Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1609

Sources:

Ba: Badius1520a

B128v

1
CIrca quintum arguitur quod deus non habet esse a seipso, primo sic. Si deus haberet esse a se-
dando sibiipsi esse: ipse esset causa sui esse, quia causa est illud a quo est aliud. con
sequens est falsum: nihil enim est causa esse suiipsius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic, quid
habet esse ab aliquo principiatum, est ab eo, esse in deo non potest esse principiatum
omnino. ergo nec deus habet esse a se. Probatio mediae. dupliciter. Primo, quia in deo nihil est
principiatum nisi persona subsistens, quia inter principium & principiatum est relatiua opposi
tio, quae non est in deo nisi personae ad personam. vt infra videbitur, esse autem in deo non est persona subsistens: quia Ba129r
est essentiale quid in quo omnes personae diuinae communicant. Secundo quia ratio principii prior est ratione princi
piati. Ratio autem eius quod est esse, est prima ratio quae de deo nata est concipi: vt dictum est supra.

3
⁋ In contrarium est, quoniam illud a quo omne aliud habet esse: necessario habet esse a se: quia si non, necessario
haberet esse ab alio: & esset ire in infinitum: vel oporteret stare in illo quod haberet esse a se: non ab alio:
illud autem est ipse deus: vt dictum est supra. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc breuiter: quod lv a se potest dicere circunstantiam causae agentis siue essi
cientis, vel formalis. Si primo modo, sic dicendum quod deus non habet esse a se: immo nec etiam ab alio. Non a se, quia se
cundum Augu. nihil seipsum producit ad esse vt sit, quia necessario prius secundum intellectum & rationem
causandi habet esse causa quam causatum: & quod non est non potest alicui esse causa esse. si ergo ipsa aliquod
esse causat in se: oportet quod prius habeat aliud esse praecedens: & sic non erit ipsum esse eius simplex
& vnicum: & praeterea illud esse secundum necessario erit etiam constitutum in esse per principia ipsius essen
tiae primi esse: & sic necessario erit: ei esse accidentale tanquam, proprium consequens speciem: vt risibile hominem: quod
iterum est impossibile: quia esse accidentale non consequitur essentiam rei nisi prius constitutam in esse sub
stantiali: quia aliter prius accidens existeret in actu quam suum subiectum: & effectus quam causa: & si haec sunt
impossibilia in creaturis, ergo multo fortius & in creatore: in quo nullum cadit esse accidentale. Si er-
go diuinae essentiae acquiratur esse: hoc sit necessario ab alio agente. Agens autem aliud a diuina essentia
est agens aliud a deo. esset ergo causa esse dei, alius a deo. Quare cum deus non potest esse alicuius causa
agens: nisi sibi acquisito esse in sua essentia qua aget: deus ergo non esset prima causa agens: sed alia quae
ageret ipsum in esse: vt ipse agere posset vlterius: & esset mouens motum: quod est contra praedeterminata. Et
iterum si ita esset, cum in actiuis & passiuis essentialiter ordiatis semper productum verius est in cam quam in cau
sato: illud agens verius haberet esse quam ipsa essentia diuina, quae est ipse deus: & sic deus ipse haberet esse
principiatum: nec posset esse primum ens. Et iterum, cum omne quid esse incipit ab alio: de se est in potentia ad esse:
aliter enim nunquam reciperet esse: sic ergo in deo esset potentia: non ergo de se esset purus actus: nec omnino simplex
sed compositus ex potentia & actu, siue ex essentia & esse: cuius oppositum inferius demonstrabitur. Vnde Auicen. i.
Metaph. suae, vocans deum necesse esse: quoniam necesse esse significat vehementiam essendi quae propria est deo: eo quod
ipse solus non potest non esse: vt in sequenti quaest. patebit: & omne alid potest non esse: vt patebit in quaestionibus de esse crea
turarum: dicit. Quoniam autem necesse esse non habet causam manifestum est: si enim haberet causam esse, perfectio esse
eius esset per illam, quicquod autem est cuius perfectio est per aliud: si consideratum fuerit per se sine alio non habet esse
necessarium: nec est necesse esse per se. In hoc membro processerunt duo argumenta ad primam partem.

5 ⁋ Si vero
secundo modo l a se dicat circunstantiam causae formalis: sic dicendum quod deus habet esse a seipso. habet
enim esse ex hoc quod est forma & actus purus, quae est ipsum esse omnino indifferens: nec aliquid praeter ipsum esse:
vt probatum est supra. Et hoc dictum est loquendo de esse essentiali in diuinis: non de esse personali: prout
scilicet esse attribuitur vni deo in tribus personis. loquendo enim de esse essentiali: sicut ipsa diuina essen-
tia in se nec principiat aliquid per se: nec ipsa ab alio principiatur: sic & ipsum esse diuinae essentiae nec aliquid princi-
piat, nec ab aliquo principiatur. Prout autem esse istud hir esse in personis diuinis principiatis: vt in filio, & spiritus scton
& sic contrahitur ad esse personale: secus est: quoniam filius & spiritus sctuns habent esse suum personale ab alio non a se. Di
co effectiue siue principiatiue vt a pre: sed formaliter habent esse a seipsis vniformiter cum pre. & hoc est
vel propter vnitatem diuinae essentiae: qua habent vnum esse essentiale: vel propter formales proprietates quibus
abinuicem ipsae personae distinguuntur: & a quibus diuersa esse personalia eis attribuuntur. Vnde solus pater non
habet esse ab aliquo effectiue siue principiatiue: neque essentialiter: neque personaliter: sicut nec deus ipse essen
tialiter dictus suum esse essentiale habet ab alio. Hilius autem & spiritus sanctus a patre habent esse suum & essentiale,
& personale effectiue siue principiatiue. formaliter autem a seipsis habent vtrumque esse: esse scilicet essentiale ab
ipsa diuina essentia existente in eis: esse vero personale a sua personali proprietate: sicut & formaliter deus
ipse habet esse suum essentiale a se. i. ab ipsa diuina essentia quae est ipse: & quae est ipsum esse dei, vt dictum est
supra. Pater autem habet formaliter esse suum personale a seipso: hoc est a sua personali proprietate, quae est id quod ip
se, vt infra dicetur. Et sic patet quod in diuinis personis aliquid habet esse: & a nullo principiatiue necesse
esse per se & per aliud. Eilius enim & spiritus sanctus habent quod sunt necesse esse, a sua diuina essentia quam habent
in se formaliter: & ita per se. habent etiam necesse esse a patre: a quo habent ipsam diuinam essentiam prin-
cipiatiue. Solus autem deus pater & deus trinitas habet suum necesse esse ita per se formaliter: quod per nul-
lum alium effectiue siue principiatiue. Sed quod Auicen. & generaliter omnes philosophi habent pro inconvenienti
quod aliquod habet a se quod sit necesse esse: & similiter ab alio: non est inconveniens: nisi contra ponentes deum
essentialiter dictum esse necesse esse per se: & per aliud. Dicit enim Auicen. sic. Patet etiam quod impossibile est: vt aliquid
idem sit necesse esse per se: & necesse esse per aliud. Si enim esset necesse esse per aliud, tunc impossibile esset
illud inueniri sine illo alio. impossibile ergo esset inueniri necesse esse per se: quia esset necessarium per se
iam habere esse: & illud aliud nihil ageret ad esse eius necessarium. quicquid enim est in quod agit aliud Ba129v
ad suum esse: esse eius non est necessarium in se: quicquid autem possibile est consideratum in se: eius
esse & eius non esse: vtrumque est per causam. Cum enim habuit esse: tunc acquisitum est sibi esse desertum
a non esse: cum vero desierit esse, iam acquisitum est sibi non esse desertum ab esse. igitur non opor
tet esse quin vtrumque istorum sibi acquisitum sit ab alio a se. Et per hunc modum de esse iam dicto
in diuinis, quod formaliter potest persona aliqua habere esse a se: & principiatiue ab alio: etiam aliqui dice
bant quod in creaturis posset esse aliquod aseipso formaliter: licet dicatur esse ab alio vt a primo agente effecti
ue: dicendo quod corpus caeleste & omnes substantiae separatae sunt substantiae sempiternae: ita quod quantum est ex
sua natura formali: non possunt non esse: licet esse effectiue solum habeant ab alio: quod est omnino impossi-
bile: vt infra videbitur: quoniam tunc sequaeretur: aut quod tales creaturae etiam quantum est ex parte causae efficientis non
possent non esse: etiam si virtutem qua ipsa in esse continet, eis subtraheret: aut quod virtutem suam qua eis
esse tribuit & conseruat, eis subtrahere non posset: & quod ab eis omnino separari non posset: quia in eis se
cundum ipsos non est omnino potentia ad non esse, neque ad esse: quae alia est ab actu essendi. Et hoc sentie-
bat ille Auer. cum dixit: quod id quod de se est corporale, non est necessarium & perpetuum aliunde, quorum
falsitas inferius manifestabitur.

6
⁋ Per haec patent obiecta. cum arguitur primo quod deus non habet esse a se: quia esset
causa suiipsius: Dicendum quod verum est: si haberet a se esse principiatiue: hoc enim est impossibile: quia
nihil est principiatiuum suiipsius. formaliter tamen bene est possibile aliquid habere esse a se: vt dictum
est.

7 ⁋ Per idem patet secundum. bene enim probat quod deus non habet esse a se principiatiue: non tamen probat quiando ha
beat esse a se formaliter.

8 ⁋ Per idem patet argumentum in oppositum, quod si deus non haberet esse a se: habe
ret esse ab alio. Dicendum quod verum est si formaliter non haberet esse a se, quod enim tale est ex se solum
est possibile ad esse: quod non habet esse nisi acquisitum ab alio: non autem oportet quod illud habeat esse ab
alio quod non habet a se este effectiue: quoniam omne agens reducitur ad agens primum, cuius actio reducitur
ad formam suam qua agit primo formaliter actum primum in seipso qui est esse: immo (vt verius lo-
quar) cuius actio quae est este: ipse est: vt nihil aliud sit quam ipsum esse: & cuius esse est eius forma & essentia
vt dictum est supra: per quam agit consequenter actus sequentes: tam intra se siue sint essentiales: vt sunt in-
telligere velle & huiusmodi: siue notionales: vt sunt generare, spirare: quam extra se: vt sunt creare, guberna
re & huiusmodi: qui omnes habent reduci ad actum primum qui est esse, quem agit formaliter in
se non effectiue.