Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1564

Sources:

Ba: Badius1520a

B123r

1
CIrca primum arguitur quod deus non habeat esse. id est quod deus non sit, Primo sic. Si deus
est, tale est quo maius cogitari esse non potest: quia aliter finitus esset & limitatus
& nullum finitum ponitur deus. tale quidem impossibile est poni esse: quia quo-
llibet posito in esse potest excogitari maius, vt est quod continet in se quicquid est
suum & etiam quicquod est alterius a se: quia omne ex duobus coniunctum maius
cogitatur quam singulum per se. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. si deus est, tale quid est quod
habet in se omnis boni & nobilis infinitatem. Sed vnum infinitum nullum aliud
secum compatitur: vniversalui generis: quia totum quod sui generis est occupat: vel contrarii multo fortius: quia vnum con Ba123v
trariorum non compatitur secum suum contrarium: sed destruit ipsum. ergo si deus est, nullum erit malum in rebus:
cum sit ipse bonus: nullumque aliud erit in rebus bonum & nobile. consequens est manifeste falsum. ergo & ans

3
⁋ In contrarium est primo illud quod de deo dicit propheta in Psal. Tu autem idem ipse es. & Moyses loquens in
persona dei dicit. Exo. iii. Ego sum.

4 ⁋ Secundo in contrarium est illud quod Anselmus arguit in proslogion sic. Id est quo
maius & melius excogitari non potest deus est huiusmodi. ergo &c. Maiorem probat sic. Cum dicitur id quo maius & me
lius cogitari non potest audiens intelligit quod dicitur. ergo est in eius intellectu. sed non potest esse in solo intelle-
ctu eius, quoniam ipsum quod est in intellectu & etiam in re, maius est eo quod est in solo intellectu, quare cum quod est
in re, per cognitionem potest esse in intellectu & potest cogitari esse in re, maius potest cogitari eo quod est in soloi
tellectu. Est ergo necessario in re id quo maius cogitari non potest. Probat autem minorem sic, quoniam si deus
non esset quo maius cogitari non posset: tunc intellectus noster posset excedere deum: & creatura
posset cogitare aliquid melius deo & maius: quod falsum est. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod licet secundum quod dicit loam. Dam. tantum praeualuit perniciosa malitia
naturae hominium vt quosdam in irrationabilissimum & omnium malorum pessimum perditionis barathrum perduceret, vt di
cant deum non esse: quorum insipientiam secretorum enunciator Dauid exprimens, ait. Dixit insipiens in cor. suo non
est deus: Tanmen in hoc quod deus sit, omnes quorum non est corrupta natura consentiunt: & hoc quia hoc docet natu
ra. dicente Dam. Non reliquit nos deus in omnimoda ignorantia sui. omnibus enim cognitio essendi deum na-
turaliter inserta est. quia hoc etiam sacra attestatur scriptura dicente Dauid in Psal. Scitote quoniam domins ipse est
deus. Hoc denique vniuersa clamat creatura. dicente beato Augustinus, xv. de trinitate. Neque diuinorum librorum tantummodo
auctoritas deum esse praedicat: sed omnis quae nos circunstat creatura: ad quam etiam nos pertinemus. vniuersa enim
ipsa rerum natura proclamat habere se praestantissimum conditorem. Hoc deide ex ipsis creaturis efficacissime
ratio convincit humana, dicente Augustinus consequenter. Qui nobis mentem rationemque dedit quae viuentia non viuentibus, sen
su praedita non sentientibus, intelligentia non intelligentibus, immortalia mortalibus, incorruptibilia corruptibilibus
immutabilia mutabilibus, incorporalia corporalibus praeferenda videmus: ac per hoc rebus creatis creatorem fine
dubio praeponimus. Et de verbis domini dicit ( & habetur in Glos. Raoid est Vt deus quid inuisibilis est: etiam a vi
sibilibus posset sciri: opus fecit quod opificem sua visibilitate modostrauit: vt per certum incertum posset sciri: & il-
le esse omnium deus crederetur quid hoc fecit quod ab his impossibile est fieri. Hoc Philosophis nobiles quaesierunt: interrogantes
creaturas de creatore omnium specie ac disponne: artificem cognouerunt, quibus autem & qualibus rationibus hoc
de deo ex creaturis nouerunt inferius videbitur. Deum igitur esse firmissime tenendum est.

6
⁋ Ad primum in oppositum quod quolibet ente posito poterit aliquid maius cogitari: Di
cendum quod verum est de ente finito: quia quolibet finito apposita per cognitionem entitate quae est in alio finito, sit
maius. Non autem verum est de ente infinito. infinitum ei apponne finiti non potest fieri maius: quia non recipit apponem
vt augeatur in se sub ratione illa quae est infinitum: quia infinities continet quodlibet finitum. vnde & tali infinito nonposset
maius cogitari: est intellectu infinito. vnde etiam corpori infinito sub ratione quae infinitum non potest fieri additio. Quom
autem perfectio diuina omnia continet & non patitur vllam additionem: immo per se tantus est & tam bonus quam quolibet alio
adiucto: videbitur inferius loquendo de diuina perfectione.

7 ⁋ Ad secundum quod infinitum simile non compatitur & contrarium
destruit: Dicendum quod est infinitum extensione. de illo verum est quod dimensiones suae totum locum occupant: & ideo
non compatitur secum aliquod dimensionatum. aliquid tamen non dimensionatum bene secum compateretur. Infinitum vero vir-
tute & simplicitate cuiusmodi est deus, nullum ens expellit: immo omne ens penetrat & continet & compatitur se
cum: sicut cam causatum. Nec solum ens & bonum: sed & defectum entis & malum: quia non est aliquid contrarium bono
quod ipse est formaliter: eo quod malum non priuat bonum quod ipse est: sed bonum aliquod creaturae cui contrariatur. &
ideo per suam existentiam non destruit omne illud malum quod contrariatur bono creaturae: sicut ipsum habet destrue
re per suam exuntiam ipsum bonum creaturae quod natum est destrui per ipsum malu sci i si destruit quandoque malum illud, hoc fa
cit nostra voluntate inquantum ei contrariatur vt deordinatiuum a fine omnis entis quod ipse est: qua voluntate sua
ita est bonus & potens super omne malum destruendum, quod nullo modo mala fieri in operibus suis permitteret nisi de ma
lo illo aliquod eliceret bonum, & sic in finem & decentiam vniuersi ordiaret: sicut dicit beatus Augustinus in ench. & si
cut dicit beatus Greg. Quae deus iratus permittit: sic tolerat vt in consilii sui vsum vertat. Vnde sit vt quod
sine voluntate dei agitur, voluntati eius contrarium non sit: quia dum in vsum bonum mala vertuntur.
eius consilio militant etiam quae repugnant.