Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1448

Sources:

Ba: Badius1520a

B113v

1
CIrca secundum arguitur, quod cuiuslibet hominis sit exponere hanc scientiam. Pri-
mo sic. Cuius est habere habitum: eius est agere secundum ipsum. expositio sa
crae scripturae est actio procedens secundum habitum fidei vt dictum est supra. Habe-
re antem habitum fidei cuiuslibet hominis est indifferentur: quia secundum Au
gust. posse credere naturae est hominum: credere autem gratiae est fidelium: quam lar-
gitur sine personarum acceptione. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. primae Corinth. xiiii. di
cit apostolus
. Potestis omnes per singulos prophetare, vt omnes discant & omnes exhortenter. Et lo-
quitur de prophetia sacrae scripturae in occulta exponendo. Quia vt dicit Glos. ibidem. Quia si alii reue-
latum fuerit sedenti, prior taceat. datur aliquando inferiori quod non superiori. ergo &c.

3 ⁋ Contra est
illud Clementis papae. dist. xxxvii. in ca. Relatum. Oportet ab eo scientiam addiscere scripturarum: qui eam
a maioribus secundum veritatem sibi traditam seruat
, qui non est quilibet indifferenter. ab eo autem
discitur qui eam exponit. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod expositio sacrae scripturae potest fieri ab homine dupliciter-
vel per sapientiam acquisitam humano studio diuina gratia assistente, secundum conmunem modum
administrationis gratiae, vel per sapientiam ex gratia speciali subito infusam. Secundo modo cuiusli
bet est eam exponere, secundum quod spiritus sanctus potest cui vult gratiam ad hoc ministrare: quia spi
ritus vbi vult spirat. Ioan. iii. In hoc casu loquitur Apostiun is Corinth. xiiii. vt obiectum est in secundo argu
mento. Primo autem modo nequaquam: vt processit ratio vltima. immo requiritur quod sit eleuatus in spi
rituali vita: & exercitatus in eis quae continet ista scientia, vt quo ad primum spiritualis iam factus sit
dono diuinae gratiae. Spiritualis enim omnia iudicat. i. Corinthi. ii. quo ad secundum: vt omnem mo
dum huius scientiae nouerit studio humanae industriae. Perfectorum enim est solidus cibus: eorum
qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus. vt dicitur Hebr. v. De vtroque simul dicit Chry-
sostomus exponens illud. Nolite sanctum dare canibus: neque margaritas mittere ante porcos. Myste-
ria (inquit) veritatis margaritae sunt: quia sicut margaritae inclusae cochleis positae sunt in profun-
dum maris: sic & mysteria diuina in verbis inclusa posita sunt intus in altitudine sensus scripturarum
sanctarum. Et sicut non omnis homo potest se mergere: & de profundo tollere margaritas: nisi ar
tifex qui habet vsum illius rei: sic non omnis homo potest descendere in altitudinem sensuum: &
illic inuenire mysteriorum absconditas margaritas: nisi vir spiritualis qui habet exercitationem spi-
ritualium narrationum dei. Et qualis debet esse ista exercitatio: bene exponit Augustinus in principio
tertii de doctrina christiana dicens. Homo timens deum qui voluntatem dei in scripturis sanctis dili Ba114r
genter inquirit, praemunitus scientia linguarum: ne in verbis locutionibusque ignotis erret: prae-
munitus etiam in cognitione quarundam rerum necessariarum: ne vim naturamve earum quae
propter similitudinem adhibentur ignoret: adiuuante etiam codicum veritate quam solers emen
dationis diligentia procurauit: veniat ille instructus ad ambigua scripturarum discutienda atque
soluenda. In expositore etiam cum his oportet concurrere etiam quae superius fore necessaria in do-
ctore dicta sunt.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod cuiuslibet hominis est habere habitum fidei, ad cuius
regulam ista scientia debet exponi: Dicendum quod non secundum habitum fidei quaecunque sacra scri
ptura potest exponi: sed secundum illum qui perfecte est exercitatus in eis quae sunt fidei, vt vsque ad
summum illa explicare possit: quod non est cuiuslibet: sed solum talis qualis iam descriptus est.

6 ⁋ Ad
secundum patet solutio per praedicta.