Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1586

Sources:

Ba: Badius1520a

B125v

1
CIrca tertium arguitur quod esse dei sit aliquid praeter eius essentiam. primo sic. Si esse dei
non esset aliquid praeter eius essentiam, sed penitus idem ipsi, certitudo quae esset cir
ca deum de vno esset & de altero, quia eidem inquantum idem semper natum est ac
cidere idem. consequens falsum est: quoniam deum habere in se diuinam essentiam
est per se notum de deo, quia essentia cuiuscumque est sua certitudo qua est id quod est.
vt dicitur in. v. Metaphysicae. c. de ente. Deum autem habere esse non est perse notum
quoniam hoc potest non concedi: sed est quaesitum in prima philosophia. vt dicit Auicen-
in principio Metaphy. suae. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. id quo res vna conuenit cum alia, est aliquid in
eadem praeter id quo differt ab illa, quia vno & eodem non potest res vna convenire cum alia & differre
ab eadem inquantum vnum est & idem omnino, Deus suo esse conuenit cum aliis rebus & sua essentia differt
ab eisdem. Vnde secundum Auic. Deus ratione qua est ens consideratur in eadem scientia cum aliis rebus, in qua est
subiectum ens simpliciter inquantum est ens. Ratione vero qua deus est, est pars illius scientiae diuersa ab aliis
differens ab illis sub ente sicut principium & principiatum. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est, quoniam si in deo esse esset
aliquid praeter eius essentiam: tunc in deo necesse esset ponere aliquam compositionis rationem. conse-
quens falsum est, vt infra patebit. & consequentia patet: quia quaecumque sic se habent quod vnum est aliquid prae-
ter aliud in eodem, necessario ei coniungitur per vnionem, non per identitatem.

4
⁋ Dicendum ad hoc paulo altius ordiendo sermonem a quocumque esse generaliter
quod secundum Philosophum. v. Metaphysicae. in modis entis, ens prima diuisione diuiditur in ens per se, & in enim
per accidens. Esse autem in ente per accidens significat de duobus hoc accidere huic. quod contingit
dupliciter scilicet secundum accidens absolute, & accidentaliter per accidens. Primo modo vnum accidit alteri
vt quod homo est musicus aut albus est homini esse per accidens, quia accidit homini esse musicum aut
album. Secundo modo quando ambo accidunt eidem, vt quod album sit musicum contingit albo acciden
taliter per accidens, quia ambo accidunt eidem vt homini subiecto. & quia id quo res habet esse ta-
le est accidens eius essentialiter differens ab ea: ideo esse tale semper est aliquid praeter essentiam eius cuius
est, & est accidens ei. Et quia in deo nullum cadit accidens, vt infra patebit: ideo tale esse in deo non ca-
dit, sed solum ens & esse per se. quod habet duos modos: vt distinguit Philosophus. v. Metaph. Est enim
ens per se duplex: & illud quod significat essentiam rei, & illud quod significat veritatem rei. Et dicitur
hic veritas, non quae idem est quod rei per se entitas in natura & essentia eius qua habet esse in se: sed dimi
nuta rei entitas qua habet esse apud animam apprehendentem eam. vt dicitur. vi. Metaph. Tale enim ens est
ens verum & pertinet ad praedicamentum accidentis, non accidentis ipsi rei in se, sed prout ab intelligen
te concipitur. & ideo est accidens non in intellecto: sed in intelligente. Ens autem quod significat essen-
tiam rei, magis pertinet ad praedicamentum generis. vt dicit Commnetor super. v. Metaph. Et (vt dicit ibidem) Ari
stoteles intendebat distinguere inter hoc nomen ens quod significat complexionem in intellectu, & quid si
gnificat essentiam quae est extra intellectum. Vnde cum dicitur fortes est, hoc quod est est, vno modo significat
rem existere in actum & praedicat esse rei in seipsa. alio modo significat compositionem esse cum homine
esse veram & praedicat esse rei in anima. Quibus modis procedit illa communis distinctio propositionum: quod
propositio aut est de re aut de dicto. Est enim de re propositio ista, sortes est, quando hoc verbum est co-
pulat circa subiectum existentiam eius absolute sub hoc sensu, sortes est id ist esse conuenit sorti. Est autem de
dicto, quando compositionem esse cum subiecto indicat esse veram sub hoc sensu, sortes est id est sortem esse
est verum. De isto modo esse per se scilicet diminuto, verum est quod semper est aliquid praeter essentiam rei cuius
est, quia est aliquod non in ipsa re, sed in cognoscente & apprehendente ipsam. & esse dei modo isto scilicet
esse quod est verum existens de deo apud intellectum creatum cognoscentem & apprehendentem deum, est aliquid
praeter essentiam dei, non in ipso deo, neque aliquid in eius essentia existens, sed in creato intellectu appre
hendente ipsum. Nec de tali esse dei intelligenda est proposita quaestio, sed de esse eius primo modo Ba126r
quod conuenit ei in natura & essentia sua, quae est extra intellectum, quia secundum Philosophum vbi supra. v.
metaphy. diuiditur in ens actu & in ens potentia: ita quod ens simpliciter dictum, vt commune ad
ens actu & ens potentia, est ens largissimo modo acceptum quod secundum Auicen. est subiectum
metaphy. & est commune analogum ad creatorem & creaturam, continens sub se ens principium
& ens principiatum quia secundum Auicen, non omne ens est principium, nec cuiuslibet entis est
principium. Et significat hoc ens commune creatori & creaturae prima significatione non aliquid vtri
quod commune reale: sed significat prima significatione hinc creatorem: hinc creaturam, vt expositum
est supra. Et ens quod est principium non est nisi purus actus. Ens autem principiatum quantum
est de se non est nisi in potentia pura. Esse enim in potentia nullo modo conuenit deo, vt infra vide
bitur: nec in esse hoc communicat cum creatura: est enim esse secundum quid: quia ens in potentia
solum inquantum huiusmodi simpliciter est non ens: quale ens quantum est de se, est omne creatum.
Quia si conueniat ei actus & esse in actu: hoc solum conuenit ei ex participatione ab esse creatoris, vt di-
ctum est: & sic inquantum creaturae conuenit esse in actu: & conuenit quodam modo cum creato
re: non conuenientia alicuius realis communitatis: sed solum imitationis, vt dictum est. & hoc tam
quo ad esse illud quod conuenit rei ratione essentiae suae & naturae per definitionem eius, expres-
sum in habente definitionem: secundum quod definitio dicitur oratio indicans quid est esse: quam quo ad eius
esse quod convenit ei ratione suae actualis existentiae, vt expositum est supra. Loquendo autem de esse quid
conuenit rei ratione suae essentiae & a quo dicitur res etiam creata esse natura & essentia quaedam, vt di-
ctum est supra: de quo dicit Auicietn, quod est illud quod naturaliter primo de re concipitur: prius enim
res quaecunque nata est mouere intellectum ratione qua ens est indeterminate conceptum sub indif-
ferentia ad duplicem determinationem praedictam: quam ratione qua deus creator est: aut creatura: Lo
quendo inquam de tali esse quid sit aliquid aliud a re, siue sit substantia creata siue increata, quam eius essen
tia: hoc omnino est impossibile. Cum enim illa res alia quae est ipsum esse, si ponatur esse aliud a na-
tura & essentia rei, dat illi rei de cuius esse loquimur esse primum quod habet: verius ipsa dicetur esse essen
tia illius rei quam quaecumque alia res: quia id est quiditas & essentia: in vnoquoque quod dat ei esse primo. ab
actu enim essendi dicitur essentia id quod est, vt infra videbitur. Aut ergo erit processus in infinitum: quod semper
id quod est in re, natura & essentia sua habebit esse per aliudre ab ipsa: aut quodcumque ens etiam creatum di-
cetur esse simpliciter per suam essentiam non per rem aliam additam essentiae. Quare cum impos-
sibile sit procedere in infinitum: tunc enim non est ponere in re cui primo conueniret esse: quare ne
quod vltimum: quod falsum est: Et qua ratione est standum in aliquo quod habet esse per suam essentiam: non per
rem aliam additam illi: & in primo creato: Quodcunque ergo datum per illud quod est essentia sua habet
esse. secundum quod procedit determinatio Philosophi. iiii. Metaphysi. & Commen. ibidem contra Aui
cen. De tali ergo ente & esse dicendum absolute quod non solum in deo creatore: sed & in creatura cau
sata ab ipso, esse rei non est aliquid aliud re praeter eius essentiam: nec dicitur aliquid esse ens siue crea-
tor siue creatura per aliquam dispositionem additam essentiae suae: sed per ipsam suam essentiam. Quia
autem hoc necessarium est ponere in creaturis, patet per Philosophum: qui. viii. metaphysiy. de illis en-
tibus quae secundum ipsum non habent materiam: neque sensibilem neque intelligibilem: dicit quod vnum
quodque eorum statim est id quod est per suam essentiam: & non est alia causa alicuius istorum vt sit vnum, neque vt sit
ens. vbi etiam Commentator dicit. i. illa quae non habent materiam non habent aliam causam a se in hoc
quod sint vnum & in hoc quod sint ens, econtrario eis quae sunt in materia, quioniam vnumquodque istorum ex se
est aliquod vnum: & aliquod ens: quod non est vnum ex alio, neque ens ex alio. Et hoc intendebat cum di
xit, statium scilicet non per additum. In habentibus autem materiam sunt composita ex materia & forma
vnum per formam. Et similiter hoc quod dicunt, quod illa non habent aliam causam vt sint ens & vnum: si
habeat veritatem intellige formaliter: non effectiue. formaliter dico adhuc tanquam non a forma in-
haerente: non autem tanquam non a forma exemplari, quod enim esse habet ab alio tanquam a forma inhaerente, habet
esse ab eo quod est aliud re ab ipso cui inhaeret. Vnde si hoc modo res aliqua in sua essentia haberet esse ab alio:
tunc illud esset quaedam forma essendi qua substratum dicitur esse: ad modum quo corpus dicitur esse al
bum vel nigrum recepta forma albedinis aut nigredinis in se. secundum quod Auer. imponit Auce. scilicet quod po
suit quod esse esset accidens enti, quod non est verum. Et secundum hoc, vt dicit Philosophus & bene: si sint
aliquae formae simplices sine materia, illae ex eo quod sunt essentiae quaedam habent esse non aliquo alio
inhaerente eis formaliter: & ideo statium scilicet ex eo quod sunt natura quaedam & essentia. Non sic autem
illa quae habent esse in natura: quia ex eo quod sunt aliquid in materia & essentia materiae non habent
esse nisi in potentia. secundum actum autem non nisi per formam. & ideo non statim neque secun-
dum actum essentiae, quia illum non habet res in materia, nisi in potentia: neque secundum actum existen
tiae: quia illum non habet res materialis nisi per generationem educta forma in actu de potentia ma Ba126v
teriae. Loquendo autem de habere esse formaliter, tamen non a causa exemplari, hoc modo nulla crea-
tura habet quod ei conueniat ex se, non ab alia causa suum esse essentiae. Illud enim soli deo convenit, ipse
enim ex se formaliter non ab aliquo sibi formaliter inhaerente habet esse. vt infra videbitur. Neque ab ali
quo vt a forma exemplari: quia est prima forma exemplaris omnium. vt similiter infra videbitur.
Omnis autem res quae creatura est: formaliter habet esse essentiae suae ab alio vt a causa exemplari:
a qua etiam effectiue habet suum esse existentiae, vt dictum est supra. & hoc vel immediate ex prima
creatione. secundum quod in Gene. dicit Moyses. In principio creauit deus coelum & terram. hoc est secun
dum Glos. spiritualem & corporalem creaturam. vel mediantibus aliis causis ex rerum creatarum guberna-
tione. de qua dixit Christus in Io. Pater meus vsque modo operatur, & ego operor. & hoc quo ad rerum
generabilium & corruptibilium propagationem. Effectiuae enim substantiae illae creatae quae sunt formae sim
plices non habent esse suum a se, sed a deo dante illis esse immediate. vt bene probat Auicen. vi. Me-
taphy. suae. & hoc dat eis statim, quia totum quod sunt quo ad rationem exemplaris in deo secundum esse
essentiae, efficit in eis simul secundum esse actualis existentiae, non prius causando per se in esse materiali, quod post
modum producendum esset in esse formali. secundum quod illae quae siunt per naturam ex materia, non sta-
tim habent formas in materia, sed per naturae motum acquirunt eas, & in eo quod natura per motum dat eis
non statim formas suas in materia, in hoc dat eis esse existentiae, nihil rei dando eis praeter formam
in materia. In deo autem hoc necessarium est ponere: scilicet quod ex se & sua essentia omnino habeat
esse & non ab alio, neque formaliter neque effectiue. Ipse enim ex se habet esse, & est id quod est necesse esse. vt
infra videbitur. Aliter etiam in deo esset compositio ex diuersis re differentibus, scilicet ex ipsa di-
uina essentia & ipso esse: quod poneretur esse aliquid aliud re praeter diuinam essentiam: quod est omnino
impossibile. Quomodo autem nec etiam intentione in deo differunt esse & essentia eius, quae differunt
intentione in omni creatura, videbitur in sequenti quaestione.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod certum est habere deum in se essentiam diuinam
non autem habere esse: dicendum quod falsum est. Cum enim deus non habet esse nisi per suam essentiam
dubitans de esse an sit dubitat similiter & diuinam essentiam esse, aut esse aliquid, aut aliquid esse deum,
quid scilicet habeat in se diuinam essentiam. & ita habere in se aliquam diuinam essentiam nullo modo est
notum nisi simul notum sit deum habere esse, & in esse essentiae, quia illud est proprius actus ipsius
essentiae vt essentia est, sicut lucere est proprius actus lucis vt lux est. & etiam in actu existentiae, quia in
deo non differunt actus & potentia, per quae differunt, in eo essentia & existentia & esse essentiae, ab esse
existentiae, vt infra videbitur. lta quod etiam ista duo in deo omnino nullam compositionem ponere pos-
sunt. in eo enim nulla cadit compositio, neque ex esse & essentia, neque ex actum & potentia. vt infra videbitur
licet in creaturis vbi differunt actus & potentia, possint haec distare, vt sit in creaturis ex eis compo
sitio. vt infra videbitur. Vnde & in creaturis sciri poterit rei essentia: dubitari tamen poterit an habeat esse
in existentia. vt dictum est supra in quaest. an contingit scire non ens quod contingit in deo. vt infra videbitur.

6
⁋ Ad secundum quod deus sua essentia differt a creaturis, & suo esse convenit cum eis: ergo haec non sunt ea-
dem: dicendum quod hoc verum esset si esse esset aliquid commune creatori & creaturae reali similitudine.
Tunc enim si deus in essentia differret a creatura, & conveniret cum ipsa in esse, necessario in deo esset alia
intentio qua est ens, & alia qua est deus, etsi idem esset re, sicut alia est intentio qua sortes convenit cum
asino inquantum est animal, & alia qua differt ab eodem inquantum est homo, etiam si sit vna forma simplex
qua est homo & qua est animal. Nunc autem cum nihil sit commune reale in ente significatum ad creatorem & crea
turam, vt supra dictum est: non oportet quod aliquo alio vel re vel intentione conveniat deus cum creatura
inquantum ens, & alio differat inquantum est deus, quia illa convenientia non est convenientia reali simi
litudine, sed solum convenientia imitationis formae ad formam, vt dictum est supra. Illa autem forma in deo
est diuina essentia: quae inquantum dat deo esse deum, est cam differentiae eius a creaturis. inquantum vero dat
ei esse ens primum entium, & ita esse simpliciter, est causa convenientiae eius cum creaturis, quia proprie &
appropriate loquendo non inquantum deus, sed inquantum ens primum, hoc est non secundum rationem qua deus
est, sed secundum rationem qua est ens primum, est causa omnium aliorum. Semper enim primum in vnoquoque ge
nere est causa eorum quae sunt post, inquantum huiusmodi. vt vult Philosophous. ii. Metaph.