Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1598

Sources:

Ba: Badius1520a

B126v

1
CIrca quartum arguitur quod esse dei non sit ipsa essentia diuina, siue quod in deo non sit idem esse &
essentia, primo sic. Ad essentiam diuinam sequitur esse. & non econtrario. Sequitur eni, hoc est
deus. ergo est. & non convertitur. ergo esse prius est diuina essentia, quia vt dicitur in
praedicametis, prius est illud a quo non convertitur consequentia. sed idem seipso non potest
esse prius & posterius. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si in deo idem essent esse & essentia, cum ei quod
est esse rei nihil possit addi superius, diuina essentia esset id quod inferius nullam posset
recipere additionem. tale autem non est nisi ens simpliciter, diuina ergo essentia esset ipsum Ba127r
ens simpliciter: & ita commune praedicabile de omnibus: & esset idem esse dei & cuiuslibet entis: immo ipsa
diuina essentia esset esse cuiuslibet entis. consequens falsum est vt infra videbitur: quaere & ans.

3 ⁋ Tertio sic. si in deo
essent idem esse & essentia, cognito de deo an sit cognosceretur statim quid sit: quia quod quid est rei, est eius essen
tia. consequens falsum est. secundum quod patebit inferius, quare & ans.

4 ⁋ In contrarium est. quoniam omne illud quod habet
esse: & non est esse ipsum siue ens per essentiam siue ex se: est ens & habet esse per participationem: sicut quod est
calidum & non est calidum per essentiam: est calidum per participationem, quare cum deus habet esse, vt proba
tum est supra: & non habet esse nec est ens per participationem: quia tunc haberet esse ab alio: quia omne
participatum reducitur ad illud quod est per essentiam: a quo participatur, vt infra declarabitur: est ergo ens &
habet esse per essentiam. tale autem est ipsum suum esse: & est essentia eius ipsum esse suum. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc secundum praedicta: quod quamuis ens quod significat essentiam rei cone sit ad
ens actum & ens potentia: & ad ens verum quod est in anima: & verum est quod a quolibet modo entis res dicitur
aliquo modo esse: esse tamen simpliciter & absolute non dicitur res aliqua nisi ab eo quod est ens exins in effectu
in rerum natura. Non enim dicitur aliquid esse simpliciter & absolnte propter ens simpliciter dictum, quod sequtur
essentiam rei vt essentia est in re creata: quod convenit ei ex hoc quod ratione exemplaris quod habet in deo, secundum
quam nata est a deo produci in effectu, ipsa in se est natura & essentia quaedam quae nata est habere esse in intel
lectu & eius apprehensione, etsi nullo modo habeat esse in re extra. Non enim propter esse quod habet in po-
tentia materiae vel efficientis, dicitur res vlla esse: sed solum propter esse quod convenit ipsi in effectu: tunc enim
vere res dicitur esse quando est in rerum natura existens in effectu. Et nota quod istum verum modum essendi ali
ter habet creatura: aliter creator. creatura enim nomine suo dicit naturam & rem alicuius praedicamenti, quae
de se & ratione sua non habet esse in effectu: sed quae solummodo per agens nata est recipere esse tale: & hoc vniversa
per agens naturale ex materia praecedente producendo formam de potentia in actum: vel per agens supernatura
le producendo rem de nihilo quae prius esse non habuit in potentia materiae: sed solum in potentia efficientis, vt sic
nulli creato ex natura sua quantuncumque formali conveniat esse in actu: sed solummodo inquantum est effe
ctus suae causae efficientis, & maxime primae, a qua est esse participat suae essentiae, vt dictum est supra. Quod
etiam Philosophi bene consenserunt: nisi quod dicebant quod quaedam huiusmodi substantiae de necessitate semper sunt con
iunctae causae efficienti: & ei coaeternae: non habentes ex se non esse: sed solum esse: licet ab alio: & hoc in diuer
sitate substantiae: ad modum quo nos dicimus in diuinis quod filius habet esse a patre. Non tamen ex se habet vl
lo modo non esse: neque potentiam ad ipsum. secundum quod inferius amplius declarabitur: & secundum quod in parte di
cit Auicen. in vi. meta. suae. sic inquiens. Causae essentiales rei per quas est esse rei in effectu: necesse est vt
sint cum ea. Postquam autem hoc ita est, tunc cum aliqua ex rebus per essentiam suam fuerit causa esse alterius
rei, profecto semper erit causa. Res ergo huiusmodi omnibus cantis est dignior in causalitate eo quod absolute prohibet
rem non esse. Et haec est intentio quae apud sapientes vocatur creatio: quod est dare rei esse post non esse
absolute causatum enim quantum est in se, est vt non sit: quantum vero ad causam suam est ei vt sit
Quod autem est rei ex seipsa apud intellectum, prius est per essentiam non tempore eo quod est ei ex alio a
se. lgitur esse creatum est post non esse posteritate essentiae. Si autem laxauerit nomen inceptionis
tunc omne creatum erit incipiens. Per hunc ergo modum esse verum in actu habet omnis creatu
ra ab alio, siue habeat illud ab aeterno siue non: & sic esse in actu acquiritur essentiae eius, quod de se non
habet formaliter nisi recipiat ab agente ipsam. Et etiam in omni creatura differunt esse: & essen-
tia: & est alia ratio ipsius esse: alia vero ipsius essentiae. Non autem solum ipsius esse existentiae,
de qua planius est: quia illud recipit ipsa de nouo & ex tempore. Ex quo patet quod licet vt praedi-
ctum est, esse existentiae rei non addat aliud re super ipsam essentiam: quod tamen sit omnino alia inten
tio ipsius essentiae: & esse existentiae eius. Et non solum alia est ratio esse existentiae & ipsius essen-
tiae: sed etiam esse essentiae & ipsius essentiae: licet non sit ita clarum.

6 ⁋ Ad cuius intellectum scien-
dum: quod alia est ratio cuiuslibet rei creatae vt res est a reor reris dicta, quam ipsius esse essentiae quod convenit
ei ex eo quod est natura & essentia quaedam: & res a ratitudine dicta: & hoc ex eo quod habet rationem
exemplaris in deo: vt saepe dictum est. Dicitur enim omnis creatura res absolute ex hoc quod de se di-
cit aliquid de quo saltem natus est formari conceptus aliqualis in anima. Dicitur autem essentia &
natura quaedam ex eo quod habet in diuino esse rationem exemplaris: secundum quam nata est produci in actuali esse:
a quo conuenit ei esse essentiae. vnde vt dictum est supra: quod talem rationem exemplarem in deo non habet pu
rum nihil est in natura & essentia: nec est res alicuius praedicamenti nec possibile fieri in effectu: quia deus ni
hil potest facere in effectu cuius rationem exemplarem in se non habet vt sit in qualibet creatura. Alia inten
tio quae dicitur res absolute a reor reris, quam habet ex hoc solo quod de se potest formari conceptus aliquis
in anima, nec determinat ista rei intentio quod ipsa sit essentia quaedam in deo exemplata: sed per indif-
ferentiam se habet ad hoc & ad suum contrarium. Et ideo est alia intentio circa idem qua est natura
& essentia quaedam a qua convenit ei esse essentiae: vt ex eo quod est res absolute nec esse essentiae ei conve Ba127v
niat, sed solum ex eo quod est natura & essentia quaedam vt dictum est. Quia tamen res ab eodem respectu
habet quod sit in se essentia & natura quaedam, & quod conveniat ei esse essentiae scilicet ex respectu ad rationem diuinis
exemplaris: vt non de nouo ipsi essentiae adueniat suum esse proprium quod dicitur esse essentiae: sicut ei de
nouo aduenit esse existentiae, non est ita planum quod esse essentiae sit alia intentio ab intentione ipsius essen
tiae, vt licet nulla creatura possit dici quod sit esse suae existentiae, videretur alicui quod possit dici quod sit
suum esse essentiae, vt sicut deus sit suum esse essentiae non participatum, sic creatura sit suum esse essentiae par
ticipatum. Ex quo enim res habet rationem exemplarem in deo, non potest esse quin in se sit natura
& essentia quaedam participans esse essentiae. Sed tamen oportet aduertere, quod licet propter identita
tem rei ipsius essentiae & esse eius quia nihil aliud re addit ipsi, & propter inseparabilem concomitam
tiam rationis vtriusque, secundum quod dictum est, posset aliquo modo concedi quod in creaturis ipsa
essentia sit ipsum esse eius, loquendo de esse essentiae secundum quod exposuimus, in quibusdam quae-
stionibus nostris de quolibet: quia tamen essentia in creatura non potest esse actus purus vt ratio
essentiae sit ratio actus siue operationis eius, immo quantuncumque sunt idem re & sese concomitantur
in creatura essentia & actus siue eius propria operatio, semper tamen sunt oppositae rationes essentiae &
actus, qui est eius propria operatio: ita quod nomen impositum a ratione actus praedicari non possit
omnino per identitatem de eo nomine quod imponitur a ratione essentiae, licet igitur in creatura
idem sint omnino re & sese concomitantia essentia & esse, vt non sit essentia sine suo proprio esse: si-
cut se habet lux & lucere, vita & viuere: propter oppositas tamen rationes essentiae & actus eius in
creatura, simpliciter & absolute dicendum quod in creatura non est verum dicere quod essentia sit suum
esse, neque quod lux est lucere, neque quod vita est viuere. Hoc enim soli deo conuenit per summam eius sim-
plicitatem qua est actus purus, & penitus sunt eiusdem rationis vel saltem non contrariae rationis
in ipso essentia & esse: sicut neque esse & operari, quae multo amplius differunt in creatura quam essen-
tia & esse eius proprium. Et cum sic vt dictum est, in omni creatura vt creatura est, differunt essen
tia & esse proprium essentiae, vt non possit dici quod essentia sit ipsum esse: vt non solum ratione di-
camus in creatura differre essentiam & esse proprium essentiae: sed etiam quodammodo contraria in
tentione: multo fortius dicendum quod in omni creatura sic differunt essentia & esse existentiae eius
vt dicatur quod essentia creaturae nullo modo dicenda est esse eius existentia, vel esse existentiae eius. Es-
sentia enim vt dictum est, dicitur res ex respectu ad deum, inquantum ab ipso exemplata est ab aeter-
no. Dicitur autem existens ex respectu ad deum inquantum ipsa est effectus eius ex tempore. Vnde nec dicit
esse hoc aliquid rei essentiae additum, quia ipsa essentia rei inquantum est effectus creatoris, in se formaliter
habet esse. Deus enim causando naturam essentiae dat ei esse tanquam proprium actum eius in seipsa, sicut pro
prius actus lucis est lucere, qui nihil rei est aliud a luce, quam in se agit, etsi non esset extra quod
posset illuminare. de quo statim videbimus amplius. Per hunc ergo modum creatura habet esse in actu,
sed aliter deus. Ipse enim esse suum habet a se formaliter: effectiue autem a nullo, nec a se, nec ab alio. vt
dicetur in sequenti quaestione. Et ideo in ipso non potest separari esse ab essentia, nec re, nec intentione, eo
quod est actus purus nulli potentiae vel determinabilitati admixtus vt infra dicetur. Propter quod etiam necessario
habet esse essentiae suae indifferens omnino ab esse in actu: vt sint omnino idem in eo essentia & eius existentia.
Multo fortius ergo & esse essentiae, & eius vt esse tam essentiae quam existentiae nullam rem apponat super essentiam, sed
nec quantum est ex parte sui, aliam intentionem aut contrariam rationem. & hoc ideo, quoniam proculdubio si diuina
essentia non esset idipsum omnino quod vtrumque esse eius, non dico tantum re, sed etiam intentione: essentia diuina ex eo quod
est essentia, non esset ipsum esse, quia ab eo quod est essentia non haberet nisi rationem essentiae. Non igitur
rationem esse. Oporteret igitur si esse haberet essentiae vel in effectu, etiam si illud ab aeterno haberet, quod esset
ei acquisitum, & ita ab alio participatum, quod enim acquiritur, vel participatur, necessario ab alio acquiritur vel
participatur, vt infra in quaestione sequenti patebit esse acquiri deo siue a seipso siue ab alio omnino
impossibile est.

7 ⁋ Absolute ergo dicendum quod omnino essentia diuina est ipsum esse diuinum & econuerso
& sunt omnino idem in deo: non solum re, sed etiam intentione, vt nec ratio ipsa abinuicem distinguere possit
apprehendendo diuinam essentiam absque eo quod apprehenditur esse, vt infra videbitur magis. immo qui
apprehendit diuinam essentiam, apprehendit eius existentiam actualem, quia ipsa non est nisi ipse actus es-
sendi purus sine omni potentia admixtus, in quo omnem creaturam & eius simplicitatem excedit, quia
etsi esse creaturae sit idem in re cum eius essentia, quia formaliter habet esse per suam essentiam non per
aliam dispositionem realem substantialem vel accidentalem additam ipsi essentiae, ita quod etiam & res & ens
eandem naturam omnino nominant in creaturis: secundum tamen quod dictum est res nominat eam vt simpliciter intellectam
ens autem secundum essentiam vt a ratione diuina exemplatam: ens vero secundum existentiam vt haben
tem impressionem potentiae dei agentis & primi entis, quia res vt res absoluta de se non habet esse, nec
per hoc quod intelligitur vt res quaedam, cointelligitur ei esse aliquod, sicut nec non esse, sed in se est quaedam essen Ba128r
tia inquantum est diuinae rationis exemplatum: & in se est existens quoddam in actu: inquantum est diuinae po
tentiae opeatum. ex hoc enim in ipsa essentia & natura creaturae vt essentia est vel exins, fundatur respectus quidam &
relatio ad deum, vt ad principium efficiens & formam: a quo participat esse non ex aliquo ei supad-
dito secundum rem: sed ex solo respectu ad ipsum vt ad rationem formalem, vniversaliad ipsum causans, vt dicatur
esse natura & essentia quaedam in actu existens. Sed primus respectus est ei aeternus. vnde secundum
illum in creatura non distat potentia & actus: vt ex eo quod est res, prius posset exemplari in deo quam sit
exemplata. Secundus vero respectus est ei ex tempore. vnde & secundum illum respectum in creatura bene
distant potentia & actus. ad esse enim in effectu quodammodo natura ipsa in se est in potentia, inquantum
scilicet exemplata in primo exemplari nata est esse effectus agentis primi. Vnde quo ad hoc omnis creatura exins
in actu est composita ex potentia & actu siue ex essentia & esse: vt infra videbitur: ita quod in nulla crea-
tura potest dici quod eius essentia sit suum esse. Licet enim ipsum esse eius non sit res alia essentiae addi
ta, vt supra ostensum est: alia tamen est intentio essentiae & esse in creatura: vt sit alia ratio & intentio creaturae
vt res & essentia est: alia vero ratio eius vt ens & in effectu est. Vt autem hoc clarius videamus: qualiter scilicet nec
ipsum esse existentiae re differat in creatura ab eius essentia: vtamur exemplis pluribus. Ecce tria
dico cum dico cursus currens currere. Item alia tria cum dico lux lucens lucere. Et vt clarius & magis
proprium sit hoc vltimum exemplum, ponamus lucem a materia separatam: quae nihil minus in se lucet:
licet nihil materiale illuminaret. secundum enim quod dicit Auicen. per se agens & per suam essentiam est si-
cut calor si esset existens expoliatus & ageret: & tunc quod proueniret ab eo proueniret ab hoc quod
est calor tantum. agens autem per virtutem est sicut ignis, qui est agens per calorem suum. In illis tribus
cursus, currens, currere, manifestum est quod penitus & omnino significant idem re: sed cursus signi-
ficat rem ipsam vt res est: currens vero vt est alterius dispositio. currens enim solum cursum signifi
cat in disposito: sicut album solam albedinem in habente eam. currere vero significat eam vt est actio
egrediens ab agente. & est solum differentia istorum trium in modo significandi idem: & per consequens
in modo intelligendi. Similiter est de aliis tribus quae sunt lux lucens lucere: quae quidem si intelligamus
luce existente separata: tunc ipsa lux vt est res quaedam & natura siue essentia existens secundum seipsam
per suam essentiam formaliter luceret in seipsa: vt idem penitus re essent in ea lux lucens & lucere: sicut in anima
separata idem re sunt omnino vita viuens & viuere. animae enim natura vita quaedam est: & viuens in
se, agens operationem sibi essentialem quae est viuere, quod est suum esse proprium: excepto hoc quod non con
uenit ei nisi inquantum est effectus primi entis in effectu. & per hoc ipsum viuere quod est esse in effectu
intentione & ratione differt ab ipsa anima, vt etiam si ipsa anima separata a corpore esset pura forma, esset in
ipsa ratio compositionis ex essentia sua: quia in se est essentia quaedam ad esse in effectu non habens
ipsum de se: sed susceptibilis eius a primo ente. & non est ratio diuersitatis secundum intentionem in ea essentiae
& esse in actu, vt constituant in ipsa rationem alicuius compositionis: nisi quia esse suum non habet per
essentiam suam sine actu agentis primi in ea: ita quod si poneremus eam ex sua natura formaliter sine omni
agente alio habere esse: nullo modo in ea esset intentionis alicuius distinctio inter essentiam eius qua
est id quod est nomine absoluto, & qua habet esse in actu: sed esset omnino sine omni ratione coopeationis
idem in ea essentia & esse: vt nec re nec intentione, sed sola ratione poneremus in anima differre essentiam
& existentiam sicut in deo. tale enim esse attribuere animae est ponere ipsam esse deum quendam: secundum quod
aliqui philosophantium posuerunt quamlibet intelligentiam separatam deum quendam habentem esse in actu
formaliter ex sua natura & essentia: tanquam in qua non est omnino potentia ad non esse: sed nec fuit vn-
quam potentia ad esse differens ab actu. hoc enim contingit in solo deo: quod scilicet ipse ex natura suae essentiae
formaliter habet esse in actu absque eo quod sit effectus alicuius, vt dicetur in sequenti quaest. Et ideo in
ipso neque secundum intentionem aliquam distat esse ab essentia: sicut neque distat re: nec faciunt in ipso
aliam rationem compositionis omnino esse & essentia: immo essentia ipsa pure & simpliciter est ipsum
esse & non aliud re vel intentione quam esse: qui est actus purus simplicissimus in fine simplicitatis exns.
secundum quod inferius amplius videbitur. Et quia esse est vt secundus actus & vt vigilia & considera-
re: Essentia autem est sicut actus primus scientia & somnus: nobilior autem est cuiuslibet disposi-
tio qua est actus, & in actu suo secundo, quam qua est vt in habitu: propter quod vult etiam Philosophus
quod felicitas in actu quodam consistit non in habitu: Idcirco nobilissima dispositio dei est qua dicitur
esse, & perfectissima & simplicissima: vt dignius sit dicere de deo quod sit ipsum esse quam quod sit ens aut es
sentia quaedam. vt sicut in creaturis quia non sunt purus actus primum secundum rationem nostram
intelligendi sic se habent essentia & esse essentiae, quod in eis producitur esse ab essentia, vt dicantur esse se-
cundum essentiam quia sunt essentiae & naturae quaedam: Sic in deo quia est purus actus, secundum ra
tionem nostram intelligendi se habent essentia & esse simpliciter, quod ab esse dicatur propriissime essen-
tia: non autem econuerso dicatur esse: quia est essentia. Vnde proprietas talis esse soli deo conuenit. secun Ba128v
dum quod dicit Augustinus in principio de Tri. Rebus quae in creatura reperiuntur, solet diuina scriptura
velut infantilia oblectamenta formare. Quae vero proprie de deo dicuntur, quae in nulla creatura
reperiuntur, raro ponit diuina scriptura, sicut est illud quod dictum est ad Moysen. Ego sum quid sum
& qui est misit me ad vos. super quo dicit Augustinus in ser. xxxix. super loanem. Deus hoc quod est est: ideo proprium
nomen sibi tenuit: ego sum qui sum. & de natura boni in principio. De eo quod est, hoc est quod ipse est:
quod nihil aliud dicam esse nisi ipsum esse. Et vt dicit de mo. ec. Subest enim huic verbo manentis
in se atque immutabiliter se habentis naturae significatio, cui si contrarium recte quaeras, nihil est
omnino. Esse enim contrarium non habet nisi non esse. vt dicit de mo. mani. Esse ergo id quod dicit, vt
actum dicit simplicissimum, & primum in deo, in quo radicantur omnes alii actus diuini primo
essentiales, vt scire & intelligere & huiusmodi: deinde & consequenter secundum nostram ratio-
nem intelligendi, etiam omnes personales. Et ideo congruissimus ordo est volentibus considerare di
uina, ab esse dei purissimo quid est primus conceptus in eo, inchoare, & ex illo omnia alia de deo consi
derando per ordinem elicere: Primo quae sunt consideranda circa ipsum in se: Secundo in compa-
ratione ad creaturas. & circa consideranda in se, primo circa essentialia, quorum primum est esse: dein
de circa notionalia, quae in esse & in ipsis essentialibus fundantur. & sic ordine quodam ad dei co-
gnitionem peruenire bonae disciplinae officium est. vt dicit Aug. primo sol. Aliter enim procedere omis
so scilicet ordine disciplinae, magnum instructionis est impedimentum. vt habitum est supra.

8
⁋ Quia arguitur primo in oppositum quod est prius diuina essentia quam eius esse: quia non
convertitur ab eo consequentia: ergo non sunt idem esse & essentia in deo: dicendum, quod aliquid sit prius
a quo non convertitur consequentia, hoc est propter communitatem. Sed duplex est communitas, quae
dam rei, quaedam nominis tantum. vbi vnum ex duobus est prius altero communitate rei, quia non convertitur con
sequentia, necesse est differre re vel intentione illa duo, quando vero est prius a quo non conuertitur
consequentia propter communitatem nominis solum, vt contingit in proposito in communitate entis,
sicut dictum est supra, illud non oportet, quia tunc nomen non imponitur ab alia re neque ab alia intentio-
ne ad significandum magis commune & minus, vt substantia & ens inquantum praedicatur de substan-
tia tanquam communius ipsa, & similiter in proposito de diuina essentia & esse eius.

9 ⁋ Per haec patet in
parte ad secundum: quod si in deo essent idem esse & essentia, nihil posset addi superius diuina essentia. &
sic esset ens simpliciter de omnibus praedicabile. Dicendum quod non sequitur, quia bene verum est quod nihil po
test ei addi superius ea diuersum ab ipsa re vel intentione. bene tamen additur ei aliquid superius solo nomine,
cuiusmodi est ens, quod analogiae communitate cone est ipsi & creaturis vt dictum est supra, & significat
vtrumque illorum significatione prima, differens solum in deo ab eius essentia in modo significandi & intel
ligendi idem diuersimode, vt infra videbitur.

10 ⁋ Ad tertium, quod tunc cognito de deo an sit, cognitum
esset quid sit: dicendum ad hoc secundum praedicta in quaestione proxima, quod cum ens vno modo significat essen
tiam rei, quae est vera rei entitas, a qua sumitur esse quod dicit actum essendi rem extra animam in seipsa & na-
tura sua: alio vero modo significat veritatem rei, quae est diminuta rei entitas a qua sumitur esse quid est verum
quod dicit actum essendi rem apud animam: quaestio de cognoscendo de deo an sit potest intelligi primo modo
& sic est quaestio de incomplexo, quiain rebus non inest veritas nisi incomplexa. vel secundo modo: & est quaestio
de complexo, quia omnis veritas in anima circa compositionem & diuisionem consistit. vt infra videbitur, loquendo
de veritate. Et primo modo quaestio de esse dei, est quaestio de genere. Secundo autem modo de accidente: vt
vult Auer. super. v. Metaph. Si primo modo, bene verum est quod non contingit scire de deo an sit, nisi cognito
quid sit. Non enim sunt diuersae quaestiones de deo re aut intentione aliqua circa rem absoluta, sed ratio-
ne solum ex respectu intellectus nostri ex diuerso modo significandi & intelligendi idem per an sit & per
quid sit. vt infra dicetur. Sicut idem re & intentione sunt in deo esse & essentia, vt dictum est supra, differen
tia sola ratione respectuinostri intellectus. vt amplius videbitur infra. Si secundo modo, bene contingit scire an sit
non cognito quid sit: quia sunt diuersae quaestiones re de eodem. Sicut aliud est esse dei quod est essentiae eius
in se: aliud autem quod est esse verum de ipso apud animam. Scimus eim ex diuinis effectibus, quod haec compositio apud
animam qua dicitur deus est, vera est: licet non sciamus ipsam rem quae est diuina existentia: vt infra patebit.