Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1521

Sources:

Ba: Badius1520a

B120v

1
CIrca secundum arguitur quod sacra scriptura non debet loqui indifferenter signi-
ficando diuina rebus & vocibus: immo videtur vocibus magis: sic. illud indu-
cit magis notitiam alterius significando, quod magis habet rationem signi illius: quia
non inducit in notitiam ipsius neque significat ipsum nisi per hoc quod rationem signi
habet: quia illa facere est proprietatis signi: vt patet ex eius definitione. sed vo-
ces significatiuae rerum magis habent rationem signi ad indicandum diuina quam ipsae
res: quia vox est significatiua ex eo quod talis rationem signi habet: non sic ipsa res: quia est quid ab-
solutum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo videtur quod solis vocibus & non rebus debent significari diuina: sic. su
perfluum est aliquid significare per illud cuius significatio intelligi non potest nisi exposita per aliud
quod per se sufficit illud significare & significationis suae intellectum exprimere. Supersluum enim est fieri
per plura quod aequaliter & compendiosius potest fieri per vnum, quicquid de diuinis significatur rebus, significa
ri potest vocibus: nec intelligitur quid res significant: nisi id voces exprimant: quae per se intellectum
significationis suae faciunt. Absoluta enim bouis immolatio non daret intellectum quia Christus verus
bos esset immolandus: nisi vox verbi vel mentis indicaret quia bos Christum immolandum intel
ligere daret. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est Augustinus ser, xxv. super loaan. qui dicit quod facta Christin sunt
verba: quia vt dicit ser. xxiiii. sunt diuina opera, & ad intelligendum deum de visibilibus admonent
humanam mentem: habent enim linguam suam. Nam quia ipse Christus verbum est, etiam factum verbi ver
bum est. & ser. xxvii. Opus dei lingua est.

4
⁋ Dicendum ad hoc. cum secundum iam dicta, cognitionem acquirere non possu-
mus supernaturalium nisi per notitiam quam habemus rerum naturalium: inquantum effigies quae
dam & imago supernaturalium in naturalibus inuenitur: sacra scriptura tradens nobis superna-
turalium cognitionem, per illa debet nobis eloqui supernaturalia: quae nobis expressius effigiem
& imaginem supernaturalium possunt explicare. Nunc autem ita est quod res ipsae in seipsis verita-
tem continent dispositionum & proprietatum: per quas supernaturalium sunt indicatiua: voces
autem signa illarum sunt: confuse ex institutione ipsas praesentantia. Idcirco igitur res ipsae verius diui-
na & supernaturalia explicant quam earum voces rebus supernaturalibus applicatae. Et ideo propriissimus
modus loquendi sacrae scripturae est loqui rebus & factis: quia frequenter ex proprietatibus rerum &
factorum possibile est hominem illa de diuinis coniicere: quae impossibile est verbis explicare. Con- Ba121r
gruit ergo primo summe in hac scientia, diuina per res & facta explicare: & hoc ex parte rei cognoscendae
Congruit etiam secundo ex parte auctoris huius scientiae. talibus enim signis debet loqui auctor in scientia: quae sunt sa-
pientiae suae maxime indicatiua. talia sunt potius res quam verba: quia ipse per suam sapientiam immediate est
causa rerum: non autem causa humanorum verborum, nisi cum occasione sapientiae humanae. Et ideo sicut
scientiae humanae proprie debent describi verbis ab humana sapientia institutis: sic ista scientia debet de
scribi rebus a diuina sapientia datis. vnde & vniuersa in se creatura est quasi diuinae sapientiae quaedam scri
ptura. Congruit etiam tertio ex parte cognoscentis. cum enim diuina mysteria quae tractat ista scientia non
sunt omnibus pandenda, sic sunt proponenda quom apertius piis & deuote quaerentibus potuerunt inno-
tescere: impiis vero & fastidientibus occultari: hoc autem fit rebus & factis ea proponendo non vocibus. Quia
enim voces id quod sunt non nisi signa sunt: & non sistunt intellectum audientis in seipsis: sed ad rei significatae
per ipsas intellectum dirigunt: idcirco quod vocibus proponitur omnibus panditur, & ad percipiendum
per vocem aliud quam ipsa sit auditor excitatur. Quia vero res ipsae & res sunt & signa: inquantum res sunt
suiipsius intellectum insinuant determinate inspicienti eas, sistendo intellectum eius in seipsis determi
nate. Inquantum vero signa sunt praetendunt intellectum indeterminatum propter diuersas peprietates vniuscuiusque
rei, quibus diuersa possunt significari: & ideo non sunt signa nisi studiosis, signa rerum ad significa
ta applicare valentibus: & hoc in hac scientia non nisi diuinae gratiae adiutorio assistente. Et sic modus loquen-
di per res & facta, per quas sine magno studio significata comprehendi non possunt, conuenientissimus
est huic scientiae: vt occultentur mysteria eius indignis qui inuestigationi diligentiam exhibere nolunt:
& per illa quibus maxime nata sunt praesentari inuestiganda proponuntur dignis. alicubi tamen so
lis factis & rebus loquitur: vb. scilicet occultiora mysteria paucis reuelanda panduntur. alicubi autem verbis so
lum: vtb. scilicet communia omnibus necessaria: & ideo ab omnibus capienda proponuntur. alicubi vero verbis &lsi
gnis rerum commistim: vbi per apertiora opus est magis obscura in parte explicare. secundum quod sacra scri
ptura omnibus cogruens alicubi aperta debet esse, alicubi vero obscura, vt in sequenti quaestione dicetur.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod vox magis ducit in notitiam rei: quia magis habet
rationem signi: Dicendum quod verum est simplicibus, & in notitiam rei simplicem acquirendam. Ad notitiam autem perfectam acquiren
dam secundum conditiones & proprietates cognoscibilis prouectis res magis habent signi rationem: & magis in notitiam
ducunt diuinorum: quorum conditiones non tam perfecte potuerunt exprimere voces sicut res. vnde & moralia do-
cumenta sacra scriptura in factis sanctorum frequenter proponit potius quam in verbis: quia facta sunt circa particularia
& ideo magis exprimunt conditionem & modum operandi quam verba. secundum quod dicit Augustinus de mendacio
Diuiae scripturae non solum praecepta dei continent: sed & vitam moresque iustorum, vt si forte occultum est quem
admodum accipiendum sit quod praecipitur, in factis sanctorum intelligatur.

6 ⁋ Ad secundum: quod significatum rebus expressius si-
gnificatur vocibus: Dicendum quod verum est simplicibus: & indistincta expressione: pouectis autem & expressione
distincta vt dictum est: melius exprimunt res ipsa cognoscenda circa diuina quam voces. Et si vocibus aliquantu
lum explicantur mysteria rebus significata, nunquam tamen ita perfecte mysteria explicant voces vt res ea indi-
cant: ita quod per res ipsas inspici potest quod per voces apprehendi non potest. Et ideo dicit Augustinus super Ioan. ser. xix.
Aliquando sermo deficit vbi intellectus proficit.