Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1416

Sources:

Ba: Badius1520a

B112r

1
CIrca secundum arguitur: quod quaecunque expositio cuilibet indifferenter est pro-
ponenda. Primo sic. Expositio quaelibet proponitur propter eruditionem au-
dientis. audiens autem quilibet indiget erudiri per quamlibet expositionem. er
go quaelibet expositio indifferenter proponenda est cuilibet.

2 ⁋ Secundo sic.
propter illos qui capere possunt: non est omittenda expositio quam alii capere non
possunt: vt dicit Augustinus in princip. super Io Nec propter intelligentes est
omittenda expositio quae valet non intelligentibus: vt dicit ser. xxxix. hoc non
esset nisi cuilibet quaelibet expositio indifferenter esset proponenda. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est illud
quod dicit Augustinus super loperid es. ser. xliiii. Sermo vt non solum credatur verum etiam intelligatur quod dici
tur & sciatur, talia percipere non valentibus est onerosus: faciliusque illos premit quam pascit. sed nulli
est proponenda expositio qua audiens premitur non pascitur: non ergo quaelibet expositio cui
libet est proponenda.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod est diuersitas expositionum dupliciter: & secundum diuersa ge
nera exponendi quatuor praedeterminata: vel secundum diuersos modos in eodem genere differentes
penes grossitatem vel obtusitatem & subtilitatem. Si loquamur de diuersitate expositionum penes
exponendi genera: sic quaelibet expositio cuilibet indifferenter proponenda est. si tamen exponendi mo-
dus sit capacitati audientis proportionalis. summa enim cautela adhibenda est ne aliqua expositio
proponatur: quae capacitati eius cui proponitur non congruit. Vnde loquendo de diuersitate exposi-
tionum penes modos exponendi: considerare debet expositor: siue in praedicatione: siue in locutione:
an commixti sint capaces & spirituales carnalibus & non capacibus: an sint distincti. Si commixti
tunc quaelibet expositio cuilibet proponenda est: quia propter non capaces non est omittenda subtilis ex
positio quam alii possunt capere. vt dictum est. secundum Augustinus ser id est super Ion in princi, nec propter capaces
omittenda est expositio grossa quam alii capere possunt. vt dicit in ser. xxxiiii. in prin. Sic ergo tunc
temperanda est expositio: vt cum grossa expositione quam capiunt carnales, misceantur subtilia quae pe
netrare faciunt spirituales: vt singulus quisque quod potuerit capere capiat: vt idem sermo propositus lac
sit paruulis: & cibus maioribus. secundum quod dictum est supra quod Paulus Cori, non potuit loqui quasi
spiritualibus: sed quasi carnalibus: qui tamen sapientiam loquaebatur inter perfectos. Non quia alia & alia
proposuit his & illis: sed quia eundem sermonem apprehendebant illi carnaliter: & isti spiritualiter.
Vnde subiuxit ex parte illorum pro causa. Nondum enim poteratis intelligere: sed nec nunc quidem potestis
Adhuc enim carnales estis, quasi dicat, potuissetis intellexisse spiritualiter sicut & alii: sed re-
stabat in vobis: quia capaces non eratis per habitum habentes sensus exercitatos ad separandum bo-
num a malo. sicut dicit Apostolus ad Heb. de illis quos perfectos vocat. Si autem seorsum sunt capaces
& non capaces, capacibus indifferenter quaelibet grossa expositio & subtilis proponenda est:
quia qui capere possunt maius & minus: quia id quod minus est, manuductiuum est ad maius:
& quod maius est quod minus est intelligere facit. & quantuncumque capaces sunt vt eis plus compe-
tat subtilis expositio rationis quam grossa auctoritatis: ab initio tamen talibus expositio grossa via
auctoritatis proponenda est. Secundum quod docet Augustinus ii. Ii. de ordine, dicens: Sequitur vt dicam quomodo Ba112v
studiosi erudiri debeant. Ad discendum autem necessario dupliciter ducimur: auctoritate: atque ra
tione. Tempore auctoritas: re autem ratio prior est. ltaque quamquam bonorum auctoritas imperitae multitudini
videatur salubrior esse: ratio vero aptior eruditis: tamen quia nullus hominum nisi de imperito peri-
tus fit: nullus autem imperitus nouit qualem se debeat praebere docentibus: & quali vita esse
docilis possit: euenit vt omnibus bona magna & occulta discere cupientibus non aperiat nisi
auctoritas ianuam. Rationem autem post auctoritantis cunabula firmus & idoneus iam sequitur atque
comprehendit. Vnde non restat difficultas nisi quo ad non capaces: an quaelibet expositio indifferenter eis
proponenda est. Et est dicendum quod talibus maxime si inexercitati sint in doctrina sacra, subtilis expo-
sitio per rationem capacitatem eorum excedentem omnino non est proponenda: quia vt di-
cit Orig. in Homilis. de Rebecca, Nemo inexercitatus & imperitus sermonem propheticum susci
pit. Et Augustinus super Ion ser. xliiii. partis secundae. Inualida & inexercitata mente nisi fidei quo
dam lacte teneantur: vt inuisibilia quae non vident, & intelligibilia quae nondum intelligunt credant: facile ad
vanas & sacrilegas promissiones scientiae seducuntur: quia validus cibus profundae expositio-
nis eis onerosus est: & facilius praemit quam pascit. Et de quantitate animae. Tales homines quorum
profecto maxima multitudom est, si ratione velint verum comprehendere, similitudinibus rationum
facillime decipiuntur: & in vanas noxiasque opiniones ita labuntur: vt emergi inde & libera-
ri aut nunquam aut difficillime queant. Et Chrysostomus super illud Matth. xxi. Ex ore infantium.
Sicut infanti si dederis fragmentum panis: quoniam angustas habet fauces: effocatur magis quam
nutriatur: Sic & homini imperfecto in fide: & puero in sensibus, si altiora mysteria sapientiae
volueris dicere angustam habenti fidem & sensum, magis scandalizabitur quam aedificetur. His ergo
vtilissimum est auctoritati credendo vitam ducere. Et ideo dicit Augustinus de vera rei. Amagnis
& spiritualibus viris ecclesiae video cautissime prouideri nequid agant quod nondum esse tem-
poris vt cum populo agatur intelligunt: alimenta lactea populis instanter infundunt: validio
ribus autem cibis cum sapientibus paucis vescuntur: carnalibus vero & animalibus nonnul-
la obtegunt: sed nulla mentiuntur. Pessime ergo faciunt qui laicis & mulieribus proponunt &
exponunt sacrae scripturae occulta & secreta mysteria: quia & ipsi nil inde fructificant: immo ma
gis magisque laeduntur: & mille eis pericula inde contingunt. Hinc dicit Chrysostomus super illud
Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus. Audiant qui impudenter omnibus ac temere copu-
lantur, despicabilia illa quae sunt reuerenda facientes. Nam & mysteria clausis ianuis idcirco ce
lebramus: & eos qui nondum initiati sunt adesse prohibemus: non quia infirmitatem aliquam
mysteriorum deprehendimus: sed quia ad perceptionem eorum illi adhuc quos arcemus infir-
mi sunt. Propter quod etiam ipse Christus multa ad ludaeos in parabola disserebat: quoniam viden-
tes non videbant. Propterea iussit & Paulus scire nos quemadmodum debeat vnicuique responderi.
Et ideo in figuram huius, discipuli. Matth. xiiii. confractum panem turbis proponebant. Sed minu
tias reliquiarum. xii. cophinos tulerunt. Per panes illos secundum Gl. sacra scriptura intelligitur: per
fractionem vero grossa expositio quam populares capere possunt: per reliquias, subtiles expositio-
nes quas doctores debent ab illis auferre: & sibi reseruare. Secundum quod ibi dicit Gl. Secretiora quae a
rudibus capi nequeunt: non sunt negligenter habenda: sed a. xii. apostolis, vt per. xii. cophinos: &
ab eorum successoribus diligenter inqnirenda. Eis enim subtilis expositio magis est proficua. secundum quod
dicit Chrys osto. vt supra Matth. xxi. Viro perfecto si dederis lac: fauces eius delectat: mentem autem
eius non confortat. Si autem panem manducet: non tantum fauces delectat quantum praestat ei virtutem.
Sic viro perfecto & maturo sensibus si vber sapientiae exposueris: ratione delectatur vt aedificetur
in fide. Vnde etiam & capacibus non singulariter aeque profunda expositio est proponenda: sed singu
lis secundum capacitatem suam. secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Consentium. Si iam fidelis rationem poscat vt quod
credit intelligat, capacitas eius intuenda est: vt secundum rationem redditam sumat fidei suae quantam
potest intelligentiam, maiorem si plus capit, minorem si minus: vt sic continue per gradus prudens exposi
tor suppleat quae fidei eorum defuerunt: Sicut promisit apsts facere Thessal. postquam capaciores facti erant:
prius grossiori expositione suscepta quando non sufficiebant capere profundiorem: vt conpetenter eis
tunc dicere potuisset. Adhuc multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo. sicut di
xit Christus apostolis, quod exponens Augustinus super Ion ser. xliiii. dicit. Illa ipsa quae docuerat si vellet eis
sic apeire vt in illo conspiciuntur ab angelis, hoc infirmitas humana in qua adhuc erant ferre non
posset. Spiritualis autem homo quilibet potest alterum hominem docere quod nouit: si proficiendo capaciorem
faciat spiritus sanctus, quamquam etiam & inter ipsos spirituales sunt vtique aliis alii capaciores: vt quidam il-
lorum ad illa peruenerit: quae non licet homini loqui. Vnde bonam doctrinam generalem de
modo docendi & exponendi sacram scripturam dat Aug. lii iii quies super euangelia: dicens. Boni Ba113r
autem catholici sunt: qui & fidem integram sequuntur & bonos mores. quod autem ad doctrinam fidei
pertinet, ita quaerunt si quid quaerendum habent, vt absit concertatio periculosa, vel ei cum quo quaeritur
vel eis qui discentes audiunt. lta autem docent si quid docendum habent: vt vsitata & confirmata se-
curissime & confidentissime & leuissime vt possunt infinuent. Inusitata vero etiam si veritati manifesta
tione liquidissima perceperint, quaerendi potius quam praecipiendi aut affirmandi modo propter audien
tis infirmitatem. Si enim tantum habet pondus aliquod verum vt vires discentis excedat: suspendendum
est vt extendat crescentem: non imponendum vt obterat paruulum: aliquando autem & occultandum est:
sed cum spe hortatoria: vt non faciat despeatio frigidiores: sed desiderium capaciores. Inde est illud eiusdem
domini. Multa habeo vobis dicere: sed non potestis portare modo. Vnde & consimilem modum de
bet homo obseruare studio sacrae scripturae per se insistendo. secundum Augustinus ii. de doctrina christiana
dicentem. Erit diuinarum scripturarum solertissimus indagator qui prius totas legerit notasque habuerit:
etsi nondum intelligentia, iam tamen lectione. Deinde illa quae in eis aperte posita sunt, diligentius in-
uestiganda sunt. Tum vero facta quadam familiaritate cum ipsa ligua diuinarum scripturarum, in ea
quae obscuriora sunt aperienda & discutienda pergendum est: vt ad obscuriores lectiones illustrandas
de maioribus sumantur exempla: & quaedam certarum sententiarum testimonia dubitationem incertis auferant.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod audiens quilibet indiget erudiri per quamlibet exposi
tionem: Dicendum quod verum est quo ad singula genera expositionum. quo ad modos autem expositio-
num: etiam licet indigeret instructione profunda & subtili: proponi tamen non debet nisi competens ca-
pacitati suae: quia alias esset ei inutilis & perniciosa, vt dictum est. & modo exponendi sibi congruo be
ne potest instrui secundum quodlibet genus sacrae scripturae: quantum sufficit ad salutem.

6 ⁋ Ad secun
dum quod propter rudes non est expositio subtilis omittenda nec econtrario: Dicendum quod verum est cum
mixti sunt. tunc tamen expositio sic temperanda est, vt quilibet inueniat, quod secundum modum
suum capere possit, sicut dictum est.