Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1385

Sources:

Ba: Badius1520a

B110v

1
CIrca Nonum arguitur: quod expositio scripturae sermone obscuro proponenda est.
Primo sic. Sic sacra scriptura est exponenda vt impios lateat: quia non est sanctum
dandum canibus, quod non fit nisi sermone obscuro expositionem proponendo: vt ipsi
eam non intelligant. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. sic exponenda est scriptura ne vile
scat. sed expositio clara eam vilescere facit. Ob hoc enim claro sermone ipsa tra
dita non est: vt infra dicetur. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est,. quoniam si ad hoc scri
ptura principaliter exponitur vt intelligatur: sic maxime debet exponi: vt
maxime possit intelligi. Maxime autem intelligitur sermone claro. ergo &c.

4
⁋ Dicendum: quod expositores cuiusque scientiae non tam sibi laborant vt intellectum
in scripturis per expositiones suas editas memoriter habeant: quam aliis: vt quid non per se aut non fine
difficultate capere possent, per aliorum expositionem faciliter intelligant. Hoc autem non fieret, nisi ser-
mone suo claro expositionem proponerent: Expositio igitur bene edita quaecumque sit: non sermone obscuro
sed claro proponenda est: vt expositio vlteriori expositione non indigeat. Et hoc est quod Augustinus iiii. de
doct. Christiana contra eos quiputarent obscuro sermone a nobis celandos esse diuinos sermones (sicut
cut & ab Academicis philosophici sermones obscuritatibus occultati sunt) dicit. Etsi nos de lris
eorum quae sine difficultate intelliguntur, nonnulla sumamus: tamen nequaquam putare debemus imitandos eos
nobis esse in his quae ad exercitandas & elimandas quodam modo mentes legentium, & ad rumpenda fastidia-
atque acuenda studia discere volentium: celandos quoque: siue vt ad pietatem convertantur: siue vt a my
steriis secludantur, animos impiorum vtili atque salubri obscuritate dixerunt. Sic quippe illi locuti
sunt: vt posteriores qui eos recte intelligerent & exponerent, alteram gratiam disparem quidem veruntam sub
sequentem, in dei ecclesia reperirent. Non igitur ita expositores loqui debent tamquam seipsos exponendos
simili auctoritate proponant: sed in omnibus sermonibus suis vt intelligantur elaborent ea, quantum pos-
sunt, perspicuitate dicendi: vt aut multum tardus sit quid non intelligit: aut in rerum quaes explicare atque osten-
dere volumus difficultate ac subtilitate non in nostra locutione sit: qua minus tardius ve possit
intelligi. In libris autem quid ita scribuntur vt ipsi quodam modo lectorem teneant cum intelliguntur: cum non intelli
guntur, molesti non sunt volentibus legere. Et in collationibus patrum. Non est hoc officium deserendum: vt ve
ra quamuis ad intelligendum difficilia quae ipsi iam percepimus cum quantocumque labore dispotonnis ad aliorum intel
ligentiam perducamus. Et ex hoc contingit quod illa quae breuiter dicta sunt ab auctoribus, longos tracta-
tus habent in expositoribus. secundum quod dicit Aug. parte prima super Ion ser. xxxvii. Quae in sctom euangelio
breuiter dicuntur, non breuiter oportet exponi: vt quod auditur, intelligatur. Verba enim pauca sed
magna sunt, non numero aestimanda, sed pondere

5
⁋ Ad primum in oppositum: quod scriptura impiis est abscondenda: Dicendum quod verum est
subtrahendo eis expositionem & verbo & scripto: quod tamen exponitur propter pios erudiendos: siue ver
bo siue scripto, clarissimo sermone quantum possibile est: proponendum est. & hoc quantum est ex parte
nostra: nisi forte generalis status pro tmpere repugnet: quia profundior expositio propter multitudinem in
capacium non expedit. Sed nec tunc profundior expositio omnino celanda est: sed in expositione obscuriori
aliqua indicia eius sunt exprimenda: per quae capaces superuenientes eam quoquo modo aduertere poterunt.
dicente Greg. Exo. xxxv. in Gl. Plerumque magistri signant: quod ab auctoribus capi non posse
considerant.

6 ⁋ Ad secundum: quod clara expositione vilesceret: Dicendum quod non est verum: immo eam magis de
siderabilem faceret, viso quod sub simplici & obscuro sermone latet profundissima intelligentia. In sola
enim prima scientiae editione sua, solet scientia propter nimiam claritatem suam vilescere: nec diligentia ei ape
poni. Propter quod ista scientia ab initio in multis obscure tradita est: intermixtis est quibusdam claris: qui
bus obscura patescunt: quae cum primo obscure sunt tradita ne vilescant: & postmodum clarissime ex
posita, summe delectant. Et hoc est quod Augustinus ii. de doi. chrili. loquens de sacra scriptura dicit: quod legen
tes nihil aliud appetunt, quam cognitiones voluntatesque eorum a quibus conscripta est: & per illas voluntatem
dei: secundum quam tales homines locutos credimus: sed multis & multiplicibus obscuritatibus & ambi Ba111r
guitatibus obscure dicta: densissima caligine obducunt. Quod totum prouisum diuinitus non dubito
ad edomandam labore superbiam, & intellectum a fastidio reuocandum, cui facile inuestigata plerumque vi
lescunt. Quid enim est quaeso, quod si quis dicat sanctos esse homines atque perfectos, quorum vita & moribus
Christi ecclesia de quibuslibet superstitionibus praescidit eos quid ad se veniunt, & imitatione bonorum sibimet
quoque incorporat: quid boni fideles & veri serui dei deponentes onera seculi ad sanctum baptismi la
uacrum venerunt: atque inde ascendentes conceptione spiritus sancti fructum dant geminae charitatis scilicet dei
& proximi: Quid est ergo quod si quis hoc dicat minus delectat auditum: quam si ad eum sensum locum illum
exponat de Canticis Canticorum: vbi dictum est ecclesiae, cum tamquam pulchra quaedam foemina laudaretur: Den-
tes tui tamquam grex tonsarum ascendens de lauacro &c: non aliud habebit quam cum illud planissimis verbis
sine similitudinis huius adminiculo audiret, & tamen nescio quam suauius intueor sanctos: cum eos quasi
dentes ecclesiae video praescindere ab erroribus homines, atque in eius corpus emollita duritia quasi demor
sos mansosque transferre: oues etiam iocundissime agnosco: detonsas omnibus secularibus tamquam velleribus po-
sitis: & ascendentes de lauacro id ist de baptismate creare geminos, duo videlicet praecepta dilectionis:
& nullam esse ab isto sancto fructu sterilem video. Sed quare suauius videam: quam si nulla de diuinis
libris talis similitudo promeretur: cum res eadem sit: sitque eadem cognitio, difficile est dicere. Nunc tamen nemo
ambigit: & per similitudines libentius quaeque cognosci: & cum aliqua difficultate quasita multo gratius
inueniri. Qui enim prorsus non inueniunt quod quaerunt, fame laborant: qui autem quod quirunt in promptu inue-
niunt, fastidio marcescunt. In vtroque autem lamguor cauendus est. Magnifice igitur & salubriter spiritus sctuns
ita scripturas sanctas modificauit: vt locis apertioribus fatuis occurreret: obscurioribus autem fasti
dia detergeret. nihil enim fere de illis obscuritatibus eruitur: quod non planissime alibi dictum repeiatur.