Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1437

Sources:

Ba: Badius1520a

B113r

1
CIrca primum arguitur, quod sit hominis eam exponere.
Primo sic. eius est exponere cuius est docere: quia
non docet doctor nisi exponendo. sed hominis vt dictum
est supra, est hanc scientiam docere. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic.
Augustinus dicit primo de doctrina chiri,. quod Philippus eunu
cho legenti Esaiam: & non intelligenti: quod in scriptura te
ctum erat aperuit. Hoc autem erat exponere. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum arguitur Primo sic. Cuius est condere
legem, eius est eam exponere. Condere hanc scientiam diuinae legis solius dei erat: quia ipse solus nouit quae
verbis suis expressit. ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic. temerarium est dicere in scripturis hominem quae Chri
stus non dixit. secundum quod Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xlii. exponens illud, Adhuc multa habeo
vobis dicere, sed non potestis portare modo: vbi Christus non exposuit quae erant illa, dicit. Quaenam sint
ista quae ipse non dixit, temerarium est velle dicere. sed in omni expositione scripturae dicitur aliquid
quod Christus non dixit: quia quod dixit, textus fuit. ergo &c.

5
⁋ Dicendum. ad hoc quod cuicumque conceditur scientiam aliquam docere: necessarium est ponere
& concedere eum illam aliquo modo exponere: quia vt dicit Augustinus de moribus ecclesiae: quis me-
diocriter sanus non facile intelligit scripturarum expositionem ab iis petendam esse: qui earum do-
ctores se esse profitentur: Cum ergo supra concessum est: hominem aliquo modo esse doctorem hu
ius scientiae: necesse est consimiliter concedere eum esse eius expositorem: & hoc secundum eundem
modum quo est eius doctor, qui supra declaratus est.

6 ⁋ Secundum hoc ergo concedenda sunt duo
obiecta ad primam partem.

7
⁋ Ad primum in oppositum, quod hominis non erat hanc scientiam condere: Dicendum secundum
quod supra determinatum est quod homo non potest dici conditor huius scientiae principalis sed instrumen
talis. Et. ita consimiliter bene concedendum est quod non potest dici principalis expositor: quia non ha
bet a se regulas secundum quas conditae sunt & exponendae: sed solum deus. habet tamen eas sibi a deo ad
ministratas. Secundum quas idcirco ministerialiter hanc scientiam homo exponit: sicut & editor eius Ba113v
fuit. Vnde in huius significationem legitur Matth. xiiii. de quinque panibus, per quos secundum Glos. intel
ligitur sacra scriptura, quod Christus eos benedixit & fregit: & dedit discipulis. Per quod intelligitur sua
expositio prima: qua eam in cordibus apostolorum exponit. secundum quod ibi dicit Glos. Benedixit, & fregit:
quia prius dedit discipulis sensum, vt intelligerent scripturas. Discipuli autem eos confractos appo-
suerunt: quia iuxta expositionem quam a Christo susceperant: turbis exponere vlterius debebant. secundum quod
ibi dicit Glos. Dedit discipulis, discipuli autem turbis, vt per ministerium discipulorum aliis exponantur.

8
⁋ Ad secundum, quod temerarium est dicere in scripturis quod Christus non dixit: Dicendum quod verum est
de eo quod nullibi dixit: ita quod nec in scriptura, aut explicite, aut implicite, nec in obseruatione communi
& auctoritate ecclesiae tenetur. Haec enim censentur esse Christi dicta. Secundum enim quod dicit Augu. ad lanua
rium: quae non scripta, sed tradita custodimus: quae quidem toto terrarum orbe obseruantur: dantur
intelligi vel ab ipsis apostolis, vel plenariis conciliis: quorum est in ecclesia saluberrima auctoritas con
mendata atque statuta teneri. Et quaecumque talia sunt: intelliguntur ex dictis & factis Christi: quae quo
dam modo dicta sunt descendisse per apostolos, vel reuelatione quam memoriter retinuit ecclesia, vniversl
per scripturas, aut implicite, aut explicite: vt possit veridicae rationis consequentia ex illis explicari-
Vnde cum nihil debet assumi in expositione nisi iuxta regulam fidei vt dictum est supra: & omne
tale, vel ex scriptura, vel obseruatione communi ecclesiae habetur: nihil omnino debet assumi in ex-
positione sacrae scripturae: nisi aliquo modo dictum a Christo. Et ideo per illud quod nullo mo-
do potest ostendi dictum a Christo: quale est illud de quo est sermo: omnino esset temerarium scri
pturam exponere. Vnde Augustinus de hoc in serm. dicto. Quae cum ipse tacuerit, quis nostrum
dicat: ista vel illa sunt: aut si dicere audeat, vnde probat: Quis enim est tam vanus, aut temerarius:
qui cum dixerit etiam vera, sine vllo testimonio diuino affirmet ea esse: quae tunc dominus dicere
voluit: Et ideo dicit Damascenus in principio sententiarum suam. Omnia quae tradita sunt nobis
& per legem & prophetas & apostolos & euangelistas, suscipimus & veneramur & cognoscimus:
nihil vltra hoc inquirentes.