Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1651

Sources:

Ba: Badius1520a

B131v

1
CIrca tertium arguitur quod contingit cogitare deum, non cogitando ipsum esse. Primo
sic: in cognitione quae potest probari demonstratiue: praedicatum non est idem penitus cum
subiecto: quia idem non probatur neque demonstratur de seipso: eo quod non est medium ali-
quod inter subiectum & praedicatum vbi idem praedicatur de se: & omnis conclusio probata habet
medium inter subiectum & praedicatum per quod probatur. deum esse est conclusio: quae potest pro-
bari demonstratiue: vt videbitur infra. ergo in ea non est praedicatum penitus idem subie-
cto. sed in eis quae non sunt penitus idem: vnum potest cogitari non cogitando aliud. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid non
est per se notum esse: inquantum huiusmodi, potest cogitari non esse: quia potest de esse eius dubitari. deum esse potest multis
non esse per se notum: vt dictum est. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est: quoniam eidem inquantum idem semper natum est accidere
idem. Cum ergo vt visum est supra: in deo penitus sunt idem deus & esse dei: si accidat deo vt ab aliquo
intelligatur: similiter & esse eius necessario intelligitur ab eodem. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc quod quaestio de non cogitando deum esse, differt ab illa quae
stione de qua erit sermo inferius: an scilicet contingit cogitare deum non esse: in hoc, quod ibi actus cogitandi
affirmatur: & est quaestio de negatione inhaerentiae esse ad deum: vt negatio eadat super esse solum: hic ve
ro negatur actus cogitandi: & negatio includit totum: quia quaestio ista quaerit vtrum cogitando deum
contingit non cogitare ipsum esse: vt licet non contingit in natura rei distinguere inter dei essentiam
& esse eius: quia deus non potest non esse: vt videbitur infra: contingat tamen separare ea per intellectum Ba132r
nostrum intelligendo diuinam naturam & essentiam, non cointelligendo ipsam esse: vt quo ad hoc sit quae
stio de complexo: vel non cointelligendo eius esse: vt sit quaestio de incomplexo. Et hic est distinguenm
dum: quia intelligens diuinam essentiam: aut intelligit eam distincte & in particulari intelligendo eam
in natura sua qua est id quod est: aut indistincte & in vniuersali: in aliquibus scilicet eius vniuersalibus at
tributis. Primo modo dicendum absolute quod non contingit intelligere diuinam essentiam non cointelligendo
eius esse: quia nihil est in se nisi suum esse: vt dictum est supra. & sic non contingit cogitare deum non co
gitando ipsum esse: quia talis cogitatio sequitur naturam rei: & consistit veritas talis cogitationis in
adaequatione quadam rei & intellectus. Secundo autem modo similiter distinguendum de esse: quia esse dei
aut contingit intelligere distincte in seipso: aut confuse cum esse alterius. Et neutro modo contingit intelligere
deum nisi cointelligendo eius esse: quia sicut deus cum intelligitur clare in sua natura, cointelligitur esse
eius clare: similiter cum in aliquo eius generali attributo distincte, vel cum intellectu alicuius quod est in
creaturis, confuse intelligitur deus: de quo videbitur infra: eo modo quo intelligitur ipse deus: sem
per cointelligitur eius esse: quia non est nisi esse: ita quod nihil de eo potest intelligi nisi esse. Vtroque autem mo
do bene contingit cogitare deum: non simul cogitando ipsum esse. intelligendo enim deum vt summum
bonum simpliciter: & vt simplicissimum, aut aliquid huiusmodi: vel intelligendo ipsum intelligendo bonum aliquod
absolute: non oportet eius esse vel quod ipse sit cointelligere. Non enim sic intelligit vel cogitat eum nisi
secundum proprietates creaturae. Et ideo cum omnis talis proprietas in natura sua potest intelligi non vt
existens in creatura: neque vt existens omnino: ideo & relata ad creatorem consiliter potest ipse in ea intelligi non
cointelligendo ipsum esse: quia & ipsa diuina essentia nihil aliud est quam proprietas illa ab omni defe
ctu absoluta intellecta siue cogitata. Sed talis intellectus diuinae essentiae est secundum nostram possi-
bilitatem: & imperfectus multum: qui de eo quod est idipsum & in se simplicissimum, format diuersos conce-
ptus: eo quod simul vnico conceptu capere non potest quicquid de re ipsa concipiendum est: & sic alio &
alio conceptu concipit de deo essentiam suam: & ipsum esse: sicut alio & alio conceptu concipit ipsum: & quod
sit sapiens & quod sit bonus. Et cum hoc intelligendum etiam, quod licet omni modo quo homo intelligit deum
intelligit eius esse: quia ipse non est nisi esse: sicut intelligens dei bonitatem intelligit eius sapientiam: quia idem
sunt in eo bonitas & sapientia: quia tamen sicut est alia ratio bonitatis & sapientiae: vt intelligens eius sa
pientiam sub ratione sapientiae non oportet quod simul intelligat eius bonitatem sub ratione bonitatis:
sic quia alia est ratio deitatis: alia vero esse eius: intelligens deum sub ratione deitatis non oportet quod
simul eum intelligat sub ratione esse: quia sub alia ratione intelligimus in deo quod est ens, & ipsam essentiam
& eius esse. Intelligitur enim ens tanquam habens essentiam & esse ipso informatum. Per hunc enim mo-
dum vt dicit Boethius in libro de hebdo. multa sunt quae actu separari non possunt: animo tamen & cogi
tatione separantur: & per hoc in illis quae simplicia sunt in re: & habent intellectum simplicem de se: in
tellectus ea componit & diuidit: secundum quod dicit Comment. super. xii. Metaph. In eis quae sunt forma
in materia, dispositio & dispositum reducuntur ad vnum in esse: & ad duo in consideratione, qua praedica-
tum differt a subiecto in propositionibus affirmatiuis categoricis. Intellectus enim natus est diuidere ad
unata in esse in ea ex quibus res componitur: sicut diuidit materiam a forma, & formam a composito ex
materia & forma: cum disponit habentem formam per formam. Intelligit enim vtraque adunata aliquo mo
do, & differentia alio modo. verbi gratia: quando disponit hominem per rationalitatem: intelligit quod sub
iectum rationalitatis & rationalitas idem sunt in adunatione: & intelligit quod deferens ex eis est ali-
ud a delato. Dispositio autem idem est quod dispositum in rebus abstractis: sed potentia duo: quando intellectus
diuidit alterum ab altero. & illa duo intelligo essentiam & esse in omni creatura. Quando autem fuerit considerata
dispositio & dispositum in eis quae non sunt in materia: tunc reducuntur ad vnum intentione omnibus modis: &
nullus modus erit quo praedicatum distinguitur a subiecto scilicet in essentia rei: nisi secundum acceptionem nfam
scilicet quia idem accipitur secundum dispositionem & dispositum. & hoc intelligo in solo deo. vnde subdit. Et si intelle
ctus non accepeit in istis dispositionem & dispositum: non posset intelligere naturas eorum neque determinare
eas & magna differentia est inter ea quae differunt in esse & in intellectu: & quae differunt in intellectu solum. Vbi in
telligo quod omnis creatura differt in esse & in intellectu: quia habet esse distinctum ab essentia in natura rei: &
intellectus ea capit distincta: & quod solus deus differt in intellectu tantum, sub alia. scilicet ratione apprehenden-
do eius essentiam: sub alia vero eius esse: & sub alia eius sapientiam: sub alia vero eius bonitatem: vt
dictum est. Per haec patent obiecta.

5
⁋ Quia ergo primo arguitur: quod deum esse est conclusio quae potest demonstrari: ergo praedicatum dif-
fert a subiecto: vt possibile sit deum intelligere non cointelligedo ipsum esse: Dicendum quod verum est se
cundum rationem intellectus nostri diuersam in intelligendo: vt dictum est: vt intelligamus deum
simpliciter non cointelligendo compositionem esse ad ipsum: vel intelligendo ipsum sub ratione diuinitatis:
non cointelligendo ipsum sub ratione esse. Quanto enim tempore homo non potest, capere perfecte ipsam Ba132v
diuinam essentiam, potest intelligere ipsam non cointelligendo rationem eius: aut ipsum esse. Si autem perfecte
caperet eam: quantuncumque intelligeret alia ratione essentiam: & alia ipsum esse: nullo modo tamen intellige
ret essentiam non cointelligendo eius esse: & ipsam esse.

6 ⁋ Similiter dicendum ad secundum: quod quousque non
fuerit homini per se notum deum esse, ex imperfecta notitia ipsius essentiae potest cogitari essentia: non co
gitando rationem eius esse vel ipsam esse: quod non posset fieri perfecte cognoscendo essentiam, & per se existente
noto deum esse.

7 ⁋ Ad tertium: dicendum quod licet in deo idem sunt re & intentione esse & essentia: quia tamen diffe-
runt ratione ab eo: qui imperfecte nouit diuinam essentiam bene potest cogitare ipsam essentiam absque
eo quod cogitet eius esse sub ratione esse: vel ipsam esse, vt dictum est.