Quaestio 7

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1363

Sources:

Ba: Badius1520a

B109r

1
CIrca Septimum arguitur: quod ista scientia inuestigatione rationis non sit expo-
nenda. Primo sic. Ambrus de sacramentis. Tolle rationem vbi fides quaeritur: pisca
toribus creditur non dialecticis. Eides autem quaeritur in expositione huius scien-
tiae: quia est propter fidem generandam. Io. vlt. Haec autem scripta sunt vt creda
tis. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Greg. dicit in Homilis. Pentec. Fides non habet meritum
cui humana ratio praebet experimentum. Expositio ergo inuestigata per rationem
euacuat meritum fidei. Sic autem non est ista scientia exponenda vt euacuetur
meritum fidei: quia aliter labor exponendi non esset meritorius. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Augustinus
xvi. de civitate dei. c. xxxi.
Diuino intonante praecepto obediendum est: non disputandum. omnia dicta sacrae
scripturae sunt diuina praecepta. de eis ergo non est disputandum. sed inquisitio ratiocinatiua non
procedit nisi disputando. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est illud Augustinus secundo de ordine. Ad discendum
dupliciter ducimur: auctoritate, atque ratione. Sed per expositionem huius scientiae ducimur ad discen
dum eam. ergo tam auctoritate quam rationis inuestigatione exponenda est.

5
⁋ Dicendum quod Consentius in epistola sua ad Augustinum sentiebat quod veritas rerum
diuinarum ex fide magis quam ex ratione deberet percipi: & quod secundum hoc expositio sacrae scripturae non
tam ratione quam auctoritatibus sanctorum esset requirenda: quoniam (vt dicit) non sic errassent
haeretici si scripturis sanctis magis, quam suis rationibus accommodare fidem mallent. Contra quem di
cit Augustinus in epistola super hoc directa ad ipsum. Neque cum coepero te in tanti secreti intelligentiam
vtique inducere: quod nisi deus intus adiuuerit omnino non possum: aliud disserendo facturus sum
quam rationem vt potero redditurus: quam si vniversalia me vel a quolibet doctore non irratiomabiliter flagitas
corrige definitionem tuam. Quia (vt dicit ibidem inferius) qui ea quae credenda sunt, credenda tantum
modo existimat, cui rei fides prosit, ignorat. Econtrario autem Felicianus opinatus est quod po-
tius ratione quam fide veritas scripturae inquiri deberet, dicens sic ad Augustinus Nihil deterius puto quam
quod sic praecepta fidei rudibus traditis: vt non de intelligendarum rerum ratione: sed potius de qua
dam testimoniorum ostentatione colloquentibus praescribatis: quod nunc non dicam fatuum: sed quam
rusticum sit nullus ignorat. Contra quem dicit Augustinus. Facilius in negotiis fidei testi-
moniis creditur: quam ratio inuestigatur. Vtrique ergo quodammodo contra vtrosque Augustinus con
sentit.

6 ⁋ Concedendum igitur est quod huius scientiae expositio & auctoritate & ratione inuestiganda est
Est enim sciendum quod sacra scriptura ad duo exponitur: quorum vnum est vt recta fides creden
dorum ex eius expositione capiatur. aliud vero est, vt ea quae recta & certa fide tenentur: cla-
ra intelligentia cognoscantur. Et quia secundum Augustinum de vera religione quod credimus debetur
auctoritati: quod intelligimus debetur rationi: expositio sacrae scripturae prima intentione de-
bet potius fieri auctoritatibus quam ratione. Secunda vero intentione potius debet inuestigari ra
tione quam auctoritate. Auctoritatibus autem exponi potest secundum dicta sanctorum patrum: & ex
eis quae tenet consuetudo vniuersalis ecclesiae. sed maxime exponenda sunt obscure dicta sacrae scri
pturae: ex quibusdam aliis clarioribus dictis eiusdem scripturae. secundum quod dicit Augustinus. ii.
de doctri. Christia. Ad obscuriores lectiones illustrandas de manifestioribus sumantur exempla:
& quaedam certarum sententiarum testimonia incertis auferant dubitationem. & maxime
sumenda sunt talia ex illis quae illa quae obscura sunt circunstant in eadem materia. Ratione au
tem inuestiganda est sacrae scripturae expositio: triplici de causa. Vna iam dicta: vt quae ex scri
pturis credimus: clara intelligentia capiamus. Secundum quod de lectione sacrae scripturae dicit Ba109v
Augustinus in prin. super Io. Vt quid exponitur si non intelligitur: Intellectum autem eius, quod ex
scriptura fide creditur, ratio aliquo modo parare potest: quia omnis res naturalis super quam no
titia naturalis rationis fundatur, aliquale est vestigium diuinae imaginis. Habet enim effectus
omnis suae causae similitudinem: licet creaturae habent eam imperfectam valde: quia causae suae
omnino non adaequant virtutem. Colligendo ergo ex rebus creatis similitudines & manudu
ctiones, potest via rationis nobis aliquo modo parari: via ad intellectum eorum quae dei sunt & fidei quae
in hac scientia continentur. Alia vero causa est: vt illa quae fide tenenda sunt nec sacra scriptu
ra exponit: certa rationis consequentia innotescant. Secundum enim quod dicit Orig. in Homil. de arca Noe, ope
portunum videtur super hoc habitum silentium: de quo sufficienter ipsius consequentiae ratio doceret. Hinc
est quod dicit Augustinus in sermone quodam de assumptione beatae virginis. Sunt quaedam, quae quamuis con
memorari omissa sunt, vera tamen ratione traduntur: ad quae ipsa conuenientia rei quemadmodum
dux & praeuia creditur. Vnde diuina scriptura nihil commendat nisi quaerendum ratione quid consen
tiat veritati: fsitque ipsa veritas auctoritas, sine qua necesse est nec valeat auctoritas. Tertia vero
causa est: vt aduersarios sacrae scripturae quos non possumus convincere sola auctoritate: convin
camus & ratione consentiente auctoritati. Secundum quod dicit Augustinus in epistola quadam ad Maxim. Re aga
mus: ratione agamus: diuinarum scripturarum auctoritatibus agamus: quieti atque tranquilli quam
tum possumus petamus, quaeramus: pulsemus vt accipiamus & inueniamus: & aperiatur no-
bis: si forte fieri possit vt adiuuante domino tanta deformitas atque impietas de nostris terris
incipiat aboleri.

7
⁋ Ad primum in oppositum: tolle rationem vbi fides quaeritur: Dicendum quod ratio
dupliciter induci potest: vbi fides quaeritur. Vno modo tamquam fidei praeuia: vt propter rationem creda
mus. Alio modo tamquam fidei pedissequa: vt ea quae fide credimus: ratione intelligamus. Primo mo
do omnino ratio tollenda est vbi fides quaeritur. Secundo autem modo non: secundum quod sufficienter patet ex
supra determinatis: quia fides in nobis semper debet praecedere rationem. Sunt enim talia ea
quae sunt huius scientiae: sicut & caetera dei mirabilia: de quibus aliter a nobis ratio reddi non
potest. Non tamen non est, vt dicit Augustinus ad Consentium, quia vt dicit Ricar. de trinitate. Credo sine
dubio ad quaecunque necesse est non tantum probabilia: immo etiam necessaria argumenta non deesse.

8
⁋ Per idem patet ad secundum. Ratio enim praecedens fidem, sine qua homo non esset crediturus, omnino
fidei meritum euacuat. Sed ratio fidem subsequens quam habet credens ante rationem, & alias
crediturus sine ratione: illa nullo modo euacuat fidei meritum: sed firmius credere facit: & me-
ritum potius augmentat. secundum quod dicit Augustinus contra epistolam Funda. Carnales gremio ec-
clesiae contenti lacte nutriendi sunt: ibi incipiunt spiritualiter allegoricas parabolas intelligere pau-
latim: qua intelligentia quanto magis proficiunt: tanto magis catholici esse firmantur. Qualiter
autem ratio & intellectus simul stant cum fide, dictum est supra.

9 ⁋ Ad tertium: quod diuino praecepto
intonante non est disputandum, sed credendum: dicendum quod non est disputandum ante fidem an cre
dendum sit: vt postmodum propter rationem credatur. est tamen bene disputandum supposita fide: vt quod
creditur intelligatur, & contra aduersarios defensetur: & eis suadeatur. secundum quod dicitur. i. Pe. iii.
Parati reddere rationem de ea quae in nobis est fide & spe. Et ad Timoo. i. Potens sis exhortari
in doctrina sana: & eos qui contradicunt arguere.