Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1490

Sources:

Ba: Badius1520a

B116v

1
CIrca secundum arguitur, quod ista scientia sit vniuersaliter de quolibet scibili, vt de ma
teria quam considerat. Primo sic. Scientia illa quae est omnium vniuersalis perfectissima: cu
ius maxime est scire: debet considerare de omnibus. secundum quod dicit Philosophous. i. Me
taphysicae. Scire quidem maxime omnia habenti vniuersalem scientiam necessarium
est. Scientia ista est huiusmodi: vt habitum est ex praedeterminatis. ergo &c.

2 ⁋ Secun-
do sic. huius scientiae est considerare de eis quibus potest acquiri dei cognitio:
quia ad illam principaliter tendit, vt supra habitum est. sed ex omni creatura cognitio dei acquiri
potest: inquantum in qualibet est diuinum vestigium. ergo &c.

3 ⁋ Ad oppositum arguitur primo sic.
de eo quod est, proprium scientiae particularis non debet considerare scientia vniuersalis. Non enim considerat me-
taphysica de eis quae sunt, propria scientiis particularibus sub ipsa. vt de generatione animalium, lapidum &c.
huiusmodi. Ista scientia vt patet ex praedeterminatis vniuersalis est ad omnes alias. Nihil ergo eorum
quae particulariter considerant aliae scientiae, debet considerare ista. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. vbi sufficit si
bi natura in vanum est ponere auxilium gratiae, quod enim potest fieri per vnum, vanum est fieri per plu
ra. vnde si per legem posset fieri iustitia, ergo gratis mortuus est Christus, vt dicit apostolus. sed natu
ra sufficit sibi ad omnium rerum naturalium scientiam. ergo ad illam sciendam non est danda scien-
tia per gratiam. talis est haec scientia. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod quaecumque in scientia considerantur, aut considerantur in ipsa
vt subiectum principale scientiae, aut vt materia eius. Etidifferunt in hoc materia & subiectum, quod subiectum
est illud quod primo cadit in notitia scientiae tanquam eius per se obiectum: & cuius notitia principaliter intendi
tur. Materia vero generaliter est omne illud praeter subiectum quod in scientia consideratur propter aliquam
attributionem ad ipsum subiectum sub ratione qua subiectum est, vt dictum est in quaestione, praeced. Et sumitur ista
differentia in arte ad imitationem eorum quae reperimus in natura. In scientia enim dicuntur aliqua subie-
ctum & materia: quia subiiciuntur tanquam obiectum considerationi intellectus: ad modum quo in natura
dicuntur subiectum & materia aliqua: quia subiiciuntur tanquam susceptiuum operi naturae. Ars enim imitatur
naturam. vt dicitur. ii. Phycici. Nunc autem in natura sic differunt materia & subiectum: vt vult commen. super iiii.
Metaphysiy. quia materia dicit quod in potentia simpliciter. Subiectum vero dicit quod in actu vno modo, & alio
modo in potentia. Materia enim inquantum materia omnino est in potentia & ad formam substantialem & ad ac-
cidentalem: penitus carens actu. Subiectum vero inquantum subiectum est in actu sub forma substantiali: & in po
tentia solum ad aliquam formam accidentalem. Secundum hunc ergo modum subiectum dicitur in scientia id
quod aliquo modo est in actu cognitum, inquantum de subiecto oportet supponere & praecognoscere si est &
quod est, vt dictum est supra. Et quod econtrario alio modo est in potentia cognitum inquantum vlterior cognitio
de ipso in scientia inuestiganda est, vt dictum est supra. Materia vero proprie debet dici in scientia id quod nul
lo modo supponitur in scientia vt cognitum: sed vt omnino cognitio eius in scientia inuestiganda est: non secundum Ba117r
id quod est: sed inquantum in se habere potest rationem ipsius subiecti: vt dictum est: ita quod subiectum scientiae actu
de se importat rationem illam secundum quam omnia considerantur in scientia: & secundum illam id
cui principaliter conuenit aliquo modo est actu praecognitum in illo: aliquo autem modo in potentia vt
cognoscatur. Materia autem scientiae de se est in potentia vt in ipso consideretur ratio illa. Et per hoc re
ducuntur ad illam scientiam: vt ratio illa sit quasi forma substantialis per quam aliquid cadit sub scien-
tia, per quam considerantur omnes aliae rationes tanquam formae accidentales: secundum quas cognitioin-
uestigatur in scientia. Et secundum hoc quia solus deus habet in hac scientia illam rationem ex se: & alia non nisi per
attributionem ad ipsum: solus deus igitur debet dici subiectum huius scientiae: alia vero omnia ma
teria eius: vt patet ex praedeterminatis. Cum igitur huiusmodi ratio secundum quam fit consideratio in hac
scientia: & secundum quam vt dictum est supra accipitur vnitas eius, per se est solius dei: caeteris autem non
conuenit nisi per quandam attributionem ad ipsum: praeter deum ergo de nullo considerat ista scien
tia vt de subiecto: sed vt de materia solum: & hoc non nisi eo quod aliam habet attributionem ad ipsum:
secundum rationem qua deus consideratur vt subiectum eius. Deus autem subiectum huius scientiae est non quo
cunque modo cognoscendi ipsum. Cum enim habeat cognosci cognitione naturali acquisita ex creatu
ris: & cognitione gloriosa ex seipso per speciem apertae visionis: & cognitione media per fidem in aenigma
te: Primo modo cognosci habet ex scientiis philosophicis communiter a fidelibus & infidelibus: Secundo mo
do in vita futura solummodo a beatis: Tertio modo a fidelibus in vita praesenti: & ex hac scientia & sub isto
modo cognoscendi ipsum solum est subiectum huius scientiae: vt infra dicetur, quaecumque ergo cadunt sub
istius scientiae consideratione: hoc est inquantum se habent per aliquam attributionem ad deum: vt ad ip
sum qui est primum fidei obiectum: & per hoc huius scientiae fidei subiectum: & ita inquantum ca
dunt sub fide: non inquantum cognita vel cognoscibilia ratione naturali. Nunc autem ita est in eis
quae sunt fidei: quod sicut omne ens dicitur ens inquantum in se habet similitudinem primi entis scilicet dei, inquan-
tum scilicet omne aliud ens est secundum aliquam attributionem ad ipsum: ex qua participat rationem entis:
sic in eis quae sunt fidei non dicitur aliquid tale nisi inquantum in se habet aliquam rationem primi
obiecti fide scilicet dei, inquantum scilicet ipse est primum credibile: & hoc sit secundum aliquam attributionem ad
ipsum: qua. scilicet participat rationem credibilis. Rationem autem primi credibilis habet deus: inquantum fide
tenetur esse ens per se existens, nullo indigens: a quo omnia procedunt vt a creatore primo: & ad
quem omnia ordinantur vt ad vltimum glorificatorem: & caetera huiusmodi. Nihil ergo cadit sub consideratio
ne huius scientiae, nisi inquantum est relatum ad deum: vt a deo existens per creationem: vel per ipsum
consistens secundum gubernationem: vel ad ipsum ordinatum secundum glorificationem &c. huiusmodi. vt per hoc
se habeant in ratione credibilis.

6 ⁋ Dicendum igitur ad quaestionem quod omne scibile inquantum habet ratio
nem credibilis, per attributionem aliquam ad primum credibile, quoid est subiectum huius scientiae in-
quantum credibile est, ad istam scientiam pertinet. siqua autem sunt alia scibilia quae sub fide non
cadunt: neque per fidem credenda esse determinantur ex hac scientia: omnino non sunt de conside-
ratione huius scientiae: qualia sunt quam plurima quae propria sunt scientiis philosophicis: quorum notitia eti
am si per fidem teneatur firmissime, in nullo ad credenda de deo adminiculatur: vt est notitia de
numero, ordine, & motu caelorum & caeterorum huiusmodi: quae vt ait Amoirus in Hexa, quia aliena sunt
a nostro studio, & a diuinae lectionis seriae: his quid foris sunt relinquamus. Quid mihi (inquit) quaerere
quae sit mensura circuitus terrae, quem Geometrae. clxxx. aestimauerunt stadiorum: libenter fateor me ne-
scire, quid scire nihil proderit. Certe Moyses eruditus in omni scientia Aegyptiorum: sed spcntum dei acce
pit quasi minister dei: inanem illam & vsurpatoriae philosophiae doctrinam veritatis ratione posthabuit:
& ea descripsit: quae nostrae fidei accommoda iudicauit: quod scilicet terram fecerit deus: virgulta de terris: &
omnem animam viuentem. An non ille putauit dicendum quantum de spatio aeris occupet vmbra terrae: cum
sol recedit a nobis: quemadmodum lunae globus incidens eclipsim faciat: quin quae nihil ad nos:
quasi nihil profutura praeteriit. Vidit enim in spiritu sancto: non illius iam marcescentis sapientiae vani-
tates sequendas: quae rebus inexplicabilibus mentem nostram occupant: viditque ea opera potius descri
benda: quae ad veritatis spectarent profectum: non itaque (vt ait Augustinus de Tri,) quicquid sciri ab ho
mine potest in rebus humanis: vbi plurimum superuacuae vanitatis, & noxiae curiositatis, huic scientiae tri-
buens: sed illud tantummodo quo fides saluberrima: quae ad veram beatitudinem ducit: gignitur:
nutritur: defenditur: roboratur. Vnde & historia sacrae scripturae tam veteris, quam noui testamenti
non omnia gesta diuina in patribus sanctis continet: sed illa solummodo quae spiritus sanctus fidei
profutura dictauit. Et quae sunt talia bene exponit Augustinus v. super Gen. dicens. Solet quaeri quae
forma & figura caeli credenda sit secundum scripturas nostras. Multi enim disputant de his rebus: quaes
maiori prudentia auctores nostri omiserunt ad beatam vitam non profuturas discentibus, & occupam
tes, quod peius est, multum preciosa & rebus salubribus impendenda temporum spatia. Quid enim ad Ba117v
men pertinet: vtrum caelum sicut sphaera vndique concludat terram in medio mundi molem libratam
an ea ex vna parte desuper velut discus aperiatur. Sed quia de fide agitur scripturae, breuiter dicen-
dum est de figura caeli hoc sensisse auctores nostros: quod veritas habet: sed spiritum dei qui per eos lo
quebatur noluisse ista docere homines nulli saluti profutura. De motu etiam caeli nonnulli fratres
quaestionem mouent: quibus respondeo, multum subtilibus ac laboriosis rationibus ista perquiri:
quibus tractandis, nec mihi tempus est: nec illis esse debet, quos ad suam salutem & sanctae eccle-
siae necessariam vtilitatem cupimus informari. Sola ergo talia quorum notitiam spiritus sanctus fi
dei nostrae dictauit profuturam, tanquam materia sunt de consideratione huius scientiae: siue pertineant ad
rerum naturalium creationis: siue ad humanam reparationem: & hoc siue a prophetis conscri-
pta sunt: siue non. Caetera vero omnia vt sunt principaliter in aliis scientiis exposita & determinata: licet
non pertineant ad istam scientiam: neque vt subiectum: neque vt materia eius: si tamen ei in aliquo potuerint
esse proficua: in vsum eius libere sunt assumenda: vt dictum est supra. Quidam autem attendentes
ad ea quae tractantur in hac scientia: & non rationem diuersam: secundum quam aliqua considerantur
in ea vt materia tantum: aliud vero vt subiectum proprie dictum: generalius assignauerunt subiectum
huius scientiae vt dictum est. Hugo enim de sancto Victore attendens ad illud quod velut materia principalius tra
ctatur in hac scientia: dixit materiam & subiectum esse huius scientiae opus reparationis, quod est Chri
stus: & eius sacramenta. & secundum Cassiodiodorum totus Christus, caput & membra. & secundum ipsos sa
cra scriptura non tangit opus creationis: quod est mundus & eius elementa: nisi vt competentius accedat
ad ea quae sunt recreationis. Non enim conuenienter posset ostendere, qualiter homo sit reparatus
nisi prius describeret qualiter sit lapsus: neque qualiter sit lapsus nisi prius ostenderet qualiter a deo
sit institutus: ad cuius declarationem opus fuit describere vniuersalem rerum creationem. Vnde qui-
dam alii attendentes quod opus reparationis est principalis materia huius scientiae: dicebant subie-
ctum eius esse determinandum per respectum ad huiusmodi materiam: vt quod deus non simpliciter debeat dici
subiectum huius scientiae: sed solum inquantum redemptor aut reparator. Quod nullo modo potest stare:
vt dictum est supra: quia tunc nullo modo opus creationis posset dici esse de hac scientia vt ma-
teria, cum non se habeat per aliquam relationem seu attributionem ad deum vt est redemptor: sed
solum vt est creator. Tunc etiam scientia ista fuisset dicenda habere aliud subiectum ante lapsum
si stetissent homines in statu innocentiae: quam vt sibi necessariam habuissent: licet non literis
conscriptam: sicut fides eis necessaria fuisset: vt debet declarari loquendo de fide: & tamen deus vt
reparator: tunc subiectum eius dici non potuisset: quia nihil fuisset reparandum. Augustinus autem attendens
ad totam materiam & creationis & reparationis, etiam sub materia comprehendendo subiectum, di-
cit sacram scripturam esse de rebus & signis veluti de quodam toto integrali. Est enim tota scriptu
ra sacra de deo in opere creationis & reparationis manifestato. Quidam autem volentes haec omnia con
iuncta reducere ad totum quoddam vniuersale: vt ad subiectum conmune continens omnia quae in hac
scientia tractantur: dicunt subiectum huius scientiae esse ens diuinum: quia omne de quo tractat
haec scientia: aut est ens diuinum per essentiam: cuiusmodi est ipse deus trinitas: aut per participationem: vt
sunt omnia alia quia ens diuinum dicitur aliquid participatione quo ad esse: sic ens diuinum dicitur omne perti
nens ad opus creationis: aut dicitur aliquid ens diuinum principatione quo ad bene esse: sic dicitur ens diuinum
omne pertinens ad opus recreationis: & haec sunt omnia de quibus tractat haec scientia. Si enim tractat de poe
nis & peccatis: hoc est tanquam de defectibus & priuationibus istorum. Et patet ex praedictis: quod non sic tale
commune potest hic assignari subiectum: quoniam quandocumque assignatur aliquid subiectum tamquam vniversale commune in scientia: oportet
quod ea quae in scientia sub illo considerantur, non considerentur secundum rationes, proprias: neque secundum rationem, propriam ali
cuius illorum: sed secundum conmunem rationem subiecti: secundum quod in prima philosophia: vbi ens simpliciter est subiectum: non
consideratur substantia secundum, propriam rationem qua substantia est: sed secundum rationem conmunem qua ens est.
similiter neque qualitas, neque quantitas, neque aliquid aliorum. Si enim secundum, propriam rationem qua substantia
est: substantia ibi consideraretur: & alia non alia ratione quam propter attributionem & relationem eorum
ad substantiam: substantia non ens simpliciter ibi subiectum deberet poni. Quare cum ea quae considerantur
in hac scientia non considerantur in ea secundum rationem aliquam communem quae non sit propria alicuius
illorum quae in ea considerantur: Ratio vero esse diuini etsi communis sit omnibus quodammodo vt dictum est:
illa tamen est per se propria alicui illorum. scilicet deo: & non conuenit aliis nisi per attributionem ad deum: Deus igitur
ipse non aliquod commune secundum rationem communem ad ipsum & ad alia acceptum debet poni hic subiectum: mo
do contrario ei quod contingit in prima philosophia: vbi ens simpliciter non aliquod ens vnum subiectum po-
nitur: vt praedictum est.

7 ⁋ Ex quo etiam patet quod non valet assignatio qua alii assignant subiectum com
mune ens credibile. Licet enim nihil consideratur in hac scientia nisi sub ratione credibilis: illa tamen
est vnius eorum quae considerantur in hac scientia: & primo ei conuenit secundum propriam ra- Ba118r
tionem suam: vt deo secundum quod deus est: qui est primum credibile. Et praeterea ratio credibilis non dicit rem aliam
consideratam: sed modum considerandi solum: & communitas subiecti & ratio eius non est sumenda
ex parte modi considerandi: sed ex parte rei consideratae. Ex quo vlterius patet quod licet deus non con-
sideratur in hac scientia nisi sub ratione qua cognoscibilis est per fidem & credibile quoddam: non ta
men secundum quod aliqui aestimare possent, deus debet hic poni subiectum non simpliciter: sed cum deter
minatione credibilis: dicendo quod deus sit subiectum huius scientiae non simpliciter dictus, sed vt cognosci-
bilis ab homine per fidem: ad differentiam cognitionis qua cognoscibilis est a philosophis per natura-
lem rationem, & a beatis per speciem. Hoc enim non est conueniens dicere: quia illa determinatio cre
dibilis non dicit nisi modum cognoscendi ex parte cognoscentis. Ratio autem subiecti non debet determi
nari nisi per id quid de ipso est cognoscibile in scientia. Quare cum deus in ista scientia sit cognoscibi
lis per fidem: & quo ad illa in quibus cognoscibilis est a philosophis naturali ratione vt iam dicetur:
& etiam quo ad illa in quibus cognoscibilis est a beatis per speciem: deus simpliciter & absque determi-
natione omni, accipiendo ex parte cognoscibilis, vt dictum est in praecedenti quaestione, debet poni subie-
ctum huius scientiae: licet ex hac scientia cognosci non habet aliquid nisi sub ratione credibilis. Et sic
quantum est ex parte modi considerandi posset dici subiectum huius scientiae: non simplictiterid i. secundum
omnem modum considerandi: sed cum determinatione alicuius modi considerandi particularis: dicendo
quod deus est subiectum huius scientiae inquantum habet rationem credibilis: vt dictum est: non tamen (vt
similiter dictum est) debet credibile simpliciter poni subiectum. Ex quo vlterius patet modus vnus dif
ferentiae huius scientiae ad quamlibet aliam. Aliae enim omnes, res considerant naturali ratione secundum
id quod sunt: ista autem considerat per fidem quaeque: & non nisi sub ratione qua credibilia sunt, nata au
tem manuductione fieri intelligibilia: numquam tamen circa ipsa fidem omnino euacuando: vt habitum est supra.

8
⁋ Ad illud quod primo arguitur, quod ista scientia debet de omnibus considerare: quia
est perfectissima: Dicendum secundum iam dicta: quod cum de ratione huius scientiae nihil sit consi-
derare nisi sub ratione credibilis: hoc non est de imperfectione sua si non consideret de omnibus: videli
cet non de illis quae fidei non sunt prosicua: quae idcirco spiritus sanct, noluit speculari neque describi in
hac scientia sub ratione credibilis: sicut non dicitur scientia naturalis imperfecta: licet non conside
ret omnes passiones & proprietates magnitudinis: quia illae excedunt rationem subiecti, & conside-
rationis suae modum. Non enim considerat naturalis magnitudines: nisi vt sunt termini corporis natura
lis mobilis. plures autem sunt passiones magnitudinis abstractae: quas considerat Geometra. Immo de
perfectione huius scientiae est quod non considerat multa quae aliae scientiae considerant: quia. scilicet ea pauca quae
considerat sufficientia sunt ei ad consecutionem finis sui: & alia praetermittit tanquam ad illud supuacua & prae
ternecessaria.

9 ⁋ Ad secundum quod ex omni creatura potest acquiri dei cognitio: quaere pertinent omnes ad consideratio
nem huius scientiae: Dicendum secundum iam dicta: quod hic acquiritur cognitio dei non quocumque modo: sed vt est cogno
scibilis primo per fidem: deinde per supnaturalem intelligentiam: non per puram rationem naturalem. Licet ergo quaelibet crea
tura valeat ad cognitionem dei per naturalem rationem: inquantum in ipsa est aliqua imitatio dei: quia tamen non quaelibet va
let ad cognitionem dei supnaturalem, quae in ista scientia quaeritur per fidem: vt dictum est supra secundum Ambrus & Augustinus
ideo ista scientia non considerat de qualibet creatura: neque de omni scibili de quo considerant aliae scientiae
vt de propria materia: licet propter vestigium dei in creatura possit cum opus est in vsum suum assumere
quaecumque sunt scibilia in creaturis: & per omnes scientias philosophicas scita: vt supra determinatum est. Est enim
accidens huic scientiae & praeter modum & naturam eius, quod ex creaturis notitiam inuestiget creatoris.

10 ⁋ Ad
cuius intellectum notandum: quod alio & alio ordine de deo, & de creaturis est consideratio in hac scientia &
in aliis: quia in hac scientia prima est consideratio dei: postrema vero creaturarum. ordine enim sibi pro-
prio eius est procedere ex notitia dei ad notitiam creaturarum: ex creditis primo circa deum, eliciendo credenda
consequenter circa creaturas: vt per fidem habitam primo circa deum, homo fidelis respuat circa creaturas quicquid
contrariatur creditis circa deum: & approbet quicquod illis congruat: sicut tactum est supra. Aliae vero scientiae econ
trario primo considerant creaturas: & ex illis procedunt ad cognitionem dei: ita quod in nulla earum deus praet esse sub
iectum: sed quasitum tantum: non solum quid sit re, sed & an sit. In hac autem scientia econverso nullo modo de ipso potest esse
quasitum an sit: sed hoc in prima suppositione fidei poni necesse est: & ideo deus, & non aliud, subiectum potest esse
huius scientiae: vt habitum est. & ex hoc maxime contingit quod ista scientia perfectissima sit & nobilissima: quia
scientiae dei quam ipse habet de se & de aliis rebus, quae est perfectissima & nobilissima, simillima est. Sicut enim
deus seipsum cognoscendo primo, consequenter intuetur omnia alia: sic & ex ista scientia de deo acquiritur notitia primo
& principaliter, & ex consequenti de creaturis. vt sic per hanc scientiam fiat in homine quodammodo imago quaedam sa
pientiae diuinae: secundum quod de illustratione ex hac scientia dicit Apostolus. ii. Corin. iii. Nos vero reuelata facie
gloriam dei speculantes in eandem imaginem tranfformamur a claritate in claritatem tamquam a spiritus dei. vbi dicit
Vlos. Nos credentes reuelata faci. id est exquisita ratione. Speculantes gloriam dei. i. gloriosum dominum. In eandem Ba118v
imaginem tranfformamuri. i. vt dei imago & di id est similes deo simus. Tamquam a domini spiritui. i. ducti a deo. Acla-
ritate in claritatemi. i. a claritate maioris cognitionis dei in claritatem minorem cognitionis creatu-
ratum. Vnde bene competit proprietati huius scientiae quod dicit Auicen. de deo in iiii. Metaph. suae.
Non potest fieri demonstratio de deo: sed ipse est demonstratio de omni quod est. Vnde perscrutari
volens & pertractare scibilia huius scientiae, primo debet tractare ea quae sunt consideranda de deo
vt de subiecto huius scientiae. deinde consequenter de aliis relatis ad deum: vt de creaturis, quae sunt
materia huius scientiae, quem quidem modum nos obseruabimus in prosequendo.

11 ⁋ Ad argumenta in
oppositum oportet respondere: quia nituntur ostendere quod nihil consideratum & cognitum ex alia
scientia ductu naturalis rationis potest esse materia huius scientiae vel fidei obiectum.

12 ⁋ Ad pri-
mum quod ista scientia quia est vniuersalis non debet considerare ea quae sunt aliarum scientiarum:
Dicendum quod est quaedam scientia vniuersalis ratione rei consideratae in ratione subiecti: quaedam ve-
ro ratione modi considerandi. Ratione rei consideratae scientia illa dicitur vniuersalis: quae considerat
rationes rerum vniuersales: & generales earum proprietates: quarum scientiae particulares consi-
derant rationes particulares & particulares proprietates: sicut vniuersalis scientia dicitur Metaphysica quae
considerat de vnoquoque genere entis secundum quod ens est: non secundum quod tale ens est: & generales pro
prietates omnium entium, quae sunt vnum multum actus potentia &c. huiusmodi. cum scientiae particulares sub
ipsa considerant diuersa entia particularia, & particulares proprietates eorum: vt determinat philosophus
iiii. Metaph. Ratione autem modi considerandi dicitur scientia illa vniuersalis: quae superiori & ge-
neraliori modo considerat entia: cum scientiae sub ipsa considerant ea modo inferiori & determina
to magis. Sicut in proposito sacra scriptura vniuersalis dicitur ad omnes alias scientias humanas:
quia speculatur sua speculanda. lumine fidei & diuinae reuelationis: cum aliae scientiae nihil speculantur
nisi lumine naturalis rationis: secundum quod de hoc habitum est superius. Loquendo de scientia vni-
uersali primo modo, bene verum est quod non habet considerare ea quae sunt particularium scientia
rum: neque iudicare: quia sunt extra rationem sui subiecti. Est enim subiectum Metaphysicae ens in
quantum ens: non inquantum tale ens est. & ideo extra hoc quod considerat illa scientia vniuersalis de
quolibet genere entis inquantum est ens, debent esse scientiae particulares: quae considerant diuersa
genera entis, inquantum talia entia sunt. De scientia vero vniuersali secundo modo hoc non est verum:
quia nullum ens particulare rationem subiecti eius excedit: quia omne ens quantuncumque particulare, dum tamen
rationem credibilis habeat: per attributionem se habet ad deum in ista scientia. Sic enim omnia quae habent rationem
credibilis: & pertinent ad materiam huius scientiae comprehenduntur sub subiecto huius scientiae quod deus est: non
vt partes eius vel accidentia: sed vt ad ipsum aliqualiter ordinata: vnde ista scientia vsque ad vltima sin-
gula quaruncumque rerum speculatur: dum tamen ad notitiam fidei pertineant: & in hoc ista scientia multum in vniversalitate
& potestate excedit primam philosophiam.

13 ⁋ Ad secundum quod naturalis inuestigatio sufficit ad notitiam omnium re
rum naturalium. ergo non debet pertinere ad hanc scientiam fidei: Dicendum est ad hoc quod licet ista scientia princi
paliter est de iis quae facultatem humanae rationis excedunt: vt suppleat in nobis notitia fidei: id ad quod natu
ralis notitia non potest attingere: vt est circa deum: quod sit trinus & vnus: & circa creaturas est prima rerum
productio quam describit Moyses in principio Gen. &c. huiusmodi. Secundario tamen bene est de illis ad quae etiam
naturalis ratio potest attingere: vt sunt: deum esse vnum: & mundum a deo factum: & caetera huiusmodi: quae philosophi
in scientiis suis naturalis rationis inuestigatione tractauerunt. Amborum autem notitia quantum spiritus sanct. op-
portunum nobis fore dictauit, per hanc scientiam nobis credenda proponitur: quod quidem nobis necessarium erat val
de & opportunum: quod patet quantum ad ea quae excedunt facultatem naturalis rationis ex supra determinatis
circa necessitatem huius scientiae. nisi enim illa quae naturalem rationem excedunt per istam scientiam fidei nobis essent
reuelata: quicquam quid de illis cogitare posset humana fragilitas non haberet: vt dicit Augustinus se. id est super lonem.
quare nec desiderio aliquo ad illa ebtinenda tenderet. nihil enim desideratur nisi cognitum. Quia igitur
homo naturaliter ordinatur ad obtinenda illa quae naturalem rationem excedunt: vt enim dicitur
in Esa. Oculus non vidit deus absque te: quae praeparasti diligentibus te, quod expressius dicit Apostolus
Oculus non vidit: nec auris audiuit: nec in c. h. aia. quod picli. dcid scilicet & ad alia non posset attingere nisi ea di
ligendo & desiderio suo ad ipsa tendendo: vt illa aliquando attingere posset: necesse fuit ex diui-
na prouidentia illa hominibus per istam scientiam reuelari. de quibus dicitur Ecclesi. iii. Plurima super
sensum hominis ostensa sunt tibi. & hoc principaliter propter quinque. Primum vt homo ex caelestium
& aeternorum cognitione excitaretur ad eorum amorem. Secundum vt ex hoc per amorem caelestium re-
traheretur ab amore terrenorum. Tertium vt per hoc exigua quae de aeternis docet haec scientia:
disceret homo cogitare eximia. Quartum vt credendo aliquid esse super id quod est & quod po-
test cogitare, diuina & caelestia reuerenda cognosceret. Quintum vt confunderetur humana teme
ritas, quae naturali ingenio omnem praesumeret posse inuestigari notitiam. secundum quod omnia haec Ba119r
patent ex supra determinatis. Quantm vero ad illa quae subsunt naturali rationi: patet si
militer quod opportunum erat nobis ea proponere per hanc scientiam: quia etsi singula na-
turalia & plurima de deo cognoscenda naturali rationi inuestiganda subsunt, ad eorum ta
men notitiam inuestigandam ipsa sibi non sufficit: vt non sit superuacuum & vanum ho
mini credenda proponere. Aliquibus scilicet propter naturalem indispositionem ad veritatis
profundae inuestigationem. De quibus dicit Philosophus secundo Metaphysicae. quod tristantur
per sermonem perscrutatum, & odiunt illum: quia non possunt comprehendere eum. vbi
dicit Commentator. Et isti sunt impossibiles vt addiscant. Aliquibus vero propter errorem in
ipsis inductum ex praua consuetudine vel prauis moribus passioni obediendo: quibus ani-
ma fluctuat: vt non sit apta ad veritatis inquisitionem: quia vt dicit Philosophus septi-
mo Physicorum, sedendo & quiescendo anima hominis fit prudens. vel prauis opinionibus
a iuuentute acquiescendo. lstis enim vt dicit secundo Metaphysicae, inopinabile videtur id ad
quod non sunt assueti,. quibus fabulosa magis sunt applicabilia animo quam rerum veritates.
vbi dicit Commentator. Isti cum concedunt prima: non concedunt ea nisi inquantum famo-
sa: ita quod si accideret quod contraria ipsorum essent famosa, negarent illa. Aliquibus autem
propter segnitiem, refugientibus scilicet laborem. Qui quidem modus impedimenti maxi-
mus est in hominibus carnalibus in veritatis inuestigatione: secundum quod Augustinus ex-
cusans se ad Manichaeos, quod non ex seueritate, sed ex charitate redarguat, dicit in princi-
pio contra epistolam fundamenti. Illi in vos saeuiant: qui nesciunt cum quo labore verum
inueniatur: qui nesciunt quam rarum & arduum sit carnalia phantasmata piae mentis serenita-
te superare: qui nesciunt cum quanta difficultate serenatur oculus interioris hominis vt
possit intueri solem suum: qui nesciunt cum quibus suspiriis, & gemitibus fiat: vt ex quan-
tulacunque parte possit deus intelligi. In aliquibus quidem propter temporalium occupatio-
nem: quia vt dicitur Matthaei. xiii. Sollicitudo istius seculi & fallacia diuitiarum suffocant ver
bum. Et idem super Ioan. sermo. viii. Homines in aliud intenti perdiderunt considerationem
operum dei. De quibus dicit Origenes. in Homil. super Gen. xxv. Vereor ne forte qui ne-
gligentes sunt: nec bibant de puteo vitae nec reficiantur: si occupationibus vacent: & cogi-
tationibus quas secum deferunt, & discedant a scripturarum puteis sitientes. Deinde cer-
te in aliquibus propter cognitionis incertitudinem quae per sensus a sensibus trahitur. pro-
pter quam plurimum inuestigationi humanae rationis fragilitas admiscetur: cum veritatem
se credit inuenisse: cuius signum est quod sapientes mundi sibimet ipsis in quam plurimis contra-
riati sunt. Quia igitur vt ex omnibus his patet humanum genus ad veritatis notitiam inue
stigandam etiam in eis quae subsunt naturali rationi sibi non sufficit: oportuit circa eadem ei per istam
scientiam via fidei fixam certitudinem & puram veritatem denunciari de pluribus rebus tam natu
talibus quam diuinis etiam naturalis rationis industria inuestigabilibus: vt scilicet cognitionis veritatis in eis
quae sunt necessaria ad salutem: omnes de facili participes esse possint: ad quorum regulam caetera omnia
tam in naturalibus quam diuinis cognoscerent inuestigari debere. Propter quod recipientibus talem scien
tiam dicit Apostolus Ephe. iiii. loquens de Christo. Et ipse (inquit) dedit quosdam quidem apostolos
quosdam autem prophetas: alios vero euangelistas: alios autem pastores & doctores ad consummatio
nem sanctorum in opus mysterii, in aedificationem corporis Christi: donec occurramus omnes in
vnitatem fidei: in agnitionem filii dei: in virum perfectum & mensuram aetatis plenitudinis Christi
vt iam non simus paruuli fluctuantes: & non circunferamur omni vento doctrinae in nequitiam ho-
minum: in astutia ad circunventionem erroris. Et sequitur post modicum. Hoc ergo dico & testi-
ficor in domino: vt iam non amplius ambuletis sicut & gentes ambulant in vanitate sensus
obscurati, inhaerentes intellectui, alienati a via dei propter caecitatem cordis eorum: qui se-
metipsos tradiderunt impudicitiae. Vos autem non ita didicistis Christum: si tamen illum au-
distis: & in illo edocti estis, sicut veritas est in lesu. Vbi dicit Glossa. Hos dictos ministros
dedit vt caueant sibi a consuetudine antiquae gentilitatis a tempore fidei. Et ideo dicit dominus
Esaiae octauo. Cum dixerint ad vos: Quaerite a Phytonibus, & a diuinis, qui student incanta-
tionibus suis: ad legem magis: & ad testimonium. vbi dicit Gloss. interlinearis. Ad legem, sci-
licet occurrite, in qua inuenietis veritatem: & ad testimonium scripturae quae non fallit. Docuit
autem dominus ad legem currere tanquam ad illud in quo erat certum quid tenendum oculis si-
ne lege circa varia vagantibus & errantibus. Propter quod dicit Apostolus Roma. secundo.
Requiesce in lege. Glossa. Non vageris erroribus, certus quid debeas obseruare: sicut vagan- Ba119v
tur illi qui sunt sine lege: & ideo multipliciter laborant: secundum quod de illis dicitur Ecclesi. x. Labor
stultorum perdet eos qui nesciunt in vrbem pergere. Vnde plus solidae veritatis de secretissimis dei, &
necessariis ad salutem modo scit vna vetula quam antiquitus sciuerunt omnes philosophi. Quod bene
promisit dominus dicens per Esa. prophetam. Ponam vniuersos filios tuos doctos a domino: & per se
cognoscent me a minimo eorum vsque ad maximum.