Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1510

Sources:

Ba: Badius1520a

B119v

1
CIrca primum arguitur quod ista scientia non debeat vti loquendo de deo & de re
bus diuinis sermone communi humano. Primo sic. illo sermone non debet vti haec
scientia loquendo de deo, & de rebus diuinis, qui est causa erroris circa illa: quia
scientia omnis est vt dirigat sermonem contra errorem. sermo humanus est
huiusmodi: quia est impositus rebus naturalibus: significans dispositiones & na
turas earum, quae non attribuuntur diuinis rebus & deo nisi per errorem. quare
non potest vti sermone humano: loquendo de deo & de rebus diuinis: nisi attribuendo eis disposi-
tiones & naturas huiusmodi, quae per ipsum significantur: quia quandocumque loquimur de aliquibus: attri-
buimus eis proprietates, quas significant verba quibus loquimur: quae deo non nisi per errorem pos
sunt attribui. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic: signa ad placitum instituta per pactiones & consensiones ho
minum non inducunt in notitiam vlteriorem quam ad quam significandam instituta sunt: vt si circu-
lus est institutus ad significandum vinum: nunquam inducit ad cognoscendum in cellario esse bladum
sed omnis sermo humanus est signum institutum ad placitum per hominum pactiones & consen
siones: quia sermo omnis symbolum est: vt dicit Philosophus in de sensu & sensato. & secundum
quod dicit Augustinus de doctritati. christiana lib. ii. omnes hae significationes (& loquitur de significationibus
vocum & literarum) pro suae cuiusque societatis consensione animos mouent. sed non est institutus nisi ad si-
gnificandum conceptus naturali cognitione comprehensos: quia nemo imponit nomen nisi eis quae
nouit. ergo non potest ducere in conceptus supernaturales comprehendendos. omnes autem conce
ptus huius scientiae sunt supernaturales quia fidei: vt patet ex habitis supra. ergo &c.

3 ⁋ In contra-
rium est illud. xvii. de ciui. dei. Deus per hominem more hominum loquitur. & loquitur ibi Augus.
de modo locutionis huius scientiae. ergo &c. &. lxxxiii, quod quid xxi. dicit. Diuinae scripturae a terreno & hu
mano more ad diuinum & caelestem nos erigentes vsque ad ea verba descenderunt: quibus inter se
etiam stultissimorum vtitur consuetudo.

4
⁋ Dicendum quod alia est ista quaestio: an ista scientia debet vti de deo & de rebus
diuinis loquens sermone humano: & illa, an deus possit significari sermone humano: de qua erit ser
mo inferius: vbi erit disputatio de diuinis nominibus: an scilicet deus sit nominabilis. siue enim deus sit
nominabilis proprio sermone: siue non: bene contingit dubitare an nominibus rerum naturalium vten-
dum est in scientia quae de deo, & de diuinis rebus tradit notitiam.

5 ⁋ Intelligendum est igitur ad quae
stionem propositam: quod cum sermone ad hoc vtitur scientia: vt per eum doceat de rebus: sermo au
tem non docet quia vox est: sed quia significatiuus existens, non simpliciter: sed ei qui doceri de-
bet. Vnde graecus per dictiones latinas doceri non posset: quia licet sint significatiuae aliquibus: ei
tamen non sunt significatiuae. propter quod dicit Philosophus. iiii. Metaphy. Necesse est vt sermo loquentis Ba120r
sit signum de aliquo apud ipsum qui loquitur: & apud alium cum quo loquitur. Nunc autem ita
est: quod sermo homini non est significatiuus nisi humanus: qui est significatiuus earum passionum
& conceptionum quae sunt in anima, quas de rebus sibi cognitis concepit, quia vt dicit Philosophus
vii. Meta. qui non definit & discernit aliquid: non potest ei nomen imponere: quoniam non erit notum
ei. vbi dicit Comment. Qui nescit rem: non ponit ei nomen. Nullus enim ponit nomen rei quam nescit.
Si enim esset sermo aliquis qui esset significatiuus conceptionum supernaturalium de rebus supernatura
libus: quas oculus humanus non vidit: nec auris audiuit: nec in cor hominis ascendit: ille non esset
humanus, nec homini significatiuus: vt est homo in puris naturalibus constitutus: & sola natu-
rali cognitione informatus: ante scilicet fidei instructionem: quae debet fieri in eo per hanc scientiam. Scien
tia ergo ista si debeat hominem iam institutum in scientia pure naturali docere scientiam supernatu
ralem de deo: & de rebus diuinis: necesse est eam vti sermone humano: & per ipsum effari homini
diuina: quia aliter ei effari ea omnino est impossibile. Et hoc est quod dicit Damascenus in prin. sententiarum
suarum. Oportet eum qui de deo vult dicere & audire, manifeste scire quod neque omnia sunt ineffabilia
quae sunt catholicae disputationis: neque omnia effabilia. multa enim quae de deo obtuse intelliguntur
non integre enunciari possunt: sed ea quae nota sunt secundum nos, cogimur in his quae sunt supra nos
dicere. Scire enim oportet (vt dicit ibidem) quod nos homines existentes: & grossas carnes indutos diui
nas & excelsas & immateriales diuinitatis operationes intelligere & dicere impossibile est: nisi ima
ginibus & formis & notis quae sunt secundum nos, vsi fuerimus. Dicendum igitur absolute: quod ista scientia
de deo, & rebus diuinis vti non debet nisi sermone humnano: nec potest: vt videlicet loquatur homini de rebus
suprnaturalibus & doceat scientiam supernaturalem per sermonem de rebus naturaliter cognitis, trans
ferendo scilicet nos a naturalibus nobis notis ad supernaturalia naturaliter nobis incognita: & quasi per
nota notificando nobis ignota. secundum quod dicit Dionysius. in prin. Angelicae Hierar. Non est possibile
animo nostro ad non naturalem ascendere caelestium contemplationem: nisi ea quae secundum ipsum est
manuductione vtatur. Et Auer. exponens illud philosophi in principio Physi. Materia appetit for
mam sicut foemina virum. dicit. Declarat quod intendit, per comparationem: quae licet non vsitatur
in doctrina demonstratiua: vsitatur tamen in rebus non sensibilibus: quae non intelliguntur nisi per con
parationem. Et hoc est quod dicit Augustinus in prin. de Tri. Scriptura sacra paruulis congruens nullius generis
verba vitauit: ex quibus quasi gradatim ad diuina atque sublimia noster intellectus velut nutritus as
surgat. Nam verbis ex rebus corporalibus sumptis vsa est cum de deo loquaeretur: quibus significaret illud quod
ita non est: sed ita dici opus est: sicut est: Poenitet me fecisse hominem. De rebus autem quae omnino non sunt
non trahit aliqua vocabula. Est tamen aduertendum: quod non ea laxitate & libertate assumit in vsum suum ver
ba locutionis humanae sacra scriptura: nec licet expositoribus eius vti eis in quanta vtuntur eis mundi sa
pientes in scientiis mundanis: immo sicut in cognoscendo, omnia quae sunt huius scientiae ad regulam fidei sunt di
rigenda: ita & in eloquendo. Propter quod frequenter ignorantes modum huius scientiae in sermone eius tur-
bantur: secundum quod dicit Augustinus xi. de civitate dei. Liberis vocibus loquuntur Philosophi: nec in rebus ad intelligendum
difficillimis offensionem religiosarum aurium partimescunt. Nobis autem ad certam regulam loqui fas est: ne ver-
borum licentia: & de rebus quae hic significantur: impiam gignant opinionem. secundum quod dicit liblo i. contra aduer
sarium legis & prophetarum. In libro no. test. desunt verba quae si sic accipiantur sicut in hominibus intelligi so
lent: nullo modo congruunt diuinitati, & grauem pariunt offensionem: sicut ibidem declarat per plura exempla. Vnde
etsi scriptura sacra verbis vtatur comnibus: tamen sicut eodem idiomate vtentes diuersae nationes diuersos habent
modos & regulas loquendi secundum linguas suas: sic & sacra scriptura modum habet proprium quo aliter
vtitur verbis eisdem quam vtantur scientiae seculares. Vt ira quae motum animi turbati significat in aliis
scientiis, in hac scientia circa deum opus exprimit diuinae vindictae. Vt enim dicit Augustinus super illud Ro.
ii. Thesaurizas tibi iram. perspicuum est iram in deum non cadere: sed clementissimum ad vindictam nris
vitiis prouocari. Et ideo dicit super illud. Reuelatur ira dei. Quotiens iram dei legimus: non parturbatio ani-
mi eius intelligenda est: sed iudicium quo irrogatur poena peccato. Vnde qui hunc modum scriptu-
rae ignorat, turbatur cum sermone humano diuina pronunciat. secundum quod dicit idem super lonem.
ser. x. loquens de sacra scriptura. Linguam (inquit) suam habet: quicumque hanc linguam nescit: turbatur.
quare sicut familiaritate conuersandi cum illis quorum lingua discenda est: modus loquendi eorum co-
gnoscitur: & per hoc ea quae ab ipsis dicuntur intelliguntur: sic familiaritate contracta ex frequenti vsu cum hac
scientia, modus eius capitur: & quae absurda videntur in ea intelliguntur. Propter quod dicit Greg.
in princi. iiii. Moral. Veritatis intelligentia cum per cordis humilitatem quaeritur legendi assidui-
tate penetratur. Sicut enim ignotorum hominum facies cernimus & corda nescimus: sed si familiari eis
locutione coniungimur, vsu colloquii etiam eorum cogitationes indagamus: ita cum in sacro eloquo sola histo
ria aspicitur: nihil aliud quam facies videtur: Sed si huic assiduo vsu conisgimur, eius nimirum mentem: quasi ex Ba120v
locutionis familiaritate penetramus. dum enim alia ex aliis colligimus, facile in eius verbis cognosci-
mus aliud esse quod intimant: aliud quod sonant.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod sermo humanus est causa erroris in diuinis: Dicem
dum quod verum est: ponendo in diuinis esse proprietates rerum naturalium: quibus primo nomina
sunt imposita. Quia tamen inquantum proprietates illae in rebus naturalibus existentes exemplata sunt
a paradigmate formarum exemplarium diuinarum: in quibus verius habet esse vnumquodque quam in re-
rum natura exempla: propterea nomina rebus imposita quae sunt hic, manuducentia possunt esse ad co-
gnoscendum ea quae sunt ibi: sicut & res istae manuducentes sunt ad cognoscendum illas quae sunt ibi:
secundum quod dicit Dionyus. de di. no. Ex omnium existentium ordinatione quasdam imagines, & similitu-
dines diuinorum paradigmatum habente in supmum omnium redeundum est omnium ablatione: & eminentia
& omnium causa. Vbi tangit triplicem modum, quo humana manuducunt ad cognoscendum diuina. scilicet
ablatione, eminentia, & causalitate. Quae etiam tangit Damascenus in illis tribus positis supra, imagini-
bus, formis, & notis. Causalitate enim deus cognoscitur ex omni creatura imaginibus: inquantum
creatura aliquam dei similitudinem siue vestigium exprimit: sicut causatum causae. Eminentia vero co
gnoscitur formis, inquantum omnis dispositio formalis ad dignitatem, & nobilitatem pertinens perfectius
& eminentius inuenitur in deo quam in aliqua creatura. Ablatione autem cognoscitur notis, inquantum
omnis dispositio quae notatur in creatura vt sibi propria, defectum habet aliquem a diuina perfe
ctione: secundum quod de istis modis planius erit sermo inferius in suis locis.

7 ⁋ Ad secundum quod signa
non inducunt per institutionem ad vlteriorem cognitionem quam sunt illa ad quae significanda sunt insti
tuta: Dicendum quod verum est ex significationis proprietate. propria enim significatione omnis sermo huma-
nus significat dispositiones rerum vt sunt naturaliter natae ab homine concipi. Vnde voces non sunt
notae rerum nisi quia sunt notae primo intellectuum conceptorum de rebus. Et ideo propria signifi-
catione nullus sermo humanus facit notitiam alicuius cognoscibilis supernaturaliter. Ex translatio
ne autem quadam naturalium aut supnaturalium secundum dictos tres modos bene nomina rerum
naturalium sicut & ipsae res possunt ducere in cognitionem supernaturalium: vt iam dictum est in
parte: & amplius dicetur infra exponendo modos loquendi de deo.