Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e139

Sources:

Ba: Badius1520a

B16v

1
Irca septimum arguitur quod scire non contingit homini deo docente in quolibet actu di
scendi. Primo sic. Deus in creatura non agit quod agere in se, proprio motu suo po
test. secundum quod dicit Augustinus vii. de ciui. dei. Sic deus res administrat vt eas pro
prios motus agere sinat. Sed homo proprio motu, ductu & inquisitione naturalis
rationis potest sibi scientiam acquirere, vt habitum est supra. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. hominem non docet nisi qui actione sua, specie intelligibili mentem informat: quia
per hoc solum scit & intelligit: & hoc deus non facit in quolibet actu intelligendi: Im
mo in nullo facitur secundum communem cursum huius vitae: quia sufficienter informatur a phantasmate: & non
est natus aliter informari. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum arguitur primo sic. In Psal. dicitur de deo. Qui do-
cet hominem scientiam
.

4 ⁋ Secundo sic. secundum Augustinus de magistro & de vera reirs. Cathedram habet in
caelis quid corda hominum docet in terris. Ille non est nisi deus. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc quod hominem docere nihil aliud est quam ipsi ostendere notitiam
veritatis, vt eam percipiat quam prius non vidit. Nunc autem veritas in creatura non est nisi emanatio quaedam
a veritate prima: sicut imago ab exemplari, vt dicit glos. super illud Diminutae sunt veritates a filiis ho
minum. Vna est veritas qua illustrantur animae sanctae: sed quoniam multae sunt animae, in ipsis veritates mul
tae dici possunt. Sicut enim ab vna facie resultant multae imagines in speculo: ita ab vna prima veritate
multae veritates. Et Augustinus dicit de vera relis. Si est falsitas, ex his est quae imitantur vnum: non inquantum id
imitantur: sed inquantum implere non possunt. Illa autem est veritas quae id implere potuit: & esse id quod illud est
vnde & verbum rectissime dicitur: caetera vero illius vnius similia dici possunt inquantum sunt. intan
tum enim & vera sunt. hoc autem eius similitudo: & ideo veritas. Quapropter vera intantum vera sunt: inquantum
sunt. Intantum autem sunt, inquantum principalis vnius similia sunt. Sic autem est in omnibus factis ad exemplar: quod in
tantum est in eis veritas inquantum rmndent suo exemplari. Et quanto magis respondent ei, tanto magis dicenda est ve
ritas in eis esse. Nec potest cognosci si veritas sit in exemplato nisi cognita conformitate eius ad suum exemplar
secundum quod dicit Augustinus iii. de Aca. Bene probat imaginem quisques intuetur exemplum. & dictum est de hoc supra in quae
stione. ii. Veritas igitur cuiusque rei intellectui ostendi non potest nisi ostendendo ei conformitatem ad suum exem
plar primum a quo est tranfformata: quaere cum illud exemplar primum & principalissimum non sit nisi veritas
prima: solum ille docere & maxime potest, qui intellectui potest ostendere conformitatem rei ad suum exem
plar primum: hoc autem solus deus potest. Et ideo absolute concedendum est quod solus deus & maxime potest do
cere. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam Funda. Per homines aliqua conicatio signis verborum fieri
potest: Docet autem vnus verus magister ipsa incorruptibilis veritas: solus magtur interior: & hoc isto modo do
cendi: qui. scilicet sit ostendendo conformitatem rei creatae ad suum exemplar primum, a quo ereatura & creata est
& descripta: quia conformitas ad tale exemplar non potest videri nisi aspiciendo ad ipsum: & solus
deus potest homini hoc exemplar ostendere, vt ad ipsum aspiciat: ostendendo scilicet illud vt obiectum, viver
vt rationem cognoscendi solum: sicut dictum est in quaestione secunda praecedenti. secundumquod de hoc modo docendi loquitur Augustinus
d. v. confess. Me docueras deus meus miris & occultis modis. propterea credo quod tu docueris quoniam verum
est: nec quisquam praeter te alius doctor est vbicumque & vndecunque claruerit. & libro. xi. Quis porto docet Ba17r
nos nisi stabilis veritas: quia & per creaturam cum nos admonemur, ad veritatem stabilem ducimur.
quae nisi maneret cum erramus: non esset quo rediremus. Vt autem cognoscimus, docet nos. secun
dum quod etiam dicit gloss. super illud Matth. xxiiii. Vnum magistrum habetis. Asolo deo est mentis infor-
matio dando intellectum: praeter hoc autem est exemplar aeternum quod est causa rei: & aliud exemplar rei
abstractum & causatum a re,. ad quod aspiciendo potest homo quoquo modo cognoscere veritatem rei
per conformitatem ad illud: sed forte non sine illustratione primi exemplaris: vt dictum est supra in
eadem quaestione secunda. Vnde tale exemplar proponendo concessum est in quaestione praecedenti, quod ho-
mo potest hominem docere, & non solum tali modo vt dictum est. Ad tale etiam exemplar aspici-
endo potest homo per se scientiam inuestigare: vt supra dictum est: & ideo in tali modo discendi
ad tale exemplar non est dicendum quod deus doceat in quolibet actu discendi: nisi sicut vniuersale
causans, dans discenti vires cognoscitiuas per quas potest doceri, & apprehendere veritates: vel sicut
vniuersale mouens: sine quo nullum particulare mouet: vel sicut lumen aliquod supernaturalis gra-
tiae infusum illuminans ad cognoscendum. Nisi dicamus vt dictum est supra: quod exemplar creatum
non sufficit ad ostendendum aliquam veritatem, nisi ad illustrationem exemplaris increati: vt supra di-
ctum est. Primo enim modo deus non docet nisi secundum quod agit omnes actiones rerum natura-
lium in passibili: dando scilicet ei potentiam, & virtutem recipiendi impressionem agentis in ipsum.
Sic enim docet dando alicui vim & potentiam, per quam potest addiscere, & recipere disciplinam: Si
cut si dicatur calefacere dando calefactibili vim & potentiam, per quam est receptiuum caloris. Sed
hoc est valde a remotis, & improprie attribuere deo aliquam actionem. De hoc tamen modo docem
di dicit Chryili. super illud Matth. xxiii. Vos autem nolite vocari Rabi. Nolite (inquit) alios vocare Ra-
bi: ne diuinum honorem hominibus deferatis. Vnus enim est magister omnium, qui omnes homines
naturaliter docet. Si enim homo hominem erudiret: omnes homines discerent qui habent doctores.
Nunc autem quia homo non docet: sed deus, multi quidem docentur, pauci vero discunt. Homo enim non in
tellectum praestat homini docendo: sed a deo praestitum per admonitionem exercet. Doctrina enim cotis ha
bet officium. Sicut enim cos non facit ferrum: sed acuit: sic sine causa insensatus docetur. Vnde in
isto actu deus potius dicendus esset pater & auctor naturae, quam magister & doctor scientiae. In secundo
vero modo deus non aliter docet, quam agit omnes actiones rerum naturalium coagendo agentibus particulari
bus, dando & conseruando eis virtutem agendi in omnibus suis actionibus. De quo modo agen-
di dicit Augustinus ix. super Gen. ad lit. Natura agit interiori motu nobis occultissimo: cui tamen si deus
subtrahat opeationem intimam: qua eam substituit, & facit: continue tanquam extincta nulla creatura re-
manebit. Sed iste modus docendi adhuc non est, proprius deo quem quaerimus. In tertio vero modo do
cendi docet deus hominem ea quae sunt supernaturaliter cognoscenda vt ea quae sunt fidei vel reue
lationis: de quibus infra dicetur. De eis igitur quae naturaliter sunt cognoscenda ab homine: & ex
puris naturalibus ad exemplar creatum acceptum a rebus: vt est omnis cognitio qua scitur id quid verum
est in re, simpliciter dicendum est, quod deus non docet in quolibet actu discendi: vt patet ex supra deter-
minatis. Quomodo autem doceat in discendo synceram veritatem, vel simpiciter quancumque, sufficienter ha
bitum est ex praedeterminatis. Quomodo autem doceat in eis quae sunt fidei & reuelationis: deter-
minabitur inferius.

6
⁋ Ad primum in oppositum: quod homo potest proprio motu acquirere scientiam:
Dicendum quod verum est de rebus naturalibus, sciendo id quod verum est in re: quod tamen deus
docet: dando naturale iudicatorium quo scienda discernit. Synceram autem veritatem, aut ali
quam veritatem supernaturaliter cognoscendam: aut forte veritatem quancunque, non potest scire
sine ipso proprio docente: vt dictum est: & infra dicetur.

7 ⁋ Ad secundum quod deus non informat men
tem specie: Dicendum quod verum est: nisi sicut agens vniuersale aliter docet per huiusmodi so-
lam speciem conceptus mentis formando. Si tamen formari debet conceptus ad synceram veri-
tatem percipiendam: vel aliquid supernaturale cognoscendum: vel forte ad aliam veritatem sime
pliciter percipiendam: ibi proprie dicitur docere: vt dictum est.

8 ⁋ Argumenta in oppositum non pro
cedunt, nisi secundum praedictum modum.