fue
rit tale, non erit propter quod fiunt caetera, & ita destruetur in entibus natura boni, & fient omnia ociose & absque
intentione finis: Necesse est ergo ponere statum in aliquo bono vltimo quod est finis omnium. Hoc autem est illud
quod deum dicimus, quia est ens optimum, ergo deus est.

12 ⁋ Post viam causalitatis potior est via eminentiae ad
probandum deum esse, & procedit secundum modum ratiocinandi duplicem. Vno ad modum quo argutum est in pri-
mo argumento via causae formalis, deducendo scilicet ab omni bono & laudabili in creaturis, quia diminutum est.
& deficiens, ad bonum & laudabile perfectum & consummatum in creatore, ne sit processus in infinitum. De quo
dicit Ricar. de trinitate. Certissimum est, & vnde nemo dubitare potest, quod in tanta rerum varietate oportet ali
quid esse summum quo nihil maius est, nec melius, quod est quasi entitas & bonitas vera a quo omnia alia
bonitatem & entitatem habent. Et Anselmus in mon. iii. ca. Cum naturarum negari non potest alias esse meliores aliis,
persuadet ratio aliquid in eis esse supereminens, vt non habeat superiorem nec habere possit. Et Augustinus i de doct.
Christia Qui per intelligentiam pergunt videre quod deus est, omnibus eum naturis, non solum visibilibus &
corporalibus, verum etiam intelligibilibus & spiritualibus, omnibusque mutabilibus praeferunt: omnes certatim pro excel-
lentia dei dimicant: nec quisquam inueniri potest, qui hoc deum credat esse, quo est aliquid maius. ltaque
vt convenit, deum esse omnes consentiunt, quod caeteris rebus omnibus anteponunt. Alio autem modo arguendi
proceditur via eminentiae, comparando scilicet approbanda in creaturis & in creatore. secundum magis & minus &
simpliciter, sic: & est ratio Anselmus in princi. mon. In quibuscumque est inuenire magis & minus, in eodem ge
nere est inuenire aliquid simpliciter. Sed in entibus est inuenire bonum & melius, pulchrum & pulchrius,
delectabile & delectabilius. ergo similiter est inuenire in entibus aliquid simpliciter bonum, simpliciter pul
chrum, simpliciter delectabile, respectu cuius sumitur magis & minus in aliis. hoc autem non est nisi deus, in
quo est pura bonitas, similiter pulchritudo & delectatio, & sic de aliis. ergo deus est. Consimili ei ratione ar
guit philosophus. 4. Metaph. contra dicentes quod omnis opinio esset aestimatio, & nulla esset certa scientia, quia tamen cum hoc di-
xerunt quod aestimationes differunt inter se, secundum magis & minus in veritate. cuius ratiocinatio-
nem clarius quam litera pertractat Commenta. sic. Si aliquid fuerit maioris veritatis & minoris falsita-
tis: necesse est aliquid esse verum simpliciter, respectu cuius dicuntur magis & minus. Cum eni illud quod
est maioris veritatis & minoris falsitatis, propter admixtionem contrarii necessario habet aliquod ma-
gis verum supra se: quod si illud non sit simpliciter verum, sed habet aliquod falsitatis, habet similiter aliquid magis
supra se: & procederet in infinitum, aut est stare in id quod est verum simpliciter, & est illud quod est maxime ve
rum & causa veritatis rerum quae sunt post. vt dicitur. ii. Metaphhic. vbi dicit Commentator quod hoc est prima cam omnium
quae deus est. ergo &c.

13 ⁋ ldem arguitur rationibus analeticis & probabilibus, quae tamen habent reduci ad rationes superiores
demonstratiuas sicut omne probabile ad necessarium. Analetice autem iuxta rationem a causa efficiente arguit sic
Ric. de trinitate. supponendo duas diuisiones per se notas, quarum prima est: quod omne quid est vel excogitari potest, aut est
ab aeterno, vel incepit esse ex tempore. Secunda est: quod omne quod est vel est a seipso habens esse suum, vel
ab alio. Quibus suppositis arguit sic ratione diuisiua quadrimembri. omne ens, vel est ab aeterno
& a semetipso, vel neque ab aeterno neque a semetipso, aut medio modo dupliciter vel ab aeterno non a
semetipso, vel a semetipso non ab aeterno. Et interimit primo hoc vltimum membrum tanquam omni
no impossibile: quoniam quicquid est non ab aeterno, incepit esse per primam suppositionem. Et ideo
suum esse habet ab alio: quare non a se, iuxta secundam suppositionem. Et ex secundo & tertio membro
arguit primum sic. Si aliquid sit non a semetipso siue ab aeterno, vt dicit tertium membrum: siue non ab aeter
no, vt dicit secundum membrum, illud necessario habet esse ab alio: per secundam suppositionem. De illo
ergo alio est quaestio vtrum sit ab alio. & erit processus in infinitum: quod est impossibile: aut erit de-
uenire ad aliquid quod non habet esse ab alio. erit ergo aliquid ab aeterno & a semetipso. hoc est quod di
citur deus, ergo &c. Eadem via arguit Damasce. lib. i. sic. omne quod est, vel potest intelligi esse: vel
est creabile vel increabile. Si creabile, ergo vertibile, & exiuit de non esse in esse: non ab alio crea-
bili, ne fiat processus in infinitum: quaerendo de illo alio a quo processit in esse. ergo ab alio increabili. hoc
autem est quod ponimus esse deum. ergo &c. Eadem via arguitur materialiter sic. omne quod est
aut potest esse, causa est, aut causatum, aut vtrumque. Sed omne causatum habet esse a causa alia a se
quia nihil est causa suiipsius vt sit: aut ergo erit processus in infinitum: aut erit aliqua causa non
causata. & illa est quae dicitur deus, ergo deus est. Ex ratione conseruationis rerum idem arguit Da-
masce. lib. i. cap. iii. sic. Omne compositum & dissolubile ab aliquo simplici & indissolubili conseruatur
in esse, quia de se caderet in nihilum. omnia mundana sunt huiusmodi. ergo &c. ldem arguunt aliqui Ba134r
ex rerum gubernatione, via causae finalis sic. omnia naturalia agunt propter finem, secundum Phi-
losophum. ii. physicae. Sed non per cognitionem, quia illam non habent: non cognoscens autem in finem non
dirigitur determiate, nisi regulatum a cognoscente, sicut sagitta a sagittario: est ergo aliquod cogno-
scens a quo omnia naturalia gubernantur in finem. ille est quem ponimus deum. ergo &c. ldem arguit
Anselmus ex natura veritatis in Mon. & Augustinus de vera relis. & libo solios & de libero arbitrio, sic. veritas non
potest non ese, sed est aeterna & immutabilis, vt persuadetur in libris illis prolixe & multipliciter. Sed veri
tas aeterna non est nisi deus. ergodeum esse necesse est. & procedit ratio haec via causae finalis. Sic igitur patet
irrefragabiliter: quia necesse est ponere deum esse, ex quo ponimus aliquod esse entium.

14 ⁋ Ad primum in oppo
situm: quod omnis demonstratio est per medium prius & notius: Dicendum quod verum est, vel simpliciter vel quo ad nos.
Nunc autem licet ad probandum deum esse non sit medium prius & notius simpliciter, bene tamen est medium prius
& notius quo ad nos, vt dictum est. Cum enim dubitamus deum esse capiendo aliquid per intellectum, vt
diuinam: essentiam sub significato nominis confuso: ipsum mediante creatura quae nota est nobis, esse
convincimus quo ad notitiam intellectus, licet non in natura rei.

15 ⁋ Ad secundum: quod in deo sunt idem
an est, & quid est: dicendum quod verum est de esse quo in se subsistit, non de illo esse quod significat compositio-
nem intellectus. & ideo licet illud an sit non potest cognosci non cognito quid sit: de quo tamen infra vide
bitur, potest tamen istud, vt dictum est prius, & infra dicetur.

16 ⁋ Ad tertium: quod deum esse non est demonstrabi
le, quia est articulus fidei: dicendum quod est aliquod credibile simpliciter, quod est omnibus credibile: quia excedit sim
pliciter naturalis rationis inuestigationem: vt deum esse trinum. tale non est omnino demonstrabile ex crea-
turis, licet aliquae congruentiae in creaturis inueniantur, quibus ad firmius credendum tale, intellectus manudu
ci possit. Sed solum credimus illud deo per lumen fidei reuelante, vt merito fidei aliquo superiori infuso lu
mine quod prius credimus intelligamus. Vnde ad talem veritatem declarandam verisimiles rationes inducen-
dae sunt: non autem ad ipsam contra aduersarios convincendam: quia non sunt in rerum natura, eo quod nullo mo
do relucet ratio trinitatis in creatura. secundum quod infra de hoc videbitur. Aliud vero est credibile alicui, quod non
omnino excedit naturalis rationis intelligentiam: vt est deum esse, aut esse vnum. Istud enim aliquibus grossis est omnino
credibile, quibus non potest probari ex creaturis. Aliis vero ex creaturis est probabile, vt subtiliori-
bus, & illis est scibile quodam modo, & quodam modo tamen credibile, inquantum. scilicet non tam dilucide probari potest
ex creaturis homini in via, quam cognosci speratur per apertam visionem in patria. secundum quod in talibus semper
stant simul fides & scientia siue intellectus, vt dictum est supra. Et quod additur de Greg. quod fides non habet
meritum &c. Dicendum quod est quaedam ratio praeuia ad fidem probans credenda & causans fidem: quae non est possi
bilis in simpliciter credibilibus: sed solum in credibilibus alicui: ista non habet meritum si non nisi propter rationem
creditur. Si autem alias crediturus ratione praeueniat fidem vel subsequatur: ratio non tollit meritum. vnde philo
sophi venientes ad fidem, multa meritorie crediderunt de deo quae prius vel posterius ratione nouerunt.
vnde Augustinus viii. de trinitate. ca. ix. Valet fides ad cognitionem & dilectionem dei, non tanquam omnino incogniti
& non dilecti, sed quo cognoscatur manifestius, & quo firmius diligatur. vnde talis ratio potius
augmentat meritum quam tollat.