Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1374

Sources:

Ba: Badius1520a

B109v

1
CIrca Octauum arguitur: quod potior sit expositio per auctoritatem quam per rationem.
Primo sic. illa expositio potior est quae magis certum potest facere de intentio
ne scribentis: quia illa expositio est laudabilior quam scriptor magis intellexit
vt dictum est supra. talis est expositio quae sit auctoritate. Ipsa enim expresse potest
dicere sic vel sic scriptorem intellexisse, vel verbis suis insinuare: quod nullo mo-
do ostenderet ratio. ipsa enim potest docere quod verum sit: non autem an hoc scri
ptor intellexerit. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Illa expositio potior est cui minus potest
contradici. haec est expositio quae sit ex auctoritate: quia auctoritati necesse est quemlibet obedire: non
autem rationi: quia vni videtur ratio: alteri non videtur: sed solubilis persuasio. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est:
quoniam illa expositio potior est quae magis instruit. magis autem instruit expositio ratione quam auctoritate:
quia ratio facit intelligere: auctoritas credere: vt patet tx praedeterminatis. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: distinguendo primo de auctoritate: quia aut est auctoritas sa-
crae scripturae canonicae: aut est auctoritas alicuius sanctorum aut expositorum eius. Et similiter de
ratione: aut est clara & lucida: vt de eius veritate dubitari non poterit: aut non est talis: sed cui
aliquis contradicere poterit. Secundo distinguendum est de expositione: vt distinctum est in quaestione Ba110r
praecedenti. aut enim tendit expositio ad recte credendum: aut ad credita intelligendum. Si vero
expositio tendat ad recte credendum: potior est semper expositio quae est auctoritate canonicae
scripturae, quam cuiuscumque rationis: quia in hoc semper magis credere debemus tali auctoritati quam
cuicumque rationi: vt habitum est supra. Vnde est etiam multo tutior, secundum quod dicit Augustinus iii. de doc.
Christia. Vbi talis sensus eruitur cuius incertum & caetera. vt supra. quid proxima praeter vnam. Sed illa
expositio quae sit ratione dilucida semper est potior quam illa quae fit aliqua alia auctoritate non catho-
sica. secundum quod dicit Augustinus de vera rel. lpsi rationi purgatioris animae quae ad perspicuam veritatem per-
uenit, nullo modo auctoritas humana praeponitur: nisi forte quatenus fundatur super aliquam au-
ctoritatem canonicam: vel dilucidam rationem. Aliter enim vt dicit Augustinus nemo cogitur ei adhibere
fidem. Illa autem expositio talis quae sit ratione dubia: semper postponitur illi quae sit quacunque
confirmata auctoritate. Hmodi enim rationibus magis credentes haeretici quam dictis sanctorum, facti
sunt haeretici, vt dictum est secundum Consentium in quod praecedenti. Si vero expositio tendat ad re
cte credita intelligendum, sic expositio veridica ratione facta QAlia enim ratio non intellectum
sed errorem generat) semper potior est illa quae sit quacumque auctoritate. Et secundum hoc dictum est
supra: quod magis credendum est rationi quam auctoritati. Quia tamen propter intellectus nostri debilitatem
ad clarum intellectum credibilium: & ad discernendu quae sit ratio veridica: & quae non: vix
peruenire possumus: cum srequenter nobis vera ratio videatur: quae vera non est: in hac scientia
fidei omnis ratio super fidei auctoritatem fundari debet: & secundum eam dirigi. Idcirco & simplici-
ter & absolute potior est expositio in hac scientia auctoritate canonis facta: quam ratione quacumque.
licet quantum est de natura rei: ad perspicuam notitiam faciendum semper potior est veridica ratio vt
ei credatur: quam auctoritas quaecumque. Propter quod etiam licet dignitate naturae in omni disputatione
ad veritatis inuestigationem ratio praecedere deberet auctoritatem: propter nos tamen econtra semper au
ctoritas debet praecedere rationem & potior haberi. Et ideo dicit Augustinus de vera rel. Quia in temn
poralia deuenimus & eorum amore ab aeternis impedimur, quaedam medicina temporalis: quae
non scientes sed credentes ad salutem vocat: non excellentia naturae: sed ipsius temporis ordi
ne prior est. & de morib. ecclesiae. Naturae quidem ordo ita se habet: vt cum aliquid discimus
rationem praecedat auctoritas. Nam infirma ratio videretur: quae cum reddita fuerit auctoritatem
postea per quam confirmetur assumat. Quia tamen caligantes hominum mentes perspicuitati synceritati
quod rationis aspectum idoneum intendere nequeunt: saluberrime comparatum est, vt in lucem
veritatis aciem titubantem velut ramis humanitatis opacatam inducat auctoritas. & hoc gene
raliter respectu omnium hominum indifferenter: maxime in credibilibus quae naturalem rationem
excedunt. In credibilibus enim quae naturali rationi subsunt, bene contingit contrarium: quod rudibus
quidem semper prior est & potior auctoritas: prouectis tamen bene potest esse prior ratio & potior. In
quo peccauit Felicianus in hoc distinguendo quo ad modos hominum, non autem quo ad genera cre
dibilium: cum loquens super hoc in Dialis. ad Augustinus dixit. Nihil deterius puto, quam quod sic praecepta fidei rudi
bus traditis vt non de intelligendarum rerum ratione: sed potius de quadam testimoniorum ostentatione
colloquentibus praescribatis, quod vt non dicam fatuum, interim quam rusticum sit nullus ignorat. Manifestum
quia si is qui docetur libris iam credidit, non pugnat: alioquin non magis tibi quam iis testimoniis quae
pro affirmato ingeruntur: necesse est contradicat. Et ideo melior (vt dicit) ad docendum videtur
haec via qua primum fidei ratio sine testimoniis redditur: post ratione convicto idem illud scripturis re
spondentibus exponatur. & post pauca addit. Et illam quidem disputandi viam fateor in aliis tolerabilem, quos
imperitiae necessitas quia per se stare nequeunt: cogit ad aliena confugere: in te vero idcirco nullo
modo prorsus ista perpetior: quia eloquentiam pariter cum scientia fidei tibi video non deesse. Reue
ra multo melior esset illa via docendi: si humana debilitas in credendis rationem capere sufficeret
& reddere. Sed ad hoc nullo modo sufficit in eis quae omnino rationem excedunt. secundum quod Augustinus eidem respon
dens dicit. Non vsqueadeo duci me putes laudibus meis: vt iniuriam faciam praecedentibus sanctis: nec
praesumam vnquam in sapientia verbi ne euacuetur crux Christi: sed scripturarum auctoritate conten
tus simplicitati potius obedire studui quam tumori. Sed melius inquis ratione quis quam testimoniis edocetur.
Quid ergo: quam rationem afferre potes si partum praedicas virginis: si redditos oculos non negas caecis:
si sepultos redisse ostendas a mortuis: Si ergo & incomprehensibilis ratio & veritas proposita est: facilius
in negotiis fidei testimoniis creditur quam ratio inuestigatur. Peccant ergo multum quid in exponendis & tra
ctandis illis quae sunt fidei, plus rationibus quam auctoritatibus inniti volunt: immo per hoc fidem despe-
ctam reddunt: cum rationem nituntur ostendere de eis quae non rationibus probari possunt: sed auctorita-
te fidei teneri absolute debent. vbi etiam licet quandoque ea quae credimus rationibus nitimur con
firmare: semper tamen auctoritati magis quam rationi innitendum est.

5 Ba110v
⁋ Ad primum in oppositum: quod expositio per auctoritatem est potior: quia certior
de intentione scribentis: Dicendum quod verum est quo ad fidem firmandam: ad quam tendit scriben
tis auctoritas: non autem ad intellectum causandum: quem ratio illuminat.

6 ⁋ Ad secundum: quod au-
ctoritati minus potest contradici quam rationi. Dicendum quod hoc solum verum est quo ad adhaeren-
tiam quae est ex fide: ad quam firmandam bene concessum est quod expositio per auctoritatem est potior
Quo autem ad claritatem notitiae minus potest rationi veridicae contradici quam auctoritati: & ita ex
positio per rationem quo ad intellectum causandum potior est. Et secundum hanc viam bene procedit ar-
gumentum in oppositum, sicut patet. alio autem modo nequaquam.