Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1575

Sources:

Ba: Badius1520a

B123v

1
CIrca secundum quod deus in esse conicet cum creatur. id est quod esse sit aliquid cone deo & creaturl arguitur
Primo sic. illud quo aliqua differunt ab alio & non inter se, cone & idem est illis: quia si non
esset eis cone, illo differrent inter se: non coniter a tertio. sed deus & creatura entitate sua
simpliciter differunt coniter secundum rationem intelligendi, ab eo quod non est, quod dicit puram priuatio
nem esse. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. cum idem & diuersum diuidunt totum ens: si deus & crea
tura non essent idem neque communicarent in ente, differrent in ente: & diuersa essent
abinuicem in eo quod entia sunt, quare cum idem & diuersum secundum Philosophum reducuntur Ba124r
ad vnum & multum: Deus igitur & creatura essent multa in ente. Quare cum omnem multitudinem oportet
reduci ad vnitatem, super ens in quo differunt deus & creatura, & in quo sunt multa, esset aliquod in quo
convenirent & essent vnum. hoc autem est impossibile: quia ratio illius esset prior ratione entis: quae prima est secundum
Auicen. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. dictum de pluribus quod habet per se intellectum praeter intellectus illorum, est aliquid
reale commune ad illos: quia omnis conceptus fundatur in re aliqua. ens est huiusmodi: quia secundum Auicen. ens impri-
mitur impressione prima etiam antequam in ipsa imprimitur intellectus aut creaturae aut dei. ergo &c.

4 ⁋ In contra
rium arguitur primo sic, quoniam quaecumque sunt diuersa inter se & in aliquo communi conveniunt: necessario secun
dum esse differunt in illo communi, vt homo & asinus sub animali. Si ergo esset esse aliquod commune deo & creatu
rae, sub illo secundum esse differrent. Erit ergo duplex esse deo. vnum in quo cum creatura convenit siue com
municat. alid in quo a creatura differt. hoc autem est impossibile: quia tunc non esset in deo esse omnino simplex
nec esset esse purum: cuius contrarium infra patebit. ergo &c.

5 ⁋ Secundo sic. accidens quia distat a natura substan-
tiae cui convenit esse simpliciter, non dicitur simpliciter ens, quia autem aliquo modo appropinquat ipsi vt dispon
ipsius, aliquo modo nomen entis conicat cum substantia, vt dicatur ens quia est dispositio entis quod est substantia
vt dicit Philosophus in vii. meta. ita quod si non appropiquaret hoc modo accidens substantiae, non conicaret cum eo in
esse vt diceretur ens: quia est entis quod est substantia sc lset esse creaturae non appropiquat in aliquo naturae creatorli:
quia inter eos est infinita distantia. creatura ergo in nullo conicat esse cum creatore per aliquam attributionem ad ipsum

6
⁋ Dicendum ad hoc: cum ens vt infra dicetur non significat aliquam vnam intentionem commu
nem substantiae & accidenti: sed significat significatione prima vnumquodque. x. praedicamentorum, nulla conitate rea
li ipsum ens potest esse cone substantiae & accidenti. Quare cum multo minus in aliquo vno reali conveniunt
creator & creatura quam duae creaturae: substantia. scilicet & accns: immo multo plus distat ratio essendi creatoris
a ratione essendi creaturae quam differat ratio essendi vnius creaturae a ratione essendi alterius: nullo modo ens potest esse ali
quod cone reale deo & creaturae. Et ideo absolute dicendum: quod esse non est aliquod cone reale in quo deus conicet cum crea
turis: & ita si ens aut esse praedicatur de deo & creaturis, hoc est sola nomins conitate, nulla rei: & ita non vniuo
ce per definitionem vniuocorum: nec tamen pure aequoce. secundum definitionem aequocorum casu: sed medio modo vt
analogice.

7 ⁋ Ad cuius intellectum notandum quod convenientia rei ad rem maxime in forma attenditur: & hoc dupliciter
secundum quod duplex est modus conicandi aliqua in forma. vna secundum eandem rationem: quae dicitur convenientia similitudis: & est eorum
quae vna forma participant secundum rem, vt albedie duo alba, & humanitate duo homines: quae facit convenientiam vniuo
cationis: qualis vt dictum est, non est dei & creaturae in esse. alia vero est convenientia in forma secundum aliam &
aliam rationem: quae dicitur convenientia imitationis & est vniversalter in efficientibus & factis, causis & causatis. Cum ei omne
agens etiam quantuncunque contrarium secundum Philosophum agit in finem inquantum simile: agens autem inquantum simile non producit
nisi simile: agit etiam omne agens per suam formam: & producit causatum in aliquo esse formali: Necesse est ergo in
omnibus talibus vt semper in causato & effectu sit similitudo formae agentis. & si non secundum eandem rationem speciei, sit
similitudo inter ipsos: sicut est hominis generantis ad generatum: erit tamen secundum quandam imitationem. Sicut aliquod generatum a
sole: etsi n accedat ad similitudinem speciei cu sole, vt recipiat formam solis: accedit tamen ad aliquam imitatio
nem speciei solis: vt recipiat formam aliquo modo proportionabilem & correspondentem formae solis: & vniverslter quam
to agens est propiquius & immediatius producto, tanto maior est convenientia imitationis producentis ad productum: &
tanto minor quanto agens est mediatius & remotius. Et ideo cum deus sit cam effectiua omnium creaturarum: licet quaerum
dam mediantibus aliis causis: quaerum quo ad hoc est primum principium remotissimum: necessario omnis creatura cum
deo secundum formam aliquam habet convenientiam: saltem secundum imitationem formae ad formam. Quare cum forma
diuina sit ipsum esse, vt infra videbitur: a quo omnis creatura mutuat nomen essendi inquantum est cam eius, vt infra dicetur:
Necesse est dicere quod saltem in esse convenientia imitationis conicet creatura cum creatore. Et ita quamuis in nulla con
uenientia realis similitudis in aliqua forma significata nomine entis conicent: conveniunt tamen in ente convenientia imi
tationis formae ad formam: quaerum vnam significat ens inquantum convenit deo: aliam vero inquantum convenit creatu
rae. Non ergo esse convenit deo & creaturi vniuoce: quia non secundum eandem formam ad quam nomen entis ad signi
ficandum imponitur. Nec tamen pure aequoce: cum non aeque primo & principalitur significet formam dei & creaturae: si-
cut aequoca casu aeque primo & principaliter significant ambo significata sua: vt hoc nomen Aiax Tela
monium & GOilei filium: sed medio mod scilicet analogice: quia significat vnum suorum significatorum primo & prim
cipaliter: alterum vero in ordie & respectu siue proportione ad illud: vt primo & principalitur formam quae habet esse
deus: in ordie autem ad illam, formam quae habet esse creatura. Sicut contingit in substantia & accunte: in quibus ens primo
& principaliter significat substantiam: accidens vero quia ordinem habet & respectum ad substantiam. & secundum hoc
substantia dicitur ens primo: & accidens dicitur ens sub ordie ad substantiam: itaquod ens primo significat substantiam: & ex
ordie quem habet accns ad substantiam mutuat nomen entis a substantia. secundum quod dicitur. vii. metaphysicae.
Ens dicitur multis modis. & primum istorum est quod significat substantiam: & alia dicuntur entia: quia sunt entis quod est
huiusmodi. Et. 4. eiusdem Ens dicitur multipliciter non aequoce: sed omnes modi attribuuntur vni rei & vni naturae. Et
secundum hunc modum ens communissime dictum primo significat deum: secundario creaturam: sicut ens Ba124v
creatum primo significat substantiam: secundario accidens: sed alio & alio modo attributionis: quia alia
entia attribuuntur substantiae vt vni subiecto: omnes vero creaturae attribuuntur deo vt vni fini: & vni for
mae: & vni efficienti. vt fini, a quo perficiuntur quo ad bene esse: vt formae, a qua participant quod dicantur ha-
bere esse essentiae: vt efficienti, a quo habent quod eis conveniat simpliciter esse actualis existentiae. Cum enim res
vt dicitur a reor reris nomen est indifferens ad ens & non ens: ex hoc quod conceptum hoc nomine quod est
res, habet rationem exemplaris in primo agente, ad quam nata est per eius effectiuam potentiam produci
in esse actuali: attribuitur ei esse essentiae: a quo res ipsa concepta dicitur esse ens aut essentia ali-
qua, quod enim in primo rationem exemplarem non habet purum non ens est. Haec autem res quae est ens siue natura & es
ientia aliqua ex eo quod ei attribuitur esse propter rationem exemplarem quam habet in primo, adhuc est indif
ferens ad ens & non ens in existentia actuali: cui ex hoc quod facta est a deo: & eius effectus, attribuitur
esse actualis existentiae a quo res ipsa dicitur esse existens in actu. Quod enim non est effectus dei vel im-
mediate vel mediantibus aliis causis, nullo modo existit in actu: quia omnia per ipsum facta sunt:
& sine ipso factum est nihil, vt dicitur Ioan. primo. Vtrumque ergo esse conuenit creaturae non nisi per ali
quam attributionem ad ens primum.

8 ⁋ Refert adhuc & in alio: quia ordine rei & nostrae cognitionis
substantia prior est accidente: quia est causa accidentium: & cadit in eorum definitione: & ita vtroque mo
do: & quantum est ex parte rei: & quantum est ex parte nostrae cognitionis ens primo significat sub
stantiam & impositum est ad significandum eam: secundario vero accidens. In deo vero & creatura: alius
est ordo rei: alius vero nostrae cognitionis. Deus enim ordine rei & naturae prior est creatura. ordine
vero cognitionis nostrae secundum statum vitae huius in naturali cognitione pura & distincta, econ
trario prior est creatura deo: quia ex creaturis deuenimus in cognitionem dei. Et ideo contigit quod
ordine rerum esse prius dicitur de deo quam de creaturis: quia tamen ordo impositionis nominis sequitur ordi-
nem nostrae cognitionis: quia nemo nomen imponit quid rem non nouit: ordine nostrae cognitionis & im
positionis nominis esse primo dicitur de creaturis: secundario de deo: quia sic est in hoc nomine ens: sicut &
in aliis nominibus quae deo attribuimus acceptis a creaturis, vt infra videbitur. Et hoc contingit in
pluribus scilicet quod illud quod est prius & dignius simpliciter, non est prius secundum famositatem nominis.

9
⁋ Ad primum in oppositum quod deus & creatura in esse differunt a non ente no in
ter se: ergo conueniunt in ipso: Dicendum quod verum est convenientia imitationis formae creaturae ad spe
ciem dei hincinde significatarum nomine entis: non autem convenientia reali alicuius similitudinis, vt di-
ctum est.

10 ⁋ Ad secundum quod si deus & creatura sunt diuersa in ente, reducitur multitudo illorum ad vni
tatem: Dicendum quod verum est: non ad vnitatem tertiam aliam ab illis multis: sicut procedit obiectum: nec
est hoc semper necessarium: sed ad vnitatem in altero illorum: & sic quicquid est in creatura per attri
butionem quandam reducitur in deum, vt dictum est: & sic omnis entium multitudo reducitur ad
vnitatem primi entis: sicut & omnis numerus reducitur ad vnitatem primam a qua incipit & quam conti
net in se.

11 ⁋ Ad tertium, quod ens simpliciter concipitur ante conceptum entis quod est deus aut creatura: Di-
cendum quod non est verum. Nunquam enim potest concipi aliquis intellectus entis simpliciter absque eo
quod homo concipit aliquem intellectum dei aut creaturae, vt concipiat aliquem vnicum intellectum
simplicem communem ad deum & creaturam, alium praeter intellectum dei aut creaturae: quia nullus
potest esse talis. sed si aliquod concipit homo, illud est aut quid pertinet ad esse dei tantum: aut quid pertinet ad
esse creaturae tantum. Sed vtrumque eorum indifferenter & aeque simul quantum est ex parte vocis natum
est praesentari in significato eius quod est esse. Et ideo vbicumque ponitur in enunciatione siue exterius expressa
siue in mente concepta, semper facit enunciationem esse multiplicem & distinguendam. secundum quod istam
enunciationem qua dicitur ens est, distinguit Philosophus. i. Phyia. contra Parmeni. & Melissum: quod aut significat
ens quod est substantia: aut ens accidens. Omnis ergo conceptus realis quo aliquid rei concipitur con-
cipiendo esse simpliciter, aut est conceptus rei quae deus est: aut quae creatura est: non alicuius communis
ad vtrumque. Videtur tamen hoc non potentibus distinguere multiplicitatem entis & esse creatoris ab esse
creaturae: sicut nec potuit Plato ponens ens esse genus, tanquam sit nominis entis vnum aliquid commu
ne conceptum, quod non videtur subtilioribus potentibus distinguere ens, & eius significata discerne
re qualis erat Aristoteles Quia autem nomine entis videatur concipi aliquid commune, est quia siue concipia
tur aliquid quod est res diuina, siue quod est creatura: tamen cum concipitur esse absque eo quod determinate & di
stincte concipitur esse dei vel creaturae, illud non concipitur nisi indeterminate scilicet non determinando intelle
ctum ad esse dei vel esse creaturae. Et habendo respectum ad distinctum intellectum dei aut creaturae.
intellexit Auicen. Gsim bene intellexit) quod intellectus entis prior est intellectu dei aut creaturae. Intelligendum
tamen quod illa indeterminatio alia est respectu esse dei, & alia respectu esse creaturae: quia duplex est in
determinatio: vna negatiue, altera vero priu atiue dicta. Est enim negatiua indeterminatio quan-
do indeterminatum non est natum determ inari: ad modum quo deus dicitur esse infinitus: quia non Ba125r
est natus finiri. Est autem priuatiua indeterminatio quando indeterminatum natum est determinari:
ad modum quo punctus dicitur infinitus cum non est determinatus lineis quibus natus est deter
minari. Secundum istam autem duplicem indeterminationem oportet intelligere quod concipiendo esse
simpliciter & indeterminate quod est dei: tunc est indeterminatio negatiua: quia esse dei nullo est
natum determinari, vt si postquam intellexeris in creaturis hoc esse & illud esse: si intellexeris esse simpli-
citer per abnegationem quod sit neque huius determinati: neque illius vel alicuius alterius determinati: in
telligis esse dei. secundum quod dicit Augustius viii. de triniitate. Intelligis bonum hoc, bonum illud, intellige bonum
simpliciter & deum intellexeris. Similiter si intelligis hoc ens & illud ens: si intelligis ens simpliciter:
deum intelligis. & hoc concipiendo esse simpliciter & indeterminatum indeterminatione negationis, vt di-
ctum est. Concipiendo autem ipsum esse indeterminate indeterminatione priuationis illorum quibus na
tum est determinari, concipitur esse quod creaturae est: quia esse creaturae per proprias naturas quibus inuicem differunt, natum
est determinari. Quod enim dicitur ens simpliciter ex eo quod habet rationem exemplaris in primo, vt iam dictum
est, duplici natura habet determinari: quae non dicitur esse simpliciter: sed esse aliquid: cuiusmodi est natu-
ra substantiae & accidentis. Nomen enim substantiae dicit aliquid quid est ens non existens in alio vt in
subiecto, nomen vero accidentis dicit ens quod est existens in alio vt in subiecto: & secundum hoc substantia
& accidens constituunt diuersa genera praedicamentorum, vt infra videbitur. vt alio & alioconveniat omni creaturae
ex eo quod est res praedicamenti, quod habet esse, & quod habet esse aliquid, esse enim convenit ei ex participatione per at
tributionem ad ens primum inquantum est ens, vt dictum est, esse vero aliquid conuenit ei ex de
terminatione propriae naturae. secundum quod dicit Boethius de Hebd. Omne quod est participat eo quod est esse
vt sit: alio vero participat vt aliquid sit. vnde Commentator exponens illud Boethii de triniitate. Deus est
forma quae est ipsum esse & ex qua esse est. dicitid est est forma quae non ab alio mutuat hanc dictio-
nem est: & quae caeteris omnibus quadam extrinsecus participatione communicat. Cum enim (vt dicit
in principio expositionis Hebd. dicimus homo est, vel corpus est, vel huiusmodi: theologi hoc esse dictum
intelligunt quadam extrinsecus denominatione ab esse sui principii. Non enim dicunt corporeitate
corpus esse: sed esse aliquid: nec humanitate hominem esse: sed esse aliquid. Et ad eundem modum quid
quod operante summo principio est, eadem principali & increata essentia dicitur esse: suo vero quolibet genere esse ali
quid. Quod tamen, vt infra videbitur: non dicitur nisi aliqua participatione diuini esse: inquantum omnium en-
tium perfectiones in se continet. Per hunc ergo modum esse indeterminatum per abnegationem conve
nit deo: & per priuationem creaturae. Et quia indeterminatio per abnegationem & per priuationem propinquae sunt:
quia ambae tollunt determinationem, vna tantum secundum actum: alia secundum actum simul & potentiam: ideo
non potentes distinguere inter huiusmodi diuersa pro eodem concipiunt esse simpliciter & esse indetermina
tum: siue vno modo siue altero: siue sit dei: siue creaturae. Natura enim est intellectus non potentis di
stinguere ea quae propinqua sunt, concipere ipsa vt vnum: quae tamen in rei veritate non faciunt vnum
conceptum. Et ideo est error in illius conceptu. Verus enim conceptus primo concipiendo esse sim-
pliciter indeterminatum quod ratione suae indeterminationis nihil ponit omnino neque determinat, vt
ex hoc nihil sit re commune deo & creaturae positiuum: sed negatiuum solum: & si aliquid sit posi
tiuum substratum negationi, illud est alterius & alterius rationis: sicut quod est per essentiam & quid est per participa
tionem: quae consequenter rectus intellectus bene distinguit concipiendo esse indeterminatum vel negati
ue vel priuatiue. & secundum hoc bene processit primum argumentum in oppositum.

12 ⁋ Ad secundum, vero
quod videtur ostendere quod deus & creatura nullo modo in esse communicant: neque participatione neque imi
tatione: quia in infinitum distat creatura a creatore: Dicendum ad hoc quod licet creatura non appropin-
quat creatori, vt sit aliquid naturae eius vel dispositio eius: sicut accidens appropinquat substantiae
vt procedit obiectio: appropinquat tamen ei inquantum est aliquid eius vt exemplatum vel effectus hamiens
aliquam eius imitationem, propter quam in esse communicat cum ipso: sicut accidens cum subiecto: non quod ali
quod commune ambobus ab ipsis abstractum per intellectum significetur nomine entis, vt intelligendo hoc ens
quod est deus, & hoc ens quod est creatura, dimittam hoc & hoc: & intelligam ens commune ipsis: sicut
cum intelligo hunc hominem Sortem & hunc Platonem, dimitto hunc & hunc, & intelligo hominem sim
pliciter. Hocenim potest fieri hic non ibi. quia hic est secundum speciem vna forma naturalis humanitatis
existens in ambobus partita & determinata per materias: Propter quod dimittendo materias & determinatio
nes formae per ipsas, potest intelligi ipsa forma simpliciter vt est vniversalis facta per intellectum, & essentialis
similitudo suppositorum Sortis & Platonis. Non autem potest hoc fieri ibi, quia non est ibi vna forma
naturalis existens in creatura & creatore in ambobus partita & determinata. Et ideo dimittendo hoc
& hoc, nunquam intelligo vnum aliquid cone eis factum per intellectum quod est eorum similitudo. Sed intelligo
quoddam determinatum ad vnum & ad alterum: non vnica indeterminatione: sed duplici, vt dictum est.
Sed quia natura qua habet esse creatura, imitatio est naturae qua habet esse deus (non dico similitu Ba125v
do: sicut humanitas in Sorte est proprie similitudo humanitatis in Platone, vel simile ei) ideo esse
creaturae etiam imitatio & conformitas quaedam est ad esse creatoris, & ista eorum conformitas est illa eorum
communitas quam habent in esse creator & creatura: non communitas realis in aliqua re vna, quae significe
tur nomine entis. Vnde et si talis imitatio non esset esse creaturae ad esse creatoris: nulla diceretur
esse inter eos communitas in ente nisi vocis solum, & esset ens pure aequiuocum ad creatorem & crea
turam: cum modo sit analogum vt dictum est. secundum etiam quod & accidens quia participat esse per sub-
stantiam, quia est dispositio eius, ideo est aliqua communicatio analogiae eorum in ente, quae quidem
non esset si accidens non haberet esse per substantiam, sed per esse non existendo in substantia. Tunc
enim pure aequiuoce diceretur ens de substantia & accidente, sicut dicitur de qualitate & quantitate, nisi
forte qualitas habeat esse in subiecto mediante quantitate. & secundum hoc ens per prius dicitur de
vno quam de altero, & de vno per alterum: & ita quodam modo analogice.