Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1405

Sources:

Ba: Badius1520a

B111r

1
Irca primum arguitur: quod scientia ista omnibus indiffe-
renter est exponenda. Primo sic. Scientia ista omnibus in
differenter est praedicanda: & per eam fides suadenda ad
salutem. Matthicorum. vlt. Euntes in mundum vniuersum praedi
cate euangelium omni creaturae, Qui crediderit &
baptizatus fuerit saluus erit. Non autem posset per
eam fides suaderi ad salutem nisi exponendo eam. secundum quod dicit Augustinus in epistola ad Consentium, Scripturae
sanctae quae magnarum rerum ante intelligentiam suadent fidem nisi eas recte intelligas: vtiles tibi esse non
possunt. Recte autem intelligi non possunt sine eius expositione. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Matth. xiii. Similie
est regnum caelorum sagenae missae in mari: & ex omni genere piscium congreganti. Gl. Sagenae comparatur
praedicatio euangelica: quae ad veniam vocat omnis generis homines. Sed hoc non potest facere nisi ipsam exponem
do vt eam capere possint. secundum quod ibi dicit alia Gl. Petrus & Andreas lacobus & lonnes construxe
runt sibi sagenam ex veteri & nouo testamento, & miserunt in mare seculi: capientes quicquod incidit
bonos & malos. Illa enim structura ex vtroque testamento facta fuit. secundum Gi. exponendo scilicet vnum per al-
terum. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est illud Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque mittatis
margaritas ante porcos. Gl. Talibus non sunt mysteria aperienda.

4
⁋ Dicendum ad hoc: secundum quod tangit Chrysostomus in secunda editione super illud
Nolite sanctum &c. quod aliqui attendentes & minus bene intelligentes illud quod dixit Christus,
Estote misericordes: dicerent quod non solum misericordia facienda esset peccatoribus & inimicis no-
stris de nostro: sed etiam de eis quae dei sunt: & ab ipso nobis dispensanda concessa: vt sicut plena est
dei misericordia qui facit solem suum oriri super bonos & malos: & pluere super iustos & iniustos:
sic sit plena nostra misericordia: vt non solum ea quae nostra sunt eis communicemus: sed etiam ea quae
dei sunt: vt scripturae sacrae mysteria eis dispensemus & exponamus. Sed non est ita. talem enim
aestimationem, vt dicit Chrysostomus, Dns prouido sermone compescit, dicens. Nolite sanctum &c. Et
est eorum ratio erronea: quia falsum supponit. Deus enim non indifferenter omnia beneficia dispensat
bonis & malis: sed carnalia solum. spiritualia autem solum bonis. Sic & nos debemus facere, &
patrem nostrum caelestem imitari. Vnde dicit Chrysostomus. Videte patrem vestrum Deum:
ad cuius exemplum voluit Christus nos esse misericordes: carnalia beneficia dignis & non dignis Ba111v
similiter praestat. Nunquod gratias spirituales: Non enim dixit vobis, quod spiritum sanctum iubet descen-
dere super gratos & ingratos: & dat benedictiones suas super iustos & iniustos. Propter quod in ve
stris quidem estote simplices & benigni: in eis autem quae dei sunt, prudentes & cauti. Requirit deus talem
dispeinsatorem gratiarum suarum: quid bene tractando gratias eius faciat gratiores, non male dispensando red
dat ingratas. Quia igitur sacrae scripturae expositio dispensata non apud omnes facit eam gra-
tiorem: sed apud quosdam ingratam magis: Idcirco absolute dicendum, quod sacra scriptura non omnibus
indifferenter est exponenda: multo minus quam simpliciter proponenda: sed solum illis quibus expo
sita vtilis sit: & gratiosior: vt sunt fideles & obedientes: quibus expositio proponi debet vel
per lectionem, vel per praedicationem: secundum quod supra determinatum est eos admittendos ad
huius scientiae auditum. Diuersis tamen diuersimode proponenda est, vt dicetur in sequenti quaestione.
Caeteris autem omnino est occultanda: quos vt dicit Chrysostomus, Christus per canes & porcos
expressit. Nam per canes: quia canis ex omni parte immundus est: nam neque ruminat neque vna
gulam habet fissam: gentiles & haeretici intelliguntur omnino immundi & propter actus suos &
propter perfidiam. Canis enim naturale est improbum esse: nunquam vocem mittere nisi ad abicen-
dos superuenientes. Tales sunt omnes gentiles & haeretici latrantes aduersus seruos dei. Per
porcos vero: quia porcus ex parte immundus est: nam vngulam habet fissam: sed non ruminat: Christiani
animales & carnales intelliguntur: qui propter fidem suam quidem mundi sunt, propter autem actus
suos sordidos immundi sunt. Secundum enim quod dicit Chrysostomus, Porci proprium est in coeno se volu
tare: & numquam caelum aspicere: nec quaerere dominum suum nisi cum esurit. Tales sunt etiam Christiani, qui in
carnalibus immunditiis delectantur: & non quaerunt dominum nisi cum necessitas eis aduenerit. Quos
omnes dominus super huiusmodi doctrina indignos reputauit: non solum vt eis exponatur, vt di-
ctum est supra: dum tamen tales sint: vt scire veritatem non affectent: nec cognitae obediant:
sed magis eam audire volunt & exponi vt repellant blasphement & spernant, spemque omnino
conuersionis in melius non habentes: sicut dicit Chrysostomus. Si enim saltem audire vellent
& sine contemptu tentare qualis esset: et si consentaneam rationi inuenirent obedire dispone-
rent: bene esset eis sacrae scripturae expositio capax dispensanda, multo magis quam nuda litera pro
ponenda: quia forte expositione perciperent quod in nuda litera non viderent. Secundum quod Augusti
nus ante conuersionem suam: sicut ipse recitat in confessionibus suis: audiuit beatum Ambro
sium praedicantem, & sacram scripturam exponentem: cuius doctrina contra id quid sperauit in
structus, conuersus fuit. Audiuit eni (sicut dicit) vt tentaret qualia diceret: non vt assentiret
Secundum hanc enim distinctionem determinatum est supra: quomodo mali possunt esse audito-
res huius scientiae. Primo ergo ab expositione huius scientiae repellendi sunt canes id est haeretici
& gentiles in impietate viuentes. Secundo porci. i. Christiani carnales & animales in luto luxuriae
& immunditiae iugiter commorantes: quia vt dicit Chrysostomus: si eam discant: geminum omnino
est damnum: cum certe nihil fructificent ipsi inde: immo magis magisque laeduntur: & cum negotia
mille ac pericula commoueant. Et declarat vtrumque in vtrisque. Prim. scilicet quod inde non fructificant: sed
magis laeduntur: ostendit de vtrisque simul, dicens. Nihil affertur amplius his qui huiusmodi sunt: &
tamen audiunt: nisi culpa cumulatior. Sicut enim si canibus dederis sanctum, aut porcis mar-
garitas: nec sanctum canes sanctificat: nec margaritae nutriunt porcos: sed econtra canes coin
quinant sanctum: & porci sordidant margaritas vel confringunt: lta si hominibus caninos vel
porcinos mores habentibus sanctum dederis: vel margaritas proposueris: nec sanctum illos sanctifi-
cat, nec mysteria veritatis illos illuminant: Sed econtra ipsi sanctum coinquinant, & mysteria veritam
tis blasphemant. Secundum vero, quod pericula magis commoueant: declarat vtrumque in vtrisque diuisim
Primo in canibus, exponens illud, Et conuersi difrumpunt vos, dicens. Et bene conversi difrumpunt
vos. Modestiam quippe simulant vt secreta condiscant. Cum vero didicerint: non alii effecti ex
aliis, irrident, insultant, atque illudunt: non quod ex his quae didicerint armantur: sed eorum occa-
sione superbius efferuntur: atque insolentia fcediore complentur. Et idcireo non exiguum lucrum est
tales in sua ignorantia permanere. Non enim tam tecta temeritate despiciunt. Et si talibus cani
bus dederis sancta: suscipiunt quasi canes sine discretione: & sub pedibus actibus suis concul-
cant ea: & pro nihilo aestimantes quae acceperunt conversi disputationibus suis quasi latratibus
irrationabilibus rumpunt veritatis praedicatorem. Et ideo veritatis expositio eis omnino celanda
est: secundum quod dicit Augustinus de moribus ecclesiae. Poteram pro mea mediocritate discutere singula: &
eruere & demonstrare: in quorum excellentia & altitudine plerumque verba deficiunt: sed quandiu latra-
tis non est faciendum. Non enim frustra dictum est. Nolite sanctum dare canibus. Secundo declarat idem in porcis
dicens. Si talibus porcis secretorum mysteriorum miseris margaritas, coenosae vitae delectatione grauati Ba112r
non intelligunt preclositates earum: sed aestimantes eas similes esse fabulis mundialibus, simi
liter eas carnalibus actibus conculcant: & postmodum conuersi rumpunt praedicatores earum.
Dominus ergo (vt dicit Chrysostomus) cum dixit discipulis: Quod audistis in anre, praedicate super
tecta: non indifferenter omnibus praedicari iussit: sed his quos doceri oporteret, praecepit cum si
ducia praedicari, quoniam margaritae non sunt dandae nisi desiderantibus veritatem: & cum ra-
tione humana viuentibus. Solis ergo talibus sacra scriptura exponenda est: quia talibus vtilis
est exposita: & gratiosa. Nec tamen omnibus aequaliter: sed diuersis diuersimode. secundum capacitatem
cuiusque: vt in sequenti quaestione dicetur.

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod doctrina fidei omnibus est suadenda: & ita expo-
nenda: Dicendum quod verum est antequam constet de obstinatione. Sed postquam constat de obstinatione
non est eis sacra scriptura exponenda. Vnde nec deus istud facere voluit. Secundum quod dixit Chri-
stus Matth. xi. Confiteor tibi pater domine caeli & terrae: quoniam abscondisti haec a sapientibus
& prudentibus: & reuelasti ea paruulis. Gl. Sapientibus & prudentibus non praeponit insipien-
tes & hebetes: sed paruulos: vt probet se tumorem damnare non acumen.

6 ⁋ Ad secundum: quod praedica-
tio euangelica ad veniam vocat omnes gentes: & ita omnibus est exponenda: Dicendum quod ve-
rum est ab initio: Sed postquam aliqui reddunt se obstinatos: illis expositio omnino est subtrahenda:
vt dictum est.