Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e150

Sources:

Ba: Badius1520a

B17r

1
CIrca. viii. arguitur, quod non contingit hominem acquirere scientiam angelo docen
te. Primo sic. praeter id quid diuinitus menti impressum est supernaturaliter: non
acquiritur scientia ab homine nisi per lumen intellectuale: & speciem intelligi-
bilem: & per alia non docetur. Sed nullum horum operatur angelus in ipsa vt
patet. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. docens facit discentem, vt fiat sciens in actu: qua-
llis ipse est. sed angelus sciens est simplici intuitu, sine discursu. ergo si doceret ho Ba17v
minem, faceret ipsum scire fine discursu: hoc autem non contingit. ergo &c.

3 ⁋ Ad oppositum arguitur. Primo
sic. Sicut se habet luminosum corporale ad visum corporalem: & spirituale ad visum spiritualem. Sed lumino-
sum corporale vt sol lumen diffundendo facit videre corporaliter oculum corporalem: ergo luminosum spiri
tuale: cuiusmodi est angelus, diffundendo lumen spirituale faciet videre oculum humanae mentis spiri
tualem.

4 ⁋ Secundo sic: quanto aliquid magis est in actu, tanto magis natum est educere id quod
est in potentia ad actum. angelus magis est in actu sciens quam homo. si ergo homo vt dictum est per
hoc quod est in actu sciens, potest docendo facere hominem actu scientem: multo fortius ergo & ange
lus.

5 ⁋ In hac quaestione & in aliis consimilibus: vbi veritas latet & fides nihil distinguit: nihil assere
re debemus nisi quod naturali ratione fidei tamen consentaneum & non contrarium poterimus inue-
stigare: & vbi quaestio vna plures sinus habet & difficultatem sicut ista, non solum omnia: sed singu
la suis locis propriis: & semper pro tanto quantum ad negocium propositum pertinet, pertractan
da sunt.

6
⁋ Dicendum igitur: quod rationalis animae duplex est status. Vnus separationis eius
a corpore. Et alter vnionis eius cum corpore. In primo statu est intelligentia quaedam: vt angelus:
& tunc idem iudicium de modo docendi angelum ab angelo, & animam humanam ab homine: de
quo nihil ad praesens. Maxime cum quaestio est de scientia hominis coniuncti: quae est alterius ge-
neris ab illa quae est animae separatae: vt alias patebit.

7 ⁋ Circa scientiam animae & modum intelligendi vt est in
corpore, & ita hominis per animam, considerandum quod triplex est. Vnus est pure naturalis: quia na
turalis & modo naturali, quo intelligit ea quae sibi naturaliter subsunt: vt naturalia, & ea quae ex
sensu circa naturalia potest inuestigare, qui est naturalis: quia ex principiis & naturalibus instru-
mentis potest ad ipsum attingere, & est modo naturali: quia per sensus & sensibilia acceptus. De quo
modo sciendi dicit Philosophus: quod deficiente sensu, necesse est deficere scientiam secundum illum
sensum. Caecus enim natus nihil potest cognoscere de coloribus, neque intelligendo, neque imaginan-
do. Secundus est partim naturalis, partim supnaturalis: quo intelligit per fidem ea quae sunt fidei, quid est super
naturalis: quia per lumen aliquod supernaturaliter infusum. Est autem naturalis: quia modo naturali, quia
per fidem: & ex fide non intelligimus, nisi sub similitudinibus corporalibus inuoluta. propter quod dicit Apo-
stolis ist ad Corin. xiii. Videmus nunc per speculum in aenig. & btuns Dionysius. in principio cae. Hie. Impossibile
est aliter lucere nobis diuinum radium: nisi sacrorum velaminum similitudine inuolutum. Ter-
tius modus est omnino supernaturalis, quo intelligit homo pure spiritualia circa deum, & spiritu
ales creaturas, qui est supenaturalis: quia de illis ad quae attingere non potest, nisi per lumen su
pernaturale. & est modo supernaturali: quia non per species a sensibus acceptas: sed illis omnino so
pitis, quoniam illa non contingit homini in vita ista videre: nisi per ecstasim in alio genere visio-
nis intellectualis, quali vidit Paulus ea quae non licet hominem loqui: vt dicitur. ii. Corinth. xii. De
qua dicitur super illud. ii. Corinth. v. Siue mente excedimus. Ecstasis est excessus mentis, in quo infe
riora a memoria elabuntur in qua fuerunt omnes sancti, quibus aliqua supermundana reuelata
sunt. Vnde nec de isto tertio modo sciendi, vtrum homo poterit doceri ab angelo quaestio est: quia ille status sic
sciendi aliquid habet animae sed separatae: & de primo modo & secundo. Et quia non est dubium ho
mines in multis veritatibus ab angelis doceri. Hoc enim expertum est testimonio sacrae scripturae.
secundum quod. Daniel. x. legitur argelum dixisse ad Danielem. Veni vt docerem te quae ventura sunt. hoc igitur
absolute concedendum est. Sed quis sit docendi modus angelo proprius hic quaerimus. Perquire
mus igitur dicta aliorum circa hoc: vt quod verius videbitur teneamus: quia dubitare de singulis
non erit inutile.

8 ⁋ Et includuntur dicta omnium de hoc quos videre potui, in tribus modis quibus
ponunt angelum docere hominem. Quorum primus ponit hoc angelum facere operando circa ho
minis intellectuale. Secundus vero ponit hoc ipsum facere operando circa hominis imaginatiuum
Tertius autem ponit ipsum hoc facere operando circa hominis sensus particulares. Isto tertio modo ponendi:
dicunt quod angeli docent homines ordinate: proponendo sensibus eorum sensibilia, a quibus recipi-
untur ordinata phantasmata in imaginatiua: & ab illis ordinatis species intelligibiles ordinatae reci
piuntur in intellectiua ad modum quo dictum est superius homines doceri per hominem. Sed de isto mo
do docendi nulla est dubitatio: quin tam boni angeli quam mali possint homines docere: vel per signa natu
ralia prius a natura formata: aut quae ipsi ex materia vi sua conformant: vel per signa artificialia
vocum significatiuarum, qualia ipsi possunt formare in assumpto corpore: quod nobis non manifestent
vel quod nobis manifestent: & hoc vel ab ipsis formato, in quali angelus docuit Mariam de filii dei in
carnatione. Luc. ii. vel a natura prius generato: secundum quod daemones loquuntur & docent per ener
guminos mouendo in eis organa vocum ad loquendum aliquando linguam quam ignorant obsessi: vel sicut Ba18r
angelus docuit Balaam, loquens per os asinae. Nume. xxii. Sed iste modus docendi non est proprius
angelo: quia conuenit etiam homini: vnde nec ipsum quaerimus.

9 ⁋ Secundo modo principal scilicet ponem
do angelum docere operando circa nostrum intellectuale: Triplex est modus ponendi. Primus est
quod cum omnis intellectualis operatio per duo perficiatur scilicet per lumen intellectuale, & per species in-
telligibiles: ita quod per species fiat apprehensio: per lumen vero iudicium de apprehenso: cum igitur vt
supradictum est, modus proprius docendi ipsius dei sit ex parte luminis, quo illustratur homo ad per
cipiendam certam, & synceram veritatem, modus vero docendi hominis sit ex parte specierum eius
ordinatarum adminiculo in intellectu: Angelus autem medius natura est inter deum & hominem:
Medius ergo modus docendi conuenit ei partim communicando cum modo docendi hominis: &
partim cum modo docendi dei. Cum modo docendi dei per hunc modum: quia enim angelus habetur
lumen intellectuale imperfectius quam deus, lumen intellectuale non potest ei imprimere, vt ita perfe
cte discat: sicut lumen quod imprimit ei deus. Lumen enim dei est ratio exemplaris cuiuslibet creaturae:
vt dictum est supra. Non sic autem lumen angeli. Quia tamen angelus habet lumen intellectuale perfe
ctius quam homo, potest se cum lumine spirituali animae humanae applicare spiritualiter: & illud ex
praesentia, & approximatione sua confortare: & quasi accendere ad perfectius inspiciendam verita
tem. sed hoc nihil est: quoniam nihil proprie docet, nisi quod ad causandum exemplar rei cognoscendae
in mente aliquid agat: quo verbum veritatis de re concipiat. Per hoc enim solum informat discen
tem scientia: quod appellatur docere. Hoc autem lumen angeli nullo modo facere potest: eo quod ipsum
non est exemplar rei: quo verbo veritatis de re ipsa mens informari possit. vnde nec deus dicitur proprie
docere: ratione qua est lumen intellectuale: accendens lumen hominis naturale: vt ad intelligendum acua
tur: sed solum inquantum est ars: & liber rationum viuentium. Per hoc enim solum imprimit menti verbum
determinatum naturae rei: & eius distinctam cognitionem facit: vt dictum est supra.

10 ⁋ Secundus
modus ponendi angelum docere operando circa nostrum intellectuale est: quod angeli sunt sicut spe
cula spiritualia clara lucida: & similiter animae humanae: & ideo cum angelus applicat se, & oppo
nit spiritualiter animae humanae: speciei quam habet in se species consimilis formatur in ani-
ma. Sicut speculum materiale in speculo sibi opposito, format imaginem qua informatur. Et ita per
hunc modum dicitur quandoque quod angelus visa sua facit nia, & docet nos.

11 ⁋ Hoc apparet inconueniens tri-
pliciter. Primo sic. quia si angelus sic posset animam coniunctam corpori informare, & sua visa con-
municare, multo fortius & animam separatam: & vnus angelus alium angelum: & vnus ange-
lus primus omnem alium angelum: vt sic intelligant per species acquisitas: non per innatas. quod
multis inconueniens videtur.

12 ⁋ Secundo apparet hoc inconueniens: quia angelus non posset animam
specie sua informare migrando: sed solum speciem consimilem ei, quam habet in se, in eam generando.
sed hoc non contingit nisi in naturalibus actiuis & passiuis: quales non ponuntur esse aliquae sub-a
stantiae separatae a materia.

13 ⁋ Tertio apparet inconueniens: quia anima hominis vt est principium
intelligendi in homine, non recipit species nisi a phantasmate: tanquam a suo proprio actiuo: nec ali-
ter nata est eas recipere, quare cum nihil natum est naturaliter pati nisi a suo actiuo: ab angelo nul-
lo modo talem impressionem potest immediate recipere. vnde & Augustinus vult. iii. de Tri. quod angeli
nihil agant producendo in rebus naturalibus: nisi mediantibus causis naturalibus. aut igitur ani-
ma species illas spirituales ab angelo non recipit: aut per illas nullatenus intelligit: & ideo angelus
per eas hominem omnino docere non poterit. & hoc est quod testatur beatus Bernard. dicens su-
per Cant. Scitote nullum creatorum spirituum per se mentibus nostris applicari: vt nullo medio
nostri suive corporis instrumento, ita nobis misceatur: vt eius participatione docti boni, siue me
liores efficiamur.

14 ⁋ Tertius modus ponendi angelum docere operando scilicet circa nostrum intellectu
ale est: quod sicut homo nutu suo solo alium hominem subtilem in multis potest docere: sic ange-
lus nutus quosdam spirituales potest animae hominis interius ostendere: & per hoc hominem do
cere. Sed quod sic hominem solis nutibus doceat: hoc omnino est impossibile: quoniam anima nihil ab ex-
tra se apprehendit: nisi specie illius informetur. Aut ergo nutus illos anima omnino non apprehen
det: & ideo per illos angelus hominem omnino docere non poterit: aut nutus ipsi facient species suas
in animam hominis quod est impossibile: quia speciebus informari non potest, nisi acceptis a phantasma
te: & per sensus vt dictum est. Quia si sic species ipsorum acciperet: & angelus hominem doceret: esset il-
le modus docendi: quo determinatum est supra, hominem vnum docere alium.

15 ⁋ Tertio modo prin
cipali ponendi angelum docere hominem, operando scilicet circa nostrum phantasticum, Triplex est mo-
dus ponendi: quorum duo sunt impossibiles: tertius vero possibilis. Primus illorum est: quod ipse an-
gelus existens in organo phantasiae ostendit intellectui species imaginabiles: non tamen imprimen-
do eas in phantasia: quales ipsa phantasia nata est eidem ostendere: vt ab eis abstrahat species, intelligi Ba18v
biles per quas intelligat: & sic per illas angelus hominem doceat: quod est omnino impossibile: quia ta-
lis species imaginabilis non est nata fieri: nisi ab obiecto sensibili, & in organo corporali. Et cum hoc
si ab alio nata esset fieri per se subsistens: non tamen ab ea intellectus abstraheret species intelligibi-
les: quia non est natus abstrahere eas nisi a speciebus existentibus in phantasmate: quae se habent ad
intellectum, sicut colores ad visum: vt vult Philosophus in. iii. de Anima.

16 ⁋ Secundus modus po-
nendi angelum operari circa nostrum phantasticum in docendo hominem est: quod angelus imprimit
nouas species imaginabiles immediate in phantasia: quales natus est imprimere sensus: vt ab illis in
tellectus species intelligibiles abstrahat: & per hunc modum angelus hominem doceat: sicut dictum est
prius, quod est impossibile propter causam iam dictam: quia tales species non sunt natae generari: nisi ab obiecto sen
sibili: & mediante sensu particulari. Angelus autem nihil de nouo operatur circa res naturales nisi me
diantibus causis naturalibus: vt dictum est supra. Ideo sequitur tertius modus ponendi angelum
docere hominem operando circa organum phantasiae: non aliquid ei imprimendo, sed impressa ipsi
a sensu disponendo: vt regulariter & ordinate ab ipsis species intelligibiles abstrahantur. Sed hoc po
nitur facere dupliciter. Vno modo amouendo prohibens, motum scilicet inordinatum imaginum in phan-
tasmate sedando. Quibus inordinate motis non potest mens per ipsas aliquid determinate intelligere. Eit
enim illa sedatio reprimendo id quod motum imaginum in phantasmate facit inordinatum: siue hoc sit
naturae malitia, vel morbus, vel disturbatio aliqua humorum, vel praua consuetudo, vel daemo-
nis actio, vt sedata perturbatione possint imagines ordinate mouere intellectum: & sic sedendo
& quiescendo fiat anima prudens. vt dicitur in vii. Physico. Sed iste modus docendi & agendi est
omnino per accidens: quia agens solum remouens prohibens est agens per accidens. Ideo est secundus mo-
dus quo ponitur illud agere per se: & non videtur alius modus possibilis angelo: vt doceat homi
nem secundum statum communem acquirendi scientiam ab homine in hac vita, quem ad praesens
quaerimus: & est quod angelus dicatur docere hominem agendo circa imagines in phantasmate a sen
su receptas: vt ordinate praesententur, & proponantur intellectui: cum intentus est ad intelligen-
dum: & hoc ex ordine quo natae sunt mouere intellectum ad ordinate recipiendum species intelli-
gibiles per quas formentur ordinati conceptus in intellectu secundum ordinatum discursum a pri
mis scibilibus ad scibilia posteriora: sicut supra expositum fuit in modo docendi quo homo docet ho
minem. & hoc possunt facere angeli tam boni quam mali naturali potentia quam habent ad transmutam
dum naturalia localiter & corporaliter. Possunt ergo angeli docere homines per motum spirituum
& humorum in hominis phantastico, ordinando imagines existentes in ipso, tali ordine quo intellectus
intelligere possit per species intelligibiles abstractas ab eis: quae nunquam vel qualia numquam intellexit: secun
dum quod de tali ordine facto imaginibus a natura aliquando videntur in somnis: qualia nunquam fue-
runt visa in vigilia: vt dicit Philosophus in de som. & vig. Vnde de tali potentia angelorum dicit
Aug. li. lxxx. iii. qu. Daemon serpit per omnes aditus sensuales: dat se figuris: accommodat coloribus: ad
haeret sonis: odoribus se subiicit: infundit saporibus: & ostendit homini formas notas & igno-
tas: ex quibus facit conceptus complexos & incomplexos: quales nunquam prius conceperat. Intelligen
dum tamen quod nullam formam per hoc potest repraesentare: cuius imaginem aut speciem extra sen
sum non perceperat: vel in toto, vel in parte: secundum quod dormientes somniant montes aureos: quod non
possent facere si nunquam seorsum vidissent montem, seorsum aurum. Hoc ergo modo angelus quid scit per spe
cies sibi innatas, proponit homini in signum imaginum ordinate interius: Sicut homo docens ho-
minem scientiam suam proponit ei ordinata sensibilia extra: per quae ordinabantur imagines intra.
Et secundum hoc non differunt modus docendi hominis & angeli: nisi quod homo proponit extra illa per
quaeimagines ordinantur intra. Angelus vero interius motu suo facit: vt illa ordinatio fiat. Est au
tem hic aduertendum: quod cum homo docet accidentaliter per accidens: quia per signa artificialia
significatiua ab impositione vt dictum est supra, angelus docet per accidens: quia non nisi imagines pro
ponendo: sed non accidentaliter per accidens: quia illae imagines sunt signa naturalia per se intelle
ctum ad formandum conceptus de rebus ducentia.

17
Ad primum principale.
⁋ Quia ergo arguitur primo: Angelus non potest hominem docere: quia nec lu-
men nec speciem imprimit: Dicendum est quod hoc facere est docere per se: & licet sic non
doceat, docet tamen quodammodo per accidens, phantasmata ordinando: vt dictum est.

18
⁋ Similiter patet ad secundum arg. principale. si enim immediate angelus a sua scientia sci-
entiam causaret in homine, aut produceret, talem modum sciendi causaret qualem ipse habet. Si Ba19r
tamen subiectum esset & susceptibile: quod nunc non est ita. & ideo adhuc si hoc modo reciperetur
scientia in homine ab angelo: reciperetur tamen secundum modum recipientis. Nunc autem quia
angelus non causat in homine scientiam, nisi per phantasmata, per quae discurrendo intelligit: ideo
alium modum scientiae in homine causat: quam sit ille quo ipse nouit.

19 ⁋ Ad argumenta in opposi-
tum: quia nituntur ad inconueniens, similiter respondendum est. Quia ergo arguitur primo in op-
positum: quod angelus potest docere lumen infundendo spirituale: quia sol corporaliter facit vide-
re lumen infundendo corporale: Dicendum quod licet ita sit, neuter tamen horum lumen infundit:
nisi in dispositum, & luminis susceptiuum. Nunc autem intellectus humanus corpori coniunctus
secundum communem statum viae, non est dispositus ad recipiendum ab angelo huiusmodi illu
minationem quicquid sit de hoc ipso posito in alio statu: siue in corpore, siue extra corpus.

20 ⁋ Ad se-
cundum: quod angeli scientia magis est in actu, quam hominis. ergo &c. Dicendum quod ratio procedit ac
si scientia esset potentia actiua. & per hanc viam vna scientia ab altera generaretur: secundum quod
obiiciebat Comment. super. iii. de Anima. Nunc autem non est sic: nec per hanc viam generatur sci-
entia, siue ab homine, siue ab angelo: & non est alius modus quo angelus doceat hominem possi-
bilis secundum statum communem viae: nisi mediante hominis phantasmate: vt dictum est.