Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1532

Sources:

Ba: Badius1520a

B121r

1
CIrca tertium arguitur: quod sacra scriptura loqui debet de deo & de rebus diuinis sermone
claro: non sermone obscuro. Primo sic. doctrina sapientis facilis est. haec doctrina est aucto
ris sapientissimi: quia dei: ad cuius nutum eam conscripserunt sancti dei homines, vt habitum est su
pra. ergo debet esse facillima. hoc autem fit modo claro & sermone proprio: non figuratiuo
& obscuro eam describendo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. scientia illa quae summe necessaria est omnibus
modo tali debet describi, vt ab omnibus possit capi: quia aliter frustrarentur ea multi.
Cunista scia est huiusmodi, vt patet ex dictis. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Chryso. dicens super il
lud Matth. xxiii. Vae vobis qui clauditis regnum caelorum. Non sunt scripturae clausae: sed obscurae,
vt cum labore inueniantur.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod scientia sacrae scripturae: quia est maximae necessitatis & ad
omnium salutem est descripta debet omnibus congruere, & omnibus pastum necessarium salutis ministrare. Et quia omne gen
hominium quod scientiae inuestigationi exponitur, in simplices distiguitur & prouectos, sic ergo debet describi sacra scr
ptura, vt ambobus congruat. Simplicibus autem congruit: si seiundumone describatur claro & proprio: quia aliter non ca
piunt, prouectis autem si vtroque modo: & hoc pluribus de causis. Prima, vt obscuritas eos detentos teneat: & cla
ritas instruat. hinc dicit Aug. lxxxiii. quod qd liii, Deus ad salutem animarum sic diuinos spiritus sancto moderatus
em libros, vt non solum manifestis pascere, sed etiam obscuris nos exercere vellet. ldem contra Adimam. Aliquando
aparte ponitur in scriptura ipsa diuina auctoritas, aliquando autem oceultatur, vt & manifestllector instruatur & exer
citetur obscuri. & inii. eiusdem lib. Ex multis quae aperte scripta sunt manifestatur nobl quom illa intelliguntur quae sic in illis
libris posuerunt, quom figurate illis demonstrata sunt. ldem de vera reliu. lam vero ipse totius doctrimae modus Ba121v
partim apertissimus: partim in similitudinibus in dictis in factis in sacramentis ad omnem animae instructionem
exercitationemque accommodatus quod aliud quam rationalis disciplinae regulam impleuit: Nam & mysteriorum
expositio ad ea dirigitur quae aprtissime dicta sunt: & si ea tantum essent quae facillime intelliguntur: nec studio
se quaereretur: nec suauiter inueniretur veritas. Vnde secunda causa est: ne veritas clara omnino vilescat:
& sub obscuro sermone notitia inuenta dulcior fiat. secundum quod Augustinus dicit loquens de hoc. secundo de
doct. Christiana capitu. ii. Quod totum prouisum esse diuinitus non dubito ad edomandam la-
bore superbiam & intellectum a fastidio reuocandum: cui facile inuestigata plerunque vilescunt: & cum ali
qua difficultate quaesita multo gratius inueniri, qui enim prorsus non inueniunt quae quaerunt, fame la-
borant: qui autem non quaerunt quia in promoptu habent, fastidio saepe marcescunt: in vtroque autem laguor
cauendus est. Magnifice igitur & salubriter spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, vt locis aper
tioribus fami occurreret, obscurioribus autem fastidia detereret. nihil enim fere de illis obscuritatibus
eruitur, quod non planissime alibi dictum reperiatur. ldem contra mendacium. Locutiones actionesque propheti
cae propterea figuris velut amictibus obteguntur, vt sensum pie quaerentis exerceant: & ne nuda & pron-
pta vilescant: nec inuidentur discentibus quod his modis obscurantur: sed commendantur magis: vt qua
si subtracta desiderentur ardentius & inueniantur desiderata iocundius. ldem de mo. ecclesiae. Multa
dicuntur submissius, humi repentibus anims accommodatius, vt per humana in diuina consurgant: multa
figurate, vt studiosa mens & quaesitis exerceatur vtilius, & vberius laetetur inuentis. ldem de vera
innocentia. Bene sunt in scripturis mysteriorum profunditates: quae ob hoc teguntur ne vilescant: ob hoc quae
runtur vt exerceant: ob hoc aperiuntur vt pascant. Et quia tunc efficacius pascit: cum ex eadem
litera plures sententias parit: ideo ex parte obscuritatis est specialiter prima causa, quod debet scriptura ad
hoc esse obscura, vt videlicet copiosior sit in sententia. secundum quod dicit Augustinus xi. de ciui. dei. Sermonis
obscuritas etiam ad hoc vtilis est, quod plures sententias parit: & in lucem notitiae producit: dum alius eum sic
alius autem sic intelligit. Secunda vero obscuritatis eius cam est, vt indignis & studere fastidientibus lateat. se
cundum quod de hoc dicit Chrysostomus, vbi supra Matth. xxiii. Obscura est notitia veritatis, ne non tam vti
lis inueniatur quam contemptibilis. Contemptibilis enim est quae ab illis intelligitur a quibus nec ama
tur: nec custoditur. Non ergo abscondita est in scripturis veritas: vt non inueniant qui quaerunt eam:
sed vt non videant qui quaerere eam nolunt: vt ad illorum quidem gloriam pertineat qui inueniunt
eam quia desiderauerunt eam & quaesierunt: & inuenerunt: ad illorum autem condennationem, qui non inueniunt
eam quia non desiderauerunt eam, nec quasierunt, nec inuenerunt. Nec potest eis esse excusatio condennationis ignoram
tia veritatis, quibus fuit inueniendi facultas: si fuisset quaerendi voluntas. De hac causa obscuritatis
dicit Diony. cap. ii. cael. Hier. Hoc mysticis eloquiis est decentissimum, per incomprehensibilia diuina
aenigmata occultare, & inuiam multis pandere sacram abditamque veritatem. Est enim non omnis
sacer: neque omnium est vt eloquia aiant sancta. Et. i. de di. no. in fine. Apponamus sanctis sancta per
diuinam traditionem collocantes: & indoctis hoc & deridentibus auferentes. est enim diuina ho-
norifica scientia, vt dicit in prin. Eccl. Hier. haec incontaminata ab imperfectis conseruans: Sacris autem
solis cum sacra illustratione sancte & pulchre communicans. Tertia vero causa eiusdem secundum Chry
sosto. ibidem est: quia deus voluit alios esse doctores: alios vero discipulos. Si autem omnes omnia sci-
rent, doctor necessarius non erat: & esset ordo rerum confusus. Est autem aduertendum quod dicta diuer
sitas locutionis sacrae scripturae penes obscurum & manifestum non solum in diuersis sermonibus:
sed etiam in eodem sermone est attendenda: vt frequenter contingit quod sensum vnum habeat cla-
rum in superficie exterius: alium autem obscurum interius occultat in medulla. secundum quod
dicit beatus Grego. in prol. moral. Diuinus sermo sicut mysteriis &c. vt supra dictum est. & Au
gustinus. vi. confes. Eo mihi illa venerabilior & sacrosancta fide dignior apparebat: quo & omni-
bus ad legendum esset in promptu, & secreti sui dignitatem in intellectu profundiore seruaret: ver
bis apertissimis & humillimo genere loquendi se cunctis praebens, & exercens intentionem: & vt
exciperet omnes populari sinu, & per angusta foramina paucos ad se traheret.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod doctrina sapientis facilis est: dicendum quod verum
est quo ad hoc, quod quanto quis melius intelligit aliquid tanto clarius illud exprimere & exponere
potest. Non tamen ex hoc sequitur quod quanto doctor est sapientior, tanto clarius doctrinam suam
proponere debeat: quia eo modo debet eam proponere quo nouit eam magis proficuam lectori-
bus & auditoribus eius: & hac de causa ista scientia habet claris obscura commixta: quia hoc modo
auditoribus magis est proficua, vt dictum est.

6 ⁋ Ad secundum quod scientia omnibus necessaria ab
omnibus debet intelligi: & ita clare debet describi: Dicendum quod verum est quo ad illa quae sunt de neces
sitate salutis. Et reuera quo ad taliatam in credendis quam in operandis ista scientia clarissima est, quan
tum vero ad alia quae de salutis perfectione non sunt: hoc non oportet: quia non expedit, vt dictum est.