Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1640

Sources:

Ba: Badius1520a

B130r

1
CIrca secundum arguitur quod deum esse sit homini notum naturaliter & per se. Primo sic. Da-
mascenus dicit in primo libro Omnibus cognitio essendi deum naturaliter inserta est. tale no-
tum est naturaliter & per se. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Hu. lib. i, Deus ab initio sic tempera
uit notitiam suam ad hominem: vt sicut numquam quid esset totum poterat comprehendi: sic quia esset
nunquam prorsus posset ignorari. illud autem quod non potest ignorari est per se naturaliter no
tum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. illud est per se naturaliter notum: quod cognitis terminis statim scitur
sicut contingit in primis principiis: quae secundum philosophum cognoscimus inquantum terminos cognoscimus. sed
cognito eo quod significatur hoc nomine deus: & quod significatur per est: statim cognoscitur quia deus est: eo
quod in deo penitus sunt idem esse & essentia: vt essentia dei sit ipsum esse eius: sicut dictum est supra. Ba130v
ergo &c.

4 ⁋ In oppositum est Auicen. i. Metaph. suae. vbi dicit. An sit deus non potest concedi inhac scientia
vt subiectum: sed est quaesitum in ea non manifestum per se.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod deum esse contingit intelligere dupliciter. Vno modo in generali:
inquantum deus intelligitur sub nomine entis vel boni absolute: vel alicuius proprietatis nobilis: quae ei conuenit
& similiter creaturis: secundum quod dicit Augustinus Intellige hoc bonum, intellige illud. intellige bonum
simpliciter si poteris: intellexeris deum. Alio modo in speciali: vt significatur sub hoc nomine deus sci icet vt na-
tura aliqua excellentissima: vt dicit Augustinus i de doctrina chiri. Primo modo dicendum quod cognitio essendi deum
naturaliter nobis inserta est: quia in primis conceptibus cum intelligimus ens vnum aut bonum simpliciter
in generali intelligimus deum sub quadam confusione: sicut ex parte affectus naturaliter omnes in volendo quid
cumque bonum: volunt esse beati: & in hoc volunt saltem in vniversali primum & summum bonum: quod deus est. Vnde per
hunc modum cognoscendo bonum esse aut pulchrum: vel aliquod huiusmodi: necessario in hoc confuse & in genera-
li cognoscitur deum esse: vt infra patebit. Veruntamen sicut neque ex hac dicta voluntate dicendum est quod
omnes volunt deum habere, sic nec ex illa cognitione vniversali dicendum est quod omnes cognoscant deum esse: sicut co
gnoscens aliquem esse inquantum homo, non cognoscit ipsum esse inquantum sortes. Vnde non obstante tali
notitia qua cognoscitur deus esse, inquantum cognoscitur ens simpliciter vel bonum simpliciter esse: potest homo
deum magis in particular. scilicet inquantum significatur hoc nomine deus, non intelligere esse. sicut dictum est supra.
potest enim vt dicit Philosophus aliquid sciri in vniversalis & dubitari in particulari. vt enim dicitur in prin. Poster, quod nesciunt
simpliciter si est: hoc quodammodo sciunt. & versus medium eiusdem. Vniuersale considerantes multotiens nesciunt
quod singularium. Nunc autem ad hoc quod propositio ista deus est esset per se nota: oporteret quod ex virtute termini
huius deus, inquantum hoc termino significatur deitas, in subiecto cointelligeretur in particulari esse: non
solum in vniversali inquantum intelligitur esse sub ratione generali entis & boni: intelligendo esse ens aut bonum simpli
citer. Aliter enim illa propositio virtute terminorum suorum non faceret istam notitiam: quod necessario requiritur ad
hoc quod propositio dicatur per se naturaliter nota. Et solummodo de illa notitia essendi deum generali loquitur
Damascus quando dicit illam nobis naturaliter insertam esse: & hoc ideo quia huiusmodi generalem notitiam essendi deum
homo naturaliter fine studio & inuestigatione primo conceptu concipit: vt infra dicetur: sicut capit pri
ma principia: non quia aliqua notitia nobis sit innata: secundum quod de hoc dictum est supra. Cognitio autem
essendi deum non est omnino nobis naturaliter inserta: vt iam dicetur. & secundum hoc non est omnino per se nota ista
propositio, deus est. Est igitur hic intelligendum in principio: quod ista quaestio: vtrum deum esse scilicet in actuali existentia
sit per se notum: intelligitur de complexo scilicet vtrum sit per se notum, praedicatum eius inesse subiecto: vt homo communi
animi conceptione enunciationem istam qua dicitur quod deus est, statim probet audita id est statim ex eo quod audit eam,
nouit quod sit vera: & hoc propter euidentem inhaerentiam praedicati in subiecto. Aliter enim non mereretur dici propo
sitio per se nota: aut communis animi conceptio. Non enim dicitur propositio per se nota, aut animi conceptio propter ali
quam aliam euidentiam, aut probationem forinsecus de se acceptam. Dupliciter enim contingit cognoscere de re si est:
aut ex natura sua in se, aut ex collatione sui ad aliqua alia: vt in proxima quaestione supra dictum est. Et ex hoc
patet statim quod non valet ad propositum distinctio aliquorum dicentium: quod notitia rei respicit duo: & rem co
gnitam: & ipsum cognoscentem. secundum quod distinguit Coment. super prin. ii. Metaphysicae. quod quaedam sunt difficilis cogni
tionis non ex nobis: sed ex natura rei cognitae: quaedam vero econverso. & quod ideo si loqmur de notitia dei an
sit ex parte rei cognoscendae: Dicendum sit: quod deum esse notissimum sit, & per se & naturaliter notum: vt omnis illa proposi
tio sit per se & naturaliter nota: cuius praedicatum includitur in ratione, & significatione subiecti: vt hic, homo est animal, quia
animal est de ratione & significatione hominis: & sic de quaelibet propositione per se. Nunc autem ita est in proposito: quia enim in
deo idem est esse & essentia: vt dictum est supra: in subiecto quod supponit diuinam essentiam, intelligitur esse quod co
pulatur in praedicato. Si vero loquemur de notitia dei an sit ex parte cognoscentis, distiguendum erit vlterius vt
iam videbitur. Et patet quod non valet ista eorum distinctio ad propositum. En enim verum est quod aliqua enunciationes notissi
mae sunt in sua veritate: quantum est ex parte ipsius rei subiectae, & praedicatae: vt forte quod aliquod caelum sit immobi
e. Non tamen ex hoc habet propositio quae illud enunciatur: quod sit per se nota: vt dicatur communis animi conceptio: nisi cum
hoc sit nota cognoscenti: vt eam statim probet auditam. Aliter enim omnis propositio esset per se nota in quae praedicatum essen
tialiter inest subiecto: quod verum non est. Propter veritatem ergo ex parte rei nunquam propositio dicenda est per se
nota: sed solum per se cognoscibilis, quantuncumque praedicatum includatur in ratione subiecti: sed solum propter euidentem
notitiam veritatis eius ex parte apprehendentis. Non dico propter euidentiam quam habet de ea ex sua industria, aut
ex studio & diligentia: quibus nouit rem distincte quam termini significant confuse: sed solum propter euidentiam quam
facit ipsa propositio de se expresse & distincte indicando ex sola significatione euidenti terminorum praedi
catum includi in subiecto. & sic requiritur vt res ipsa quia taliter se habet quod scilicet praedicatum includitur in ratio-
ne subiecti: ipsamet per subiectum & praedicatum euidentissime cognoscenti se offerat. Propter hoc enim dixit
Philosophus, quod principia cognoscimus inquantum terminos cognoscimus: vt scilicet ex hoc quod vltro cognoscamus per
terminos rem subiectam & rem praedicatam: sic etiam vltro praedicatum esse in ratione subiecti cognolcamus, & inesse Ba131r
per se subiecto: & sic intantum dicamus propositionem notam esse per se: inquantum subiectum & praedicatum in natura rei
sunt nota per se: & cum hoc sese vltro & per se notificant alteri: vt rem significatam statim quisque probet per vocem
auditam. lta quod si omnibus perfecte notum sit illo modo de subiecto & praedicato quid sit quod significatur per nomen, tuno il-
la propositio erit nota omnibus per se & naturaliter. Si autem aliquibus hoc non sit notum: nec illa erit per se nota illis.
Primus modus contingit in propositionibus maximis: quae sunt dignitates communes omnibus scientiis: vt sunt:
Dem totum est maius sua parte: Si ab aequalibus equalia demas, quae relinquuntur aequalia sunt. & caetera huiusmodi, quia enim
apud omnes notum est perfecte ex ipsis terminis de subiecto & praedicato in talibus propositionibus: & quod praedica
tum includitur in subiecto: talis propositio apud omnes per se & naturaliter nota est: sicut per se nota est in sua ve
ritate. Secunds modus contingit in propositionibus illis, in quibus non omnibus est notum de subiecto & praedicato: secun
dum iam dictum modum. Et ideo licet propositio talis ex parte sua notissima sit in veritate sua: tamen apud
illos quid ignorant quod dicitur per subiectum & praedicatum, bene potest esse ignota. Sic enim multis sunt incognita
principia, propria scientiarum particularium: quae tamen sunt notissima & certissima in sua veritate: & vnicuique in
structo in huiusmodi scientia, vt in analeticis: quod ex maiori negatiua, vel minori particulari nihil sequitur &c. huiusmodi.
Hlinc dicit Boethius in prin. Ii. de hebdo. quod communis animi conceptio est quam quisque probat auditam. Quarum
duplex est genus. Nam ita vna est communis: vt omnium sit hominium: veluti si hanc proponas. Si a duobus aequalibus aequae
lia auferas: quae relinquuntur aequalia sunt. Nullus enim id intelligens negat. Alia vero doctorum tantum: vt haec
quae corporalia non sunt in loco non esse, &c. huiusmodi: quae non vulgus: sed docti probant. Breuiter ergo dicendum
quod ista propositio deus est: si sit per se nota: opetet quod subiectum & praedicatum vltro se offerant cognitioni: ita quod prae
dicatum cointelligitur in subiecto ex virtute euidentiae significati iminorum: & ex hoc per se cognoscatur veritas
inhaerentiae ipsorum: & hoc ab omnibus vel saltem a sapientibus: & hoc aut omnibus sapientibus: aut pluribus: aut maxime
notis. Est igitur intelligendum quod cognitio iminorum subiecti & praedicati huius propositionis deus est: potest haberi du
plicitere. Vno modo in vniversali alio modo in particulari. Cognitione in vniversali & indetermiata, est omnium intellectum habentium ipsos
cognoscere. secundum Augustinus i de docina chri. Et quia cognitione in vniversali & indetermiata potest intelligi deus absque eo quod
cointelligatur esse: vt infra dicetur: tali intellectu iminorum praedicatum non cointelligitur cum subiecto & in subie
cto: quantum necessarium est ad hoc quod propo dicatur esse per se nota. Et ideo ex tali cognitione tminorum habita ab
omnibus deum esse non potest esse cmomunis conceptio per se nota omnibus. Cognitione vero determinata & in particulari est
terminos illos cognoscere vno modo ex notitia rei visione aperta: sicut sancti vident deum in patria: in
qua non potest cognosci essentia diuina absque eo quod cognoscatur esse. vnde & beatis quid sic terminos cognoscunt,
est propositio illa per se nota deus est. Alio autem modo est terminos illos cognoscere, cognitione determi-
ta: sine tamen aperta visione: & hoc dupliciter. Vno modo ex instructione habita de ipsa re per studii diligen
tiam. Alio modo ex simplici notitia rei per virtutem iminorum in tali euidentia ipsas rem significantium: vt vltro iu
dicent praedicatum includi in ratione subiecti. Primo modo terminos huius enunciationis deus est, cognoscere pos
sunt prophetae per sapientiam infusam de deo: vel summi philosophi per sapientiam de deo ex rebus creatis acquisitam
vt sint termini illi ita noti eis in particulari: vt compositionem ipsam praedicati cum subiecto vltro probent audi
tam. & sic eis veritas huius enunciationis deus est: est notissima: sed tamen non est dicenda ex hoc ipsa enuncia
tio eis esse per se nota: quia illa notitia non prouenit eis vltro ex virtute propositionis & iminorum eius: sed ex indu
stria & instructione acqusita. Quia autem propositio dicatur per se nota, non contigit: vt dictum est: nisi ex hoc quod ter-
mini notitiam rei sic vltro offerunt: vt virtute ipsorum statim praedicatum cognoscatur in ratione subiecti. Quia igitur
termini huius enunciationis, deus est: significant diuinam essentiam &eius esse non nisi in generali: secundum quod omnes hoc
dicunt & intelligunt deum esse: quod caeteris rebus anteponunt: siue sit deus secundum veritatem: siue non: vt dicit Au
gu. i. de docina chri, Deus cum de illo nihil digne dici possit: admisit tamen humanae vocis obsequm: & inde est quod di
citur deus. Non enim in strepitu istarum duarum syllabarum cognoscitur ipse. Sed tamen omnes latinae linguae scios: cum au
res eorum sonus iste tetigerit, mouet ad cogitandum excellentissimam quandam naturam: nec quisquam inueniri potest quod
hoc credit esse deum: quo est aliquod melius. itaque omnes deum esse consentiunt: quod caeteris rebus omnibus anteponunt
Quia igitur diuinam naturam & eius esse significant termini illi in generali solum: & sic indicant eam audienti: vt
non oporteat virtute terminorum praedicatum intelligi in ratione subiecti: propositionem istam nullus cognoscit
inquantum timios eius cognoscit. & cum hoc etiam si terminus ille deus significaret diuinam naturam sub illa ratio-
ne particulari quae includit in se rationem esse eius: quia tamen non vltro tale significatum offert intelligenti: vt quicumque ter
minum talem intelligit: intelligit statim in ipsa diuina essentia rationem sui esse: idcirco adhuc non esset ex il-
lo significato propositio per se nota: quia non vltro per suos terminos notificat se audienti: vt eam probet au-
ditam. Sic ergo apparet quod nullo modo propositio illa deus est: potest dici per se nota ad modum quo il-
la est per se nota: totum est maius sua parte: quoniam aut homo omnino non intelligit quid in hac propo
sitione dicitur per terminos: aut si aliquid intelligit: quantuncumque modice, praedicatum ipsum intelligit in
subiecto. Non enim aliqua ratione potest homo intelligere rationem totius, & suae partis: quiand intelligat partem vt contem
tam in toto: & totum continens partem: & hoc est totum esse maius parte. Similiter est de ista apud sapientes Ba131v
Incorporalia non sunt in loco. Incorporale enim ratione nominis vltro dat intelligere sapienti quod incircunscri
ptibile & insituabile. & hoc est idem quod non potens esse in loco: quia esse in loco nihil significat sapien-
ti nisi circunscribi loco. Nullo ergo modo ista propositio deus est: cuicumque intelligenti potest esse per se nota
quasi per ipsam propositionem quantacumque certitudine nota sit. lterum ergo & iterum reuoluendo sermonem
dico: quia etsi homo per studium suum scire potest & intelligere hoc nomine deus significari id quo maius
excogitari non potest: & ita quod non potest cogitari non esse: etiam si cum hoc studio suo sciat quod est purum
esse: & ita quod non possit non esse: hoc nihil est ad faciendum propositionem per se notam: immo ad hoc quod
dicatur propositio per se nota: oportet quod termim. scilicet subiectum & praedicatum vltro praetendant talem rem per se signifi-
cari: vt omnes, vel saltem sapientes statim terminis prolatis praedicatum inesse subiecto percipiant: sicut ista
nomina: totum, pars, maius, sic vltro praetendunt sua significata: vt per ipsos omnes aliquod cognoscentes de significa-
to horum terminorum cognoscant statim veritatem huius: totum est maius sua parte. Quare licet in rei
veritate deus sit suum esse: & id quo maius cogitari non potest: quia tamen hoc termini isti vltro non praetem
dunt: etiam si hoc ipsum mente propter studium vel donum gratiae perciperemus, propositio quae dicit deum
esse non potest aliquo modo propter hoc dici nota per se: & hoc maxime: quia hoc nomen deus significat prima
fronte quantum est de proprietate nominis diuinam naturam in esse quodam confuso: & in generali: & intelligen-
do diuinam naturam tali modo, non oportet cointelligere ipsam esse: vt dictum est. Simpliciter ergo dicendum quod
ista propositio deus est: non est per se nota alicui: nec stulto: nec sapienti: nisi forte quatenus ex pueritia
assueti sumus homines audire confitentes deum esse: & sic ex consuetudine factum est nobis quasi connaturale
assentire propositioni qua dicitur deus est, tanquam per se notae. Sed hoc nihil ad faciendum propositionem esse per se
notam: vt patet ex praedictis. Vnde patet quod ista propositio deus est: non est omnino per se nota: deum tamen esse in
natura ipsius rei in se notissimum est: & per se notum. i per eam ipsam rem habet quod sit notum: quae seipsam demonstram
do, facit notum se esse cui vult: & hoc quo ad aptam visionem, quantum autem ad distinctam cognitionem fine aper
ta visione: hoc nulli potest esse notum: nisi ex fide aut reuelatione: aut summe sapienti post plenam de aliis
rebus instructionem ex naturalis rationis inuestigatione: vt dictum est.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod cognitio essendi deum hominibus naturaliter inserta est: pa
tet ex iam dictis.

7 ⁋ Ad secundum quod quantum est ex diuina dispositione nunquam potuit ignorari deum esse quin
ab aliquibus notum esset quia deus est: qui in hoc alios docerent: potuit tamen ignorari quantum est ex ipsa
ipsius propositionis conditione, & humanae naturae: maxime per perctantm destitutae.

8 ⁋ Ad tertium: quod cognitis
terminis huius propositionis deus est: ipse cognoscitur esse: Dicendum quod verum est: non tamen sequitur quod comple-
xio talis naturaliter est cognita & per se, nisi termini cogniti sint naturaliter: quod non est verum in proposito.
quod enim significetur & quomodo hoc nomine deus: & quom significatio praedicati se habet ad subiectum: non omnes
statim sciunt: immo nullus quantum est ex puris naturalibus: sed eget magna inuestigatione. & ideo
in nulla scientia ex philosophicis potest deus esse subiectum: vt optime dixit Auicen. immo in cognitione philosophi-
ca vltima debet esse cognitio dei. & ideo philosophi volentes in suis scientiis ordinate procedere a nobis no-
tioribus in nobis occultiora & notiora naturae, Metaphysicam quae est de dei cognitione vltimo or-
dinauerunt post omnes alias scientias philosophicas: licet econtra prima est cognitio dei in conside-
ratione theologica: vt expositum est supra.