Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e161

Sources:

Ba: Badius1520a

B19r

1
CIrca. ix. arguitur: quod per se acquirens scientiam, possit dici docere seipsum. Primo sic
Actio quaelibet magis debet attribui causae principali, quam instrumentali. Sed ho-
mo qui docet exterius signa sensibilia proponendo secundum modum praedeter-
minatum: est quasi causa instrumentalis in docendo respectu intellectus agentis. Signa
enim illa sunt quasi instrumenta intellectus agentis: a quibus species imprimit in intelle
ctu possibili quibus docetur & intelligit vt dictum est. Intellectui ergo agenti tanquam cau
sae principali, magis debet attribui actus docendi, quam homini exteriori. Si ergo homini exteriori propter illa instru
menta signorum quae proponit attribuitur actus docendi: vt vere dicatur esse doctor: multo fortius
& intellectui agenti debet attribui actus docendi. sed quod attribuitur ipsi intellectui, verius at-
tribuitur ipsi homini cuius est: quia ipse intellectus respectu actus non est nisi hominis instrumen
tum: ergo ipsi homini qui discit principaliter debet attribui actus docendi. Vere ergo potest dici,
quod homo doceat seipsum, acquirendo per se scientiam, multo magis quam acquirendo per alium.

2 ⁋ Se-
cundo sic. ille principaliter docet qui facit discentem esse certum de veritate cognita. hoc autem
facit homo ipsemet in se magis quam homo exterius per iudicium naturalis rationis suae: vt dictum
est supra. homo ergo acquirendo per se scientiam: verius debet dici docere seipsum, quam alius ho-
mo exterior.

3 ⁋ Tertio sic. Sicut homo se bene exercendo est sibi causa virtutis: ita bene ac diligenter
inquirendo est sibi causa scientiae. Sed qui est causa scientiae dicitur docere. ergo &c.

4 ⁋ In oppositum
est Philosophus: qui dicit. iiii. Physicae. quod impossibile est quod docens addiscat.

5
⁋ Ad intellectum autem huius quaestionis: solum oportet scire quid dicitur & intelligi-
tur nomine doctoris. Sciendum igitur quod omne agens inquantum huiusmodi debet esse aliquid exi-
stens in actu: secundum esse formae illius qua agit. Quod patet tam in agente principali, quam in instrumen-
tali. Generans enim animal tanquam agens principale: debet habere perfecte secundum actum in se forman
animalis. Generans vero animal tanquam agens instrumentale: vt calor naturalis: debet habere in se secundum
actum virtutem formae animalis. Quod ergo importat perfectam rationem principii actiui secundum aliquam sor
mam ad causandum sibi similem in alio debet esse perfecte informatum forma illa secundum actum
inquantum huiusmodi. Nunc doctor nomine suo importat perfectam rationem principii actiui secundum
scientiam: ad causandum scientiam consimilem in alio, modo tamen quo determinatum est supra. Doctor
ergo ratione nominis sui significat docentem in se habere secundum actum perfectam informatio-
nem scientiae. quare cum discens inquantum huiusmodi non est actu habens scientiam: sed in potentia tantum:
actus autem & potentia ad illum cum sint contraria secundum Philosophum. ix. Metaphicae. non pos-
sunt esse simul in eodem: idem ergo non potest esse discens & docens seipsum. & hoc est quod dicit Phi
losophous.
iiii. Phyicae
. Impossibile est quod docens addiscat: quia docentem necesse est habere scientiam: discen
tem vero non habere. Cum ergo per se acquirens scientiam proprie est discens, talis in acquiren-
do scientiam nullo modo potest dici docere seipsum.

6 ⁋ Ad primum in oppositum: quod homo in-
strumentaliter docens dicitur doctor: multo fortius ergo & homo per suum intellectum: cuius il
le est instrumentum: Dicendum quod alia est ratio: quae dicitur aliquis doctor: & alia qua dicitur causadoctrinae.
Causa enim doctrinae solummodo dicitur ex eo quod agit vt in alio doctrina fiat in actu: quocumque modo etiam instru
menrali: & ideo non oportet ipsum, inquantum huiusmodi forma doctrinae informari. Doctor autem vt dictum est non Ba19v
dicitur nisi qui agit secundum formam doctrinae qua informatur. Licet ergo intellectus hominis
principalius agit vt fiat scientia in seipso quam homo exterior: vt probat argumentum: quia tamen
homo exterior agit ex forma scientiae qua informatur, secundum eam disponendo, & proponen-
do signa, quibus alter docetur: non sic autem agit ipse homo per suum intellectum: cum ex seip-
so acquirit scientiam: Merito ergo debet dici doctor homo exterior: non autem ipsemet suiipsius.
vnde & si agens interior aliquando dicatur doctor: hoc est improprie sumendo nomen doctoris, exten-
dendo ipsum ad principale agens in discendo. Discere enim communius est quam doceri: quia discere non
solum dicit relationem ad docentem: sed etiam ad quemlibet scientiam causantem: vt homo poterit dici
discere ex seipso: non autem doceri: quia doceri solum dicit relationem ad docentem.

7 ⁋ Per idem patet re
sponsio ad secundum.

8 ⁋ Ad tertium: dicendum quod bene concedendum est hominem esse sibi causam scientiae, si-
cut & virtutis: vt tamen non dicatur ex hoc doctor suiipsius. non habendo enim virtutem potest
homo sibi esse causa moralis virtutis: & similiter non habendo scientiam, potest sibi esse causa sci-
entiae. Habendo autem scientiam, impossibile est quod sibi sit causa scientiae, ea ratione sciendi qua ha
bet eam: alia autem ratione non est inconueniens: vt quod habens scientiam in vniuersali sit sibi causa
scientiae in particulari. Sicut etiam habendo aliquid vno modo potest homo esse causa eiusdem in
seipso: non habendo illud idem alio modo: sicut contingit in medico qui sanat seipsum. lp-
se enim habens sanitatem in cognitione artis, causat eam in habitu sui corporis. Nunc autem cum
ad hoc quod aliquis dicatur doctor, secundum eandem rationem qua habet scientiam debet eam cau
sare: & impossibile est quod idem simul scientiam aliquam habeat & non habeat: vel non eodem mo-
do: non est autem aliquis doctor, nisi habendo scientiam quam debet docere: & secundum modum
quo eam debet docere: neque aliquis docetur nisi non habens scientiam: vel non secundum illum
modum quo debet doceri: lmpossibile est ergo omnino quod aliquis seipsum doceat: quamquam sit possibile: vt
aliquis in seipso scientiam: sicut & sanitatem, aut virtutem causet.