Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1459

Sources:

Ba: Badius1520a

Br

1
CIrca tertium arguitur, quod homo sine speciali illustratione diuina possit scriptu-
ram istam exponere. Primo sic. Deuter. xxx. dicitur. Mandatum quod ego praecipio
tibi non est supra te: neque procul positum: sed iuxta te in ore tuo & in corde tuo.
quod exponens apostolus dicit. Roma. x. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. sed
quod non est supra hominem, immo iuxta ipsum: exponi potest ab ipso sine spe
ciali illustratione: quia quod talem illustrationem requirit, longe est ab eo. ergo
&c.

2 ⁋ Secundo sic. iii. de doctrina christiana dicit Augustinus Homo timens deum &c. vt iam dictum
est in praecedenti quaest. Sed illa omnia potest habere homo fidelis ex studio sine speciali gratia. er-
go &c.

3 ⁋ In oppositum est illud. ii. Petri. i. Spiritu sancto inspirati loquuti sunt sancti dei homines.
Glos. Hoc ideo dicit, ne quis ad libitum scripturas exponat. Inspiratione ergo speciali sunt exponendae.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod nemo scientiam aliquam potest exponere nisi verum &
rectum iudicium habeat de illis quae discernuntur in scientia. Nemo autem recte iudicat nisi quae
nouit: vt dicitur in principio Ethicorum. oportet igitur quod exponens hanc scientiam, certam ha-
beat notitiam eorum quae disseruntur in ea. Notitia autem ista non est quaecunque: sed illa qua ea
quae credibilia sunt, intelliguntur. nisi enim scripturam intelligat homo, eam exponere non potest.
Et ideo eunucho legenti Esaiam: & sibimet eum exponere non potenti: dixit Philippus, putas ne
intelligis quae legis: qui statim confessus fuit: quia intelligere ea non posset sine exponente. Si igi-
tur per expositionem cuiusque scientiae discipulus de non intelligente fit actu intelligens: & nemo
procedit de potentia in actum nisi per aliquid existens tale in actu: oportet ergo omnino quod expo-
nens istam scientiam actu eam intelligat: & tanto melius & clarius eam exponat: quanto limpi-
dius eam intelligit. Quare cum vt supra determinatum est, intellectus huius scientiae non potest
haberi sine illustratione diuina speciali lumini fidei superaddita: igitur absolute dicendum est, quod sine
illustratione speciali diuina fidei superaddita scientiam istam nemo potest exponere: vt eodem spiritu
& consimili inspiratione qua editae intelliguntur exponantur. Hinc dicit Augustinus in ser. de proprieta-
tibus verbi. Totius ecclesiae vna sententia est, esse scilicet omnem legem spiritualem: non tamen ea quae
spirat lex, esse hominibus nota: nisi iis solis quibus gratia spiritus sancti in verbo sapientiae & scien
tiae condonatur. Et super illud Ephe. iii. Inuestigabiles diuitias. Glos. Si inuestigabiles sunt diuitiae: quo
modo apostolus eas euangelizat: Nam inuestigabilis est res quae non potest comprehendi. Ad quod di
citur quod in sua natura inuestigabiles sunt: sed per gratiam & reuelationem spiritus sancti vestigabiles
sunt. Vnde dicit Orig. in Homi. iiii. super Exod. Quis est ille quem replet deus spiritu: quo repleuit
Moysem & Aaron cum haec signa & prodigia perficerentur: vt eodem spiritu illuminatus possit quae
per illos gesta sunt disserere: aliter enim non arbitror ingentium rerum varietates ac differentias ex-
planari: nisi eodem spiritu quo gesta sunt disserantur.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod verbum est iuxta te: Dicendum quod aliud est esse pro
pe vel iuxta: aliud esse intus. Verbum sapientiae naturalis intus est: quia ex naturali inuestigatione
concipi potest. Verbum vero fidei seu huius scientiae non est intus: quia ex puris naturalibus inuesti
gari non potest: vt dictum est supra. Est tamen prope, vt dicit Glos, quia per gratiam faciliter po-
test concipi: & hoc per gratiam communem fidei in puro aenigmate: per specialem vero gratiam
vlteriorem vt aliqualiter perspicue intelligatur: & vlterius exponatur.

6 ⁋ Ad secundum quod homo prae
munitus scientia linguarum & rerum veniat ad discutienda ambigua scripturarum: Dicendum
quod illa requiruntur: sed sola non sufficiunt: sed cum illis requiritur gratia specialis vt dictum est.