Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1629

Sources:

Ba: Badius1520a

B129v

1
CIrca primum arguitur quod deum esse non sit cognoscibile ab homine. Primo sic. illud quod est
in eo quod penitus est nobis inaccessibile, non potest sciri ab homine an sit: sicut scire non
possumus de aliquo an sit vltra torridam aonam. deus est huiusmodi. i. Timo. vlt. Habi
tat lucem inaccessibilem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Quid semper latet in tenebris respectu
humanae cognitionis: non potest cognosci ab homine an sit: quia omne quod illuminat ali-
quid lumen est: deus est huiusmodi: vt in Psal. Posuit tenebras latibulum scilicet ergo &c.

3
⁋ Tertio sic. in eis quae sunt ignotae naturae prius oportet scire quid sit: quam an sit: vt prius quid sit vacuum
quam an sit vacuum: vt dicitur. iiii. Physico. & secundum eundem modum dicit Augustinus contra epistolam funda, quod
prius oportet scire quid sit malum quam vnde sit malum. sed deus non potest sciri ab homine quid sit: vt dicit
Damasenus & infra habebitur. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est: quoniam illud est cognoscibile ab homine quid sacra scri
ptura docet de deo: quia propter eius cognitionem est scriptura. secundum apsum. Oia propter nostram in-
structionem scripta sunt, esse deum docet sacra scriptura: dicente Dauid in Psal. Tu autem idem
ipse es. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod ista quaestio non quaerit nisi de complexo, vtrum contingit hominem
scire deum esse veritate compositionis praedicati cum subiecto, quae est in anima: & diminuta rei entitas: an scilicet Ba130r
contingat hominem tenere certa notitia quod vera sit illa propositio qua dicitur quod deus est. Non autem quaerit
an contingat hominem scire ipsum esse dei quo vere habet esse in se. De huiusmodi enim scientia erit sermo quaeren
do de deo quid sit: esse enim dei est sua quiditas: vt dictum est. Hoc ergo modo intelligendo quaestionem: Dicendum quod du
pliciter contingit scire rem aliquam esse. Vno modo per seipsam ex euidentia existentiae suae apud scientem: ad mo
dum quo scit ignem esse ille qui videt ignem praesentem oculis. hoc modo apud intellectum sciuntur prima principia scien
tiarum per se nota, quae sine medio se offerunt nostrae cognitioni. Cognoscimus enim ea non per aliquid extra se:
sed per aliquid intra se, quod est de sua integritate, quoniam secundum Philosophum principia cognoscimus inquantum termi
nos cognoscimus. Et quia principia scientiarum sic sunt prima in cognitione quod cognoscuntur per se esse & esse
vera: non per medium aliud: sed omnia alia cognoscuntur per ipsa: Ideo Comment. ii. Meta. comparat ea loco ianuae in
domo, quem nullus debet ignorare: sed primo intrare: & per ipsum ire ad perscrutandum secretiora domus. Loquen
do de isto modo cognoscendi deum esse, dicendum quod deum esse non est cognoscibile ab homine: nisi cui illud est per se no
tum non cognoscendo scilicet deum esse, cognoscendo eius naturam & quiditatem: sine cuius cognitione non cognoscimus ex eui
dentia rei terminos in illa propositione quae dicitur deus est. sed de cognitione quod est deus: & an deum esse sit per
se notum nobis, videbitur inferius. Alio autem modo contingit scire rem aliquam esse non per se ex rei euidentia: sed per
medium notius deducens via ratiocinatiua ad illud cognoscendum tamquam ignotius ex colligantia existentiae vnius ad
existentiam alterius, quorum vnum ex rei euidentia videt per seipsum: alterum vero non visum per se ex rei euidentia
per illud visum per se tanquam per medium cognitione collatiua cognoscit, ad modum quo aliquis scit ignem esse in
domo quid videt oculis suis fumum exeuntem de camino: quo modo etiam sciuntur conclusiones in demonstrationibus
per sua principia. Loquendo autem de hoc modo cognoscendi, Dicendum absolute quod bene contingit hominem scire
deum esse: sciendo enim per visum & experientiam sensus creaturas esse, ex naturali colligantia earum ad esse creato
ris infallibiliter potest sciri ductu naturalis rationis deum esse: secundum quod patebit clarius in quaestione, quarta sequenti.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod deus inhabitat lucem inaccessibilem homini: Dicendum quod
duplex est lux quam inhabitat deus: lux scilicet suae naturae: & lux creaturae: & per vtramque cognoscibilis est ab homine
Lux creaturae quam inhabitat non est homini inaccessibilis: quia subest naturali rationi: & ideo etiam ex puris na
turalibus astante generali illustratione diuina: secundum quod habitum est supra: est homini accessibilis: & per illam est
deus ab homine cognoscibilis, vt dicetur in quaestione quarta sequente. Prima vero lux ex puris naturalibus
est homini inaccessibilis: ex dono autem gratiae specialis bene est ei accessibilis: secundum quod de cognitione dei
clara in luce diuinitatis per gratiam, infra videbitur. Vnde dicit ibi Glos. Habitat lucem inaccessibilem: quia nul-
lus ad eum accedit ex se: sed cui datur ex dono eius.

7 ⁋ Ad secundum quod posuit tenebras la. suum. Dicendum quod si
cut apparitio dei in sua claritate dicitur eius manifestatio qua natus est cognosci aperta visione suae essen-
tiae: sic occultatio eius sub similitudine & aenigmate creaturae quae est quasi tenebra respectu claritatis diuinae
lucis, dicitur eius latibulum: non tale quod omnino abscondat cognitionem latentis, sicut tenebrae corporales omnino abscon-
dunt corpus ne videatur omnino ab oculis corporis: sed quod claram dei cognitionem habendam per aptam visionem ob
umbret.

8 ⁋ Ad tertium dicendum quod duplex est quod est, quoddam enim est quod est quod dicitur per nomen: & est in demon-
stratiuis scientiis praecognitio. est aliud quod est scilicet ratio essentiae & naturae eius quod dicitur ipso nomine: & est in demon
stratiuis quaestio & definitiua ratio: de quibus amplius infra videbitur. Quid est primo modo, debet sciri ante si
est. vnde dicit Aristoteles de vacuo: quod ad declarandum an sit vacuum & qualiter sit: opetet accipere quid signifi-
cet nomen. & tale quid est oportet scire de deo prius quam sciatur si est. Cum enim non scitur ex creaturis an sit nisi
per causalitatem & eminentiam: vt dictum est supra: ad hoc vt via causalitatis & eminentiae inuestigetur deum esse
oportet prius intelligere quid significetur hoc nomine deus: & quod hoc nomine esse. Aliter enim probato quod esset aliquid emi-
nens super creaturas: non ex hoc sciretur deus esse. Nescienti enim quid significetur hoc nomine deus, nullo modo esset pro
batum quia deus esset. tali enim contingeret quod contingit quaerenti seruum fugitiuum quem non cognoscit omnino:
talis enim etsi quaesitum inueniat: non tamen cognoscit quia ille est: & ita nescit se illum inuenisse. vt dicit
Themistius super princip. Post. & hoc contingit ideo: quia nemo potest iudicare de eo quod ignorat. vt di
citur. i. Ethicorum Quid est secundo modo non necessario scitur ante si est. bene enim contingit scire de deo
si est, non cognita re ipsa quae deus est: secundum quod infra dicetur.