Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1544

Sources:

Ba: Badius1520a

B122r

1 Ba122r
Irca quartum arguitur quod ista scientia loqui debeat de deo & de rebus diuinis modo or- s
nato & composito, Primo sic. secundum Philosophum. ii. Ethicorum sermones inquirendi sunt secun
dum materiam. vbi ergo materia est elegantior: & sermo quo explicatur debet esse
lelegantior. elegantissima est materia de deo & de rebus diuinis. ergo ei competit ser-
Omo elegantissimus. ille maxime est ornatus & compositus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
lillo modo debet loqui scriptura quo veritatem efficacius suadere possit. ad hoc enim edi
lta est. hoc sit sermone ornato, vt patebit in soluendo per Aug. ergo &c.

3 ⁋ In oppo- l
situm est Chrysostomus super illud Matthaei. xxiii. Quotiens volui congregare filios tuos. Dia (inquit)
verba diuina rustica sunt & incomposita.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum secundum Platonem in secundo Timaei, vocis & auditus ra
tio ad plenam vitae hominium instructionem data sit: siquidem sermonis est ordinata communicatio vt praesto fi
ant mutuae voluntatis indicia: tali ergo sermone debet scientia vti quali efficacius possit instruere, &
materiae suae intentionem explicare, vt in sermone diuino non tam qualiter quam quid dicatur atten-
datur: et vt in omnibus qualitas sermonis quiditati rei explicandae deseruiat. Distinguendum est
ergo de sermonis compsitione & ornatu. aut enim est instructioni deseruiens, vt melius instruat, &
intentum clarius exprimat: aut non: sed magis instructioni & expressioni impedimentum praebeat: &
hoc vel ex parte proferentis: eo quod nimia intentio circa pronunciationis modum frequenter obliuionem
faciat sniarum. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christia. Cauendum est ne fugiant ex animo quae dicen
da sunt, dum attenditur vt arte dicantur. vel ex parte audientis, vt dulcedo sermonis mentem audientis demulcen-
do ad se rapiat: nec rebus ipsis attendere sinat. Contra quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christan Bonorum igeniorum
insignis est indoles in verbis verum amare non verba. Quid enim prodest clauis aurea: si apire non potest quod
volumus: aut quid obest lignea si hoc potest: quando nihil quaerimus nisi patere quod clausum est. vel ex parte
ipsius sententiae proferendae: quam frequenter sermonis compositio aut ornatus occultat: & sermo incultus
ostentat. In istis tribus vltimis modis ista scientia omnino negligit sermonis compositionem & ornatum, non
solum non curando de sermonis decentia in harmonia vocum: sed nec de eius congruentia in vnione dictionum. quin
barbarismum, aut soloecismum mauult incurrere, quam snimae integritati: & eius ampliori expressioni in aliquo
derogare. Quod etiam debent pro posse doctores catholici obseruare. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct. Christana
In bonis doctoribus tanta docendi cura sit, vt verbum quod nisi obscurum vel ambiguum latinum esse non potest vul
gi more sic dicatur, vt ambiguitas obscuritasque vitetur, non sic dicatur vt a docti: sed potius vt ab indocti dici so
let. Si enim non piguit dicere interprstes nostros Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: quoniam sense-
runt ad rempertinere vt eo loco pluraliter enunciaretur hoc nomen, quod in latina sigua singulariter tantummodo dicitur-,
cur pietati doctorem pigeat imperiti loquentem ossum potius dicere quam os: ne ista syllaba non ab eo quid sunt ossa:
sed ab eo quid sunt ora intelligatur: Quid ei prodest locutionis integritas quam non consequitur anim intellectus: cum lo-
quendi omnino non sit cam: si quod loqmur non intelligunt propter quos loquimur vt intelligant: si tenet auditorem
discendi cupiditas: nec mentis capacitas desit: quae quodammodo intimata possit accipere: non curante illo
qui docet quanta eloquentia doceat: sed quanta euidentia. Cuius euidentiae diligens appetitus aliquando negli-
git verba cultiora: nec curat quid bene sonat: sed quid bene dicat atque intimet quod ostendere intendit.
Vnde ait quidam cum de genere talis locutionis ageret, esse in ea quandam diligentem negligentiam. ldem de eo-
dem lib. iii. Plerunque loquendi consuetudo vulgaris vtilior est quam integritas literata. Mallem quippe
cum barbarismo dici non esse absconditum ossum meum a te, quam vt ideo esset minus aptum: quia magis la
tinum est. Nam quid scriptum est: Non est absconditum os meum a te quod fecisti in occulto: non lucet legenti
vtrum correpta litera os pronunciet an producta. Si enim corripiat, ab eo quod sunt ossa: si autem producat, ab
eo quod sunt ora intelligitur. Vnde quod homines non obseruata vocum compositione & congruentia fre
quenter offenduntur: hoc facit humana infirmitas: quia pietas non offenderetur. secundum quod di-
cit libo ii. Soloecismus nihil aliud est quam cum verba non ea lege sibi coaptantur qua aptauerunt quid prio
res nobis non sine auctoritate aliqua locuti sunt. vtrum enim inter homines an inter hominibus dicatur, ad re
rum nihil pertinet cognitionem. Item ibidem. Barbarismus quid aliud nisi verbum non eis literis
vel sono enunciatum quo ab eis qui ante nos latinae locuti sunt enunciari solet: Vtrum autem igno
rare producta aut correpta tertia syllaba dicatur, non multum curat qui peccatis suis deum vt
ignoscat petit. Quid ergo est integritas locutionis nisi alienae consuetudinis conseruatio loquentium
veterum auctoritate firmata: Sed tamen eo inde magis offenduntur homines quo infirmiores
sunt: quo doctiores fieri volunt non rerum scientia qua aedificantur: sed signorum: qua non inflari
omnino difficile est: cum et ipsa rerum scientia saepe ceruicem erigat nisi dominico reprimatur iu
go. Dicit ergo in ser. ii. super Ioan. Non timeamus ferulas grammaticorum, dum tamen ad veritatem solidam
& certiorem parueniamus. Si vero sermonis compositio & congruetia secundum nullum dictorum modorum impedimentum Ba122v
praebeat expressioni sententiae, omnino vtilis est & curanda. secundum quod dicit Augustinus iiii. de doct.
Christia. Illum oportet attendere qui potest disputare vel dicere sapienter etiam si non potest eloquenter
vt prosit audientibus: etiam si minus, quam prodesset si etiam eloquenter posset dicere. Porro qui non so
lum sapienter verum etiam eloquenter vult dicere, profecto plus proderit: si vtrumque potest. Qui ergo (vt
dicit in eodem) docet, vitabit verba omnia quae non decent: & si pro eis omnia quae intelligantur integra po-
test dicere, id magis eligat: si autem non potest, aut quia non sunt: aut quia in praesentia non occur
runt: vtatur verbis minus integris: dum tamen ipsa res doceatur & discernatur integre. Tamen sic de
trahat ornatum vt sordes non contrahat: quia per hoc summe impeditur in auditore promouen-
da vtilitas. secundum quod dicit in eodem in principio. Cum per artem rhetoricam & vera suadeantur &
falsa, quis audeat dicere aduersus mendacium in defensionibus suis inermen debere consistere veritatem, vt
videlicet qui res falsas persuadere conantur, nouerint auditorem vel beniuolum, vel intentum, vel
docilem primo facere: isti autem non nouerint: llli falsa breuiter: aperte: verisimiliter: & isti vera sic
narrent vt audire taedeat: intelligere non pateat: credere postremo non libeat. Illi fallacibus argumentis ve
ritatem oppugnent: asserant falsitatem: isti nec vera defendere: nec falsa valeant refutare. Illi animos au
dientium in errorem mouentes impellentesque dicendo, terreant, contristent: isti pro veritate lenti fri-
gidique dormitent. Quis ita desipiat vt hoc sapiat: Cum ergo posita sit in medio facultas eloquii: quae
ad persuadenda siue praua siue recta valet plurimum, cur non bonorum studio comparatur vt mi
litet veritati: si eam ad obtinendum peruersas vanasque causas in vsus erroris & iniquitatis vsur-
pent. Vnde & talium eloquentia maxime cauenda est. secundum quod dicit Augustinus in eodem ca. iiii. Ar
fluit insipienti eloquentia, tanto magis cauendus est: quanto magis ab eo in iis quae audire inuti
le est delectatur auditor: & eum cum diserte dicere audit: & vere dicere aestimat. Sicut autem saepe su-
menda sunt arma salubria: ita semper vitanda est perniciosa dulcedo. Sed salubri suauitate vel sua
ui salubritate quod melius: Quanto enim magis illic appetitur suauitas, tanto salubritas facilius prodest. Id-
circo (vt ait continuo) sunt ecclesiastici viri qui diuina eloquia non solum sapienter: sed etiam eloquem
ter tractauerunt. Nec solum ipsi: sed etiam nostri auctores sacritu. secundum quod de hoc mouet Au
gustinus quaestionem ibidem, dicens. Sed quid est: ipse liber canonis solum sapienter non etiam eloquem
ter descriptus est. Cui quaestioni respondet Augustinus continuo dicens. Quae quidem quaestio apud me
facillime soluitur. Nam vbi eos intelligo, non solum nihil eis sapientius, verum etiam nihil eloquentius mihi vi
deri potest. Et audeo dicere, omnes qui recte intelligunt quod isti loquuntur, simul intelligere non eos lo
qui aliter debuisse. Sed quia hoc non vbique iuxta mundanam eloquentiam quae huic scientiae non con
gruebat (vt super illud primae Corinthr. i. Non in sapientia verbi, bene exponit ista Glos. Non praesumit
Apostolus in scientia verbi praedicare &c. Ideo quasi distinctos modos eloquentiae subdit. Sicut au
tem est quaedam eloquentia quae magis aetatem iuuenilem decet quam senilem: Nam nec dicenda est elo
quentia si personae non congruat loquentis: ita est quaedam quae viros summa auctoritate dignissimos
pianeque diuinos decet. Hac illi locuti sunt: nec ipsos decet alia: nec alios ipsa. Ipsis enim congruit: aliis
autem quanto videtur humilior, tanto altius non ventositate: sed soliditate transcendit. Vbi eos non
intelligo, minus apparet mihi eorum eloquentia: sed eam non dubito esse talem qualis est vbi in-
telligo. Illud autem magis admiror, quod isti nostra eloquentia vsi sunt per quandam alteram eloquen-
tiam, vt nec deesset eis: nec emineret in eis: quia eam nec improbari nec ostentari oportet: quorum al-
terum fieret si vitaretur: alterum putari posset si facile cognosceretur: & in quibus forte a doctis
agnoscitur intelligas tanquam inseparabilem non vocatam sequi eloquentiam. Neque enim haec humana in
dustria composita, sed diuina mente sunt fusa sapienter & eloquenter, non intenta in eloquentiam
sapientia, sed a sapientia non recedente eloquentia. Si enim quidam disertissimi atque acutissimi dicere potuerunt
quae velut oratoria arte discuntur: quid mirum si & in istis inueniuntur quos ille misit, qui fecit ige
nia: Quapropter eloquentes quidem non solum sapientes canonicos auctores nostrosque doctores fa-
teamur tali eloquentia vsos qualis personis huiusmodi congruebat. secundum quod ibidem declarat
per plura exempla tam in veteri quam in nouo testamento.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod scientiae huius elegantissima est materia, ergo eius de
bet esse elegantissimus modus sapiendi: qui est in ornatu & compositione sermonis: Dicendum quod
hoc verum est. secundum tamen quod decet grauitatem huius scientiae.

6 ⁋ Ad secundum quod ornatus effica-
cius suadet: Dicendum quod verum est, non tamen debet esse talis quod decentiam corrumpat. quod fie
ret si tali colore sermonis esset ornata qualem describit ars rhetorice.

7 ⁋ Secundum quem modum pro-
cedit argumentum in oppositum.