Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1479

Sources:

Ba: Badius1520a

B114v

1
CIrca primum arguitur, quod deus non sit subiectum huius scientiae
Primo sic. Illud cuius cognitio est finis scientiae non est
subiectum in ea: quia cognitio rei quae est finis scientiae quae
ritur in ea: subiecti autem cognitio supponitur. secundum Phi
losophum. i. poster. Cognitio dei est finis huius scientiae: quia in ipsa consistit vita aeterna siue felicitas
loan. xvii. Haec est vita aeter. vt cogn. te deum verum. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Subiectum non est idem
cum fine scientiae: quia subiectum materia est: & materia non coincidit cum aliis causis. ii. Physico.
Deus est finis huius scientiae. Ecclesiasti. xliii. Consummatio sermonum ipse est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Sicut in
ista scientia inquiritur dei cognitio modo supernaturali: ex scientia fidei diuinitus inspirata: Sic in prima philosophia
inquiritur scientia dei modo naturali, scientia intellectus rationaliter inuestigata, quia vt dicit Auicen. i. Me
taphy. suae, Prima philosophia est scientia de prima causa: & ideo definitur esse scientia diuina. sed vt probatur in
eodem, Deus non potest esse subiectum in illa scientia: quare videtur quod consimili ratione nec in ista.

4 ⁋ Quar
to sic. Illud non potest esse subiectum in scientia: cuius non sunt principia, partes, & passiones per se considera
tae in scientia. Secundum enim Philosophum primo posterirum vna scientia est quae est vnius generis subiecti, quaecunque
ex primis componuntur: & partes & passiones horum sunt per se. Dei autem non sunt principia neque partes, neque
passiones. ergo &c.

5 ⁋ Quito sic. De subiecto oportet supponere quid sit. primo Poster, quod non potest super
ponere de deo ista scientia: quia in deo quod est dicere est impossibile. vt dicit. Dama id est sententiarum. ergo &c.

6
⁋ Sexto sic. Boethius de trinitate. Eorma simplex nulli subiectum esse potest, Deus est huiusmodi. ergo &c.

7 ⁋ Septimo
sic. Consideratio scientiae cuiuscumque non excedit subiectum eius: quia ipsum est suum, proprium obiectum: & suum, proprium
scibile. Propria autem operatio non excedit proprium obiectum: sicut videre non contingit nisi colorem.
scientia ista de pluribus aliis considerat quam de deo: vt multa de creaturis: & maxime de humanis actibus.
ergo &c.

8 ⁋ Octauo sic. Hug. in prolo. de sacramentis dicit, quod materia diuinae scientiae sunt opea restaura
tionis. Aliarum vero scientiarum epora primae conditionis. sed opea primae conditionis aliarum scientiarum sunt ma
teria. ita quod subiectum earum sunt: vt Metaphysicae ens simpliciter: cuiuslibet alterius scientiae aliqua pars en-
tis: sicut dicitur. 4 Metaphy. ergo &c.

9 ⁋ Nono sic. in Glos. super principium Psalterii dicit Cassiod, quod ma-
teria sacrae scrip. totus Christus est. caput & membra, hoc autem est tota continentia eius. Materia autem quae continet
totum quod est scientiae, necessario est subiectum eius: quia nihil praeter ipsum est in scientia. ergo &c.

10 ⁋ Decimo sic.
Augustinus i de doctrina christeana dicit quod continentia nouae ac veterl legis res sunt & signa, quid est continentia scientiae
necessario est subiectum eius, vt prius. ergo &c.

11 ⁋ Vndecimo sic, quod est commune continens omnia de quibus est
scientia, subiectum est eius vt prius. ens diuinum est huiusmodi in hac scientia, vt pat. ergo est subiectum eius. Cum ergo singulum
aliorum aliud sit quam deus, Deus non potest esse proprium subiectum huius scientiae.

12 ⁋ In contrarium est quoniam scientiae distiguuntur prim
cipliciter penes sua subiecta: quia secundum Philosophum. x. de anima, secantur scientiae quemadmodum & res scilicet de quibus sun t. se secundum Boeth
i. de trinitate
. heologia in hoc distiguitur a naturali & mathema. quia naturalus est in motu & inabstracta: eo quod con
siderat formas corporum cum matia, Mathematica vero sine motu abstracta est: speclatur enim formas cor
porum samen matia, Theologia vero est sine motu abstracta sepabili. Nam dei scientia & motu & matia caret. er
go deus est theo. subiectum sicut formae abstractae spsum sunt mathe. & corpora mobilia subiectum sunt naturalii.

13
⁋ Ad hoc dicendum secundum quod vult Phoiuns. iiii. Metaphy. Vnius scientiae non est tantum consideratio
de rebus quae sunt vnius naturae in genere vel in specie: sed etiam de rebus quae sunt omnino diuersae naturae: inter
se: dum tamen omnes attribuuntur alicui vni principaliter considerato in scientia: quoniam medicina est scientia vna
de omnibus attributis sanitati corporis: siue sit indicatiuum sanitatis, vt vrina, siue effectiuum: vt syropus,
siue conseruatiuum: vt ordinata diaeta. &c. huiusmodi. Sic & caeterorum similium ad idem attributionem habentium est
vna scientia: quoniam vt dicit Philosophus in principio. 4. politi. in omnibus artibus & scientiis quae sunt secundum vnum genus aliquod: vnius
est considerare quod congruit circa vnumquodque genus. ita quod secundu hoc quaelibet scientia considerat aliquid vt genus sub
iectum: & alia plura quae congruunt circa illud. In omnibus enim quae sic diuersimode cadunt sub consideratione vnius,
ita se hius vt dicit. i. 4. Metaphysica. quod scientia in rei veritate & principliciter est illius rei priori per quam aliae res continentur
& considerantur in scientia, verbi gratia: Prima philosophia principliciter est scientia substantiae: quoniam omnia alialentia per attributionem Ba115r
se habent ad substantiam: quia aut sunt relationes substantiae, aut qualitates, aut passiones eius, &c. huiusmodi.
lta quod si prima philosophia quae de illis omnibus considerat: de nullo aliorum consideraret vllo modo propter se: sed de omnibus
aliis a substantia consideraret solum propter consi derationem & cognitionem substantiae: substantia diceretur subie
ctum in ea: & caetera omnia solum scientiae Metaphy, quod tamen modo non contigit: quia Metaphy. principliciter intendit con
siderare quiditates entis vt ens est: non quiditatem substantiae solum vt substantia est: & ideo per se considerat quidi
tatem cuiuslibet entis inquantum ens est, siue sit substantia, siue accidens. Propter quod ibi substantia non potest di
ci subiectum: sed ens simpliciter nec aliquod aliud: vt probat Auicen. i. Metaphy. Quare cum ista scientia notitiae
& considerationi dei intendit principalitur & propter illam & vt ad eam notitia eorum proficiant quaecumque alia conside
rat, vt in sequenti quaest. dicetur: in ea nihil aliud omnino potest poni subiectum quam deus ipse. Cuius etiam necessi
tas apparet ex hoc quod subiectum sic se habet ad scientiam in cognitione intellectiua: sicut se habet obiectum
per se alicuius actus ad actum sentiendi in cognitione, quoniam sicut obiectum est primum per se mouens sensum ad
actum sentiendi in cognitione sensitiua: vt color visum ad actum videndi: sic subiectum scientiae cuiuscumque est
primum per se mouens intellectum ad actum sciendi in cognitione intellectiua. Est enim subiectum illud de quo secundum
philosophum in scientia oportet primum supponere si est & quid est. Nunc autem ita est quod obiectum per se sensus cuiusque,
illud solum est quod per se & primo natum est sensum illum mouere: & alia omnia non sunt subiectum eius: nisi sub ra
tione illius: & inquantum rationem eius aliqualiter participant: veluti color est per se obiectum visus: & caetera omnia:
vt lignum: lapis: & huiusmodi, inquantum colorata sunt: & sic aliquo modo participant rationem coloris. Qua-
re cum similit in ista scientia deus est illud quod primo habet mouere in ea intellectum & per se, quia ad ipsum
primo & principalitur notitiam dirigit: sicut dirigit intellectum ad eum per se & primo speculandum qui ad istam
scientiam accedit: caetera autem omnia non habent mouere intellectum eius, nec dirigunt aciem mentis ad ipsa co-
gnoscenda nisi inquantum in se habent aliquo modo rationem dei, secundum aliquem ordinem ad ipsum, aut quia sunt
ab ipso, aut quia dirigunt ad ipsum, aut quia placent ipsi, aut quia habent in se effigiem aliquam ipsius &c. hsmodi:
Necessarium est dicere absolute quod deus sit subiectum huius scientiae per se: sicut color est per se obiectum visus.
Et huius est signum duplex: vnum quasi prodigium: quia. scilicet deus est primum subiectum & fundamentum pri
morum principiorum huius scientiae quae sunt articuli fidei. Primi enim articuli fidei ad quos omnes alii re-
ducuntur, sunt de deo. Vnde & sacramenta ecclesiae virtutem suam non habent nisi in fide trinitatis. ldem au
tem est fundamentum & subiectum totius scientiae & principiorum eius. Aliud vero est simpliciter signum: vide-
licet nominis intitulatio, quod haec scientia dicitur theologia quasi de deo sermoco. vt dicit Augustinus vii. de ciui. dei.

14
⁋ Ad primum in oppositum, quod finis scientiae non est idem cum subiecto: Dicendum quod idem
non potest esse subiectu & finis secundum eandem rationem. secundum aliam tamen & aliam rationem bene potest esse sub
iectum & finis. Est enim deus subiectum huius scientiae quo ad imperfectam cognitionem quam scientia de ipso suppo
nit: & est finis eius quo ad perfectam cognitionem quam de ipso quaeritur. hoc enim modo in quaelibet scientia finis
intra eius est perfecta cognitio sui subiecti, quiod subiectum est & in scientia suppositum quo ad cognitionem si
est & quid est imperfectissimam. de quibus infra videbitur. Et quia illa cognitio imperfectissima est dei: vt simpli-
cissime & absolutissime consideratur: circa quem omnis vlterior notitia inquiritur tanquam aliquid pertinens ad finem hu
ius scientiae: patet aperte quoniam peccant dicentes, quod deus non est subiectum theologiae nisi sub aliqua conditione
special scilicet vt est principium niae restaurationis & finis niae glorificationis. Si enim sub istis conditionibus deus
esset subiectum in hac scientia, ista supponerentur in ea: non autem tractarentur vt crederentur & scirentur circa
deum ex ea. Et sic deus simpliciter omnino & absolutissime acceptus debet dici subiectum huius scientiae: non magis
vt circa ipsum determinatur ratio principii restaurationis & glorificationis: quam circa ipsum determinatur ratio
creationis & gubernationis. & hoc congruit vniversalitati huius scientiae: vt scilicet deus sub ea ratione ponatur esse subiectum
huius scientiae: sub qua omnia cognoscendo in ipsa ad ipsum potest fieri attributio. Ex hoc enim ista scientia habet
suam vnitatem, vt habitum est supra. Et licet forte de deo principalius considerat vt est principium restaurationis
& girersalificationis quam secundum aliquas alias rationes: propter hoc nullo modo variari debet ratio subiecti. Metaphysica
enim principalius considerat de ente sub ratione substantiae quam accidentis: quia ratio entis verius saluatur in substantia
quam in accidente. Accidens enim non est ens nisi quia est entis quod est substantia. vt dicitur. vii. Metaphysicae: & non
est metaphysica scientia vna de substantia & accidente: nisi per attributionem praedicamentorum accidentium ad
praedicamentum substantiae: vt dicitur in. 4 eiusdem. Et tamen non debet dici quod subiectum Metaphysicae sit ens sub ratio-
ne substantiae: sed potius ens inquantum ens simpliciter dictum, vt per indifferentiam se habet ad rationem substantiae & acci
dentis & omnium aliarum rationum specialium quae sunt praeter rationem entis simpliciter: vt sunt vniversale particulare: actus potentia,
& huiusmodi.

15 ⁋ Per idem videretur aliquibus respondendum ad secundum: Dicendo quod finis & materia siue subiectum non
coincidunt in idem secundum vnam & eandem rationem. secundum tamen aliam & aliam rationem bene coinci cunt, vt dictum est.
Sed hoc non sufficit: quia hoc est etiam comnmune in aliis causis quod non coincidunt in idem nisi secundum aliam & aliam
rationem. Quod enim est forma respectu materiae dans esse, est finis agentis terminans opus. Quantum ergo ad co-
incidentiam talem materia non deberet excipi a coincidentia cum aliis causis. lpsa enim secundum dictum illud inci
dit cum fine non secundum eam rationem, sed secundum aliam & aliam: sicut facit forma.

16 ⁋ Propter quod dicendum aliter- Ba115v
quod cum agens & finis determinant sibi materiam vt vult Philosophus de agente id i. de anima. de fine. ii. Physi.
secundum quod duplex est operatio agentis, vt distinguit Philosophus in primo politicae: vna quae dicitur factio:
altera quae dicitur actio: & duplex finis, vt distinguit in primo Ethicorum. quorum vnus dicitur operatio-
alter res operata (nam factio est operatio ex qua derelinquitur aliquid operatum tanquam finis: vt ex
operatione fabri cultellus: actio vero dicitur operatio illa ex qua nihil operatum relinquitur: sed si
nis eius est ipsa operatio: vt musico operante secundum musicam, nihil operatum relinquitur) secun-
dum hoc duplex est genus materiae. Est enim quaedam materia ex qua sit aliquid: quae est materia fa
ctionis: ex qua sit aliquod operatum quod manet cessante operatione & agente. verbi gratia: Lana est materia
ex qua textor operatur telam: quae manet ipso cessante & ab opere quiescente. de qua dicit Philoso
phus. i. politicae. Dico autem materiam quod supponitur: ex quo aliquod perficitur opus: puta textori
quidem lana: statuario autem aes. Est & alia materia circa quam exercetur operatio tantum: supra quam ni-
hil manet factum cessante operante. verbi gratia: Chorda in cithara est materia circa quam operatur musi
cus sonitum melodiae: quo cessante nihil manet operatum in ea, quam materiam dico esse quid supponitur circa
quod aliqua perficitur operatio. De materia primo modo habet veritatem ad literam dictum Philosophi.
llla enim materia est pars rei factae: in qua forma recipitur: quae est finis intra agentis: post quam sequitur finis
extra: & ideo cum neutro fine potest materia illa coincidere. De materia autem secundo modo non est di
ctum suum verum vniuersaliter. Talis enim materia est subiectum scientiae, quod necesse est coincidere cum si-
ne. Circa subiectum enim veluti circa proprium obiectum scientiae vertitur principalis scientiae conside
ratio: & propter ipsum cognoscendum sit omnium aliorum quae in scientia speculantur, inquisitio. Vn
de deus sic est per se obiectum & finis fidei, quod cognitio fidei est principaliter de deo: & ad eius perfe-
ctam cognitionem finaliter ordinatur. Et sic omnino huius scientiae quae est scientia fidei, subiectum per se
& primum est ipse deus: quia eius principalis speculatio est de deo. Est etiam finis eius: quia ipsa tota ad per
fectam dei cognitionem ordinatur.

17 ⁋ Ad tertium, quod deus non potest esse subiectum in prima philo
sophia quae est scientia diuina: quare nec in theologia: dicendum quod non est simile. quoniam vt dicetur
in sequem, quaest. Diuersus est ordo considerandi de deo in hac scientia & in scientiis philosophicis, quoniam
ista scientia primo & principaliter considerat de deo tanquam de eo de quo sunt eius prima principia
scilicet primi articuli fidei. Sunt enim de diuina vnitate in substantia, & trinitate in personis. Secun-
dario autem & posterius considerat de creaturis secundum relationem & attributionem quam habent ad
deum. Scientiae autem philosophicae econtrario primo considerant de creaturis, vltimo autem de deo:
quia inuestigatio naturalis rationis a posteriori & magis sensibili & composito incipit, tanquam a magis
notis nobis: & procedit ad simpliciora intelligibilia magis: vt dicitur in principio Physi. Et ideo vlti
mo considerant de deo & de rebus spiritualibus diuinis. Inuisibilia enim dei per ea quae facta sunt in-
tellecta conspiciuntur, vt dicitur de scientia philosophorum. Ro. i. Propter quod inter scientias philosophicas vltima est
Metaphysica: quia finis speculationis in tota philosophia est cognitio dei: & caelestium spirituum. secundum
quod dicit Auicen. i. Metaphy. suae. Ordo (inquit) huius scientiae est vt discatur post scientias naturales & disci
plinales: quia intentio vltima in hac scientia est cognitio gubernationis dei altissimi: & cognitio an
gelorum spiritualium & ordinum eorum. Quia igitur vt dictum est subiectum debet esse primum scitum in
scientia & in eius consideratione. & post ipsum, & sub ratione ipsius omnia alia: sicut color est primum cognitum
a visu: & sub ratione illius omnia alia: ex ordine igitur & proprietate huius scientiae deus est primum
scitum in ea: & ex ordine & proprietate in aliis scientiis deus est vltimum scitum in eis. Idcirco igitur
deus potest hic esse subiectum: non tamen in aliqua scientia philosophica. Et ideo bene dicit Auientatr quod
deus non est subiectum illius scientiae: immo ex iis & de numero eorum quae quaeruntur in ea: quia an deus
sit non potest concedi in illa scientia: quia non est manifestum per se, vt infra videbitur. Speculatio autem de pri
cipiis non est nisi inquisitio de sequentibus subiectum illius scientiae.

18 ⁋ Ad quartum, quod subiectum in scientia
debet habere principia, partes, & passiones: Dicendum primo ex parte principiorum: quod hoc accidit
scientiae, quod scilicet consideret principia, quae sunt principia subiecti: quia scilicet subiectum est compositum,
sicut est corpus mobile in naturalibus: cuius principia. scilicet materiam & formam considerat naturalis. Vn
de prima philosophia quae est de ente simpliciter vt de subiecto: non considerat principia aliqua sub
iecti: quia non habet vlla. ens enim simpliciter vt dicit Auicen. primo Metaphysicae suae, non habet prin
cipium: sed est principium aliquibus entibus, quapropter illa scientia non inquirit principia entis absolu
te: sed alicuius entium: sicut faciunt aliae scientiae particulares. Vnde solum scientiarum particularium quae con
siderant aliquod ens particulare creatum, est considerare principia subiecti (quia illud principia habe
re potest) non autem scientiae vniuersalis, siue quae considerat de ente simpliciter, quod conti-
net sub se omne ens: siue sit principium siue principiatum: vt Metaphysicat siue quae considerat
de primo principio cuiuslibet entis, vt est ista scientia: quia tale subiectum non habet principia. Ba116r
Vnde super illd. i. Physi. Intelligere & scire contingit circa omnes scientias, quarum sunt principia aut causae
aut elementa ex horum cognitione. dicit commen. Dixit quarum sunt: quia artium speculatiuarum, quaedam
sunt de rebus carentibus principiis: & haec est dispositio scientiae de primis principiis cuiuslibet en-
tis. vnde si talis scientia quae non habet principia subiecti: considerat aliqua principia: illa sunt prin-
cipia aliquorum quae considerantur in scientia post subiectum. secundum quod dicit Auicen. de prima philoso-
phia, quod consideratio in ea de principiis non est nisi inquisitio de consequentibus subiectum ex parte par
tium subiecti. Consimiliter potest dici quod hocinon est verum: quia. scilicet subiectum scientiae debet habere par-
tes: nisi de scientiis habentibus subiectum cuius sunt partes integrales vel subiectiuae, vel quasi partes.
secundum quod dicit Auientanto quod entis inquantum est ens, quod est subiectum primae philosophiae, quasi partes sunt sub
stantia, qualitas, quantitas &c. huiusmodi. Vnde in hac scientia quasi partes subiecti de quibus consi
derat scientia, inquantum de eis distincte & diuersa considerat, possunt dici pater & fi. & spiritus sanct. Ex par
te passionum Dicendum quod circa subiectum non oportet quod inquirantur verae passiones: sed aliqua quasi
passiones. secundum quod dicit Auienctan quod ex eis quae sunt enti quasi accidentia propria considerata in prima phi
losophia: sunt sicut vnum & multum: potentia & actus: vniuersale & particulare &c. huiusmodi, quae
non oportet quod re sint accidentia circa ens inquantum ens: quia tunc essent potius pars subiecti: vt
sunt qualitas, quantitas, & caetera accidentia. Sed pro tanto dicuntur esse accidentia: quia modum
habent accidentis inquantum sunt praeter intentionem entis inquantum ens est: & extra ipsam. & sic
quasi accidentia in hac scientia circa subiectum eius quod est deus considerata, sunt sapientia, bonitas, &
caetera diuina attributa: & proprietates diuinae. Circa etiam ea quae vt materialia considerantur in
hac scientia: bene possibile est quod verae passiones & accidentia speculentur circa illa in ista scientia: vt quod
corpora humana resurgent.

19 ⁋ Ad quintum, quod ista scientia non potest supponere de deo quid est: Di
cendum quod quid est praecognitio supponenda non est quid est res, quod quidem quid est pertinet ad rationem
definitiuam, quae est sermo quiditatis & essentiae in creaturis: & tale quid est de subiecto non debet supe
poni sed quaeritur: sed quod est quod de subiecto debet supponi solummodo est quid dicitur per nomen. se-
cundum quod cantat litera in principio Poster. Dupliciter praecognoscere necessarium est. alia namque quia
sunt, opinari necesse est: alia vero quid est quod dicitur, intelligere. Et hoc modo bene possibile est dice-
re de deo, quid scilicet est quod hoc nomine deus dici intelligitur: quoniam tale aliquid, quo maius excogitari non po
test. vt dicit Anselmus Vnde dicit Augustinus Dens latinae linguae socios cum aures eorum sonus iste tetigerit,
mouet ad cogitandum excellentissimam quandam immortalemque naturam.

20 ⁋ Ad sextum, quod forma simplex nul
li potest esse iubiectum: Dicendum quod verum est accidentium verorum, quid Boethius intendit. Vnde sta
tim subiungit pro causa dicti sui. Eormae vero subiectae esse non possunt. Nam quod caeterae formae subiectae
accidentibus sunt: hoc facit materia. Considerationi vero & scientiae forma maxime habet esse subie-
ctum: quia nihil scitur nisi per formam, secundum philosophum. An autem in creaturis: & quomodo for-
ma sine materia possit esse subiectum accidentium, de hoc erit sermo inferius.

21 ⁋ Ad septimum, quod scien
tia non excedit subiectum: Dicendum quod aliquid excedit subiectum: aut quia non sit de natura &
essentia subiecti: aut quia nullam habet relationem, siue attributionem ad subiectum, siue vt effectus.
siue vt passio: vel aliquo alio modo. Primo modo quaelibet scientia excedit subiectum suum: non se-
cundo modo. Non enim scientia solum considerat quae sunt de natura subiecti & de essentia eius: sed
etiam considerat omnia illa quae attributionem & relationem aliquam habent ad ipsum: & manudu
cunt ad aliquam notitiam habendam circa subiectum: quae omnia pertinent ad materiam scientiae: vt sunt illa
quae considerat hoc scientia circa creaturas & ideo dicit Philosophus. Vna autem scientia est: quae est vnius
generl subiecti: quaecumque ex primis componitur: & partes & passiones horum sunt per se. Vnde & partes &
principia & passiones omnia simul cadunt sub vnius scientiae consideratione. secundum quod dicit in principio
iiii. Metaphysicae. Vnius scientiae est considerare de ente & de eis quae sunt entis per se.

22 ⁋ Ad octauum de
Hu. & ad nonum de Cassiod. respondent aliqui ex illo dicto Dionysius. de ecclesia. hierar. In tria diuiduntur super
mundanae rationes omnis diuini intellectus: in essentiam virtutem & operationem. dicendo quod secundum hoc de sub
iecto theologiae tripliciter est loqui: quoniam primo modo subiectum theologiae deus est. Secundo modo Christus: qui
est dei virtus, & dei sapientia. i. Corit. i. Tertio modo opus restaurationis humani generis factum per Christum.
Sed ista diuersitas non potest stare: quia sicut vnius virtutis non possunt esse formalitur plura obiecta: Sic nec
vnius scientiae plura subiecta. vt patet ex praedictis. Et est friuolum assumere illam assignationem ex dictis Dio
nysius, quoniam partes illius distinctionis Diony. principaliter respiciunt causam efficientem theologiae. Subiectum
autem scientiae pertinet ad causam materialem: cui minime appropriari possunt conditiones agentis.
Vnde dicendum quod Hug. loquitur ibi non de subiecto proprie dicto huius scientiae: sed de materia eius: quae ad
ad amplius extenditur quam subiectum. Est enim opus recreationis: materia principalis huius scientiae. & opus creationis
est materia scientiarum secularium, quid tamen secundum aliam rationem & attributionem ad deum, bene potest esse pars materiae Ba116v
huius scientiae. Non enim competenter posset ostendi hominis lapsus & reparatio, nisi ostenderetur
prima rerum creatio: sicut dicit Hug. in prin. sententiarum suarum. Et per eundem modum materiam non subie
ctum huius scientiae ponit Cassiod. Christum totum caput & membra.

23 ⁋ Ad decimum secundum Augustinus
dicendum, quod loquitur communiter de materia vt subiectum scientiae sub se continet, & etiam ea quae sunt ipsi sub
iecto attributa. Res enim sunt & illa quibus fruendum est: vt est ipse deus: & vt sunt tres personae di
uinae: quae pertinent ad rationem subiecti huius scientiae. Res sunt illa etiam quibus vtendum est: vt sunt
caetera omnia. Signa autem sunt sacramentalia mysteria: quae omnia pertinent principaliter ad materiam
huius scientiae.

24 ⁋ Ad vltimum: quod commune continens omnia declarata in scientia debet dici subiectum: Di
cendum quod verum est quando non secundum aliquam rationem propriam vni, quod primo per se & principaliter
considerat, considerat omnia alia contenta in scientia: sed omnia secundum rationem communem omnibus conten-
tis in scientia. sicut Metaphysica secundum Auicen. nihil considerat secundum aliquam rationem particularem entis:
vt substantiam secundum quod substantia est: neque quantitatem secundum quod quantitas est: & caetera huiusmo-
di: sed vnumquodque illorum sub ratione qua est ens. & ideo ens simpliciter, debet dici subiectum: non ali
quod ens particulare: substantia vel accidens. Et in solo isto casu habet veritatem quod subiectum scientiae
debet esse aliquid vnum, vniuocum vel analogum ad omnia illa quae determinantur in scientia. sed quan
do scientia considerat aliquod determinatum primo per se & principaliter secundum suam naturam
propriam & determinatam: & caetera omnia non nisi per relationem & attributionem eorum ad illud: si-
cut ista scientia deum considerat: & omnia alia ab ipso, vt patet ex praedictis: non debet poni aliquid
commune ad omnia contenta in scientia esse subiectum eius: sed illud solum quod principaliter & per se
considerat: & propter quod omnia alia ad scientiam illam reducuntur: sicut si prima philosophia princi
paliter consideraret substantiam secundum quod substantia est: & non solum secundum quod ens est: & accidentia omnia non
nisi per attributionem ad substantiam: tunc substantia sola non ens simpliciter poneretur esse subiectum in illa.