Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1352

Sources:

Ba: Badius1520a

B108r

1
CIrca sextum arguitur quod non omnis expositio vera indifferenter est accipienda. Primo sic.
Si enim ita esset: cum ergo vbi Christus exponit expositionem veram, quandoque alia
potest vera super eodem inueniri: aliter ergo posset exponi quid semel a Christo ex-
positum est, cuius contrarium dictum est supra secundum Aguinus

2 ⁋ Secundo sic. Clemens papa
dicit dist. xxxvii. c. Relatum.
Multa verba in scriptura diuinis sunt, quae pabet trahi ad
eum sensum: quem sibi spoteste vnusquisque praesumpsit, sed non oportet. Non enim sensum
solum alienum extrinsecus, & extraneum debetis quaerere, sed quoquo modo ipsum ex scripturis sensum capere
veritatis oportet
. Hoc autem non esset verum, si quaelibet expositio vera indifferenter esset accipienda. er
go &c.

3 ⁋ In oppositum est, quoniam vero omnia congruunt vt existentia: vt dicit philosophus in i. Ethicorum. & ita omnia ve-
ra. cum ergo vt dictum est huic scientiae non subest nisi verum, omnis ergo vera expositio huic scientiae congruit.

4
⁋ Dicendum quod ista quaestio duplicem articulum habet. Vnum, an omnis expositio vera in hac scien-
tia est accipienda: Alium, an indifferenter quaelibet illarum accipienda est. Ad primum articulum intel
ligendum quod verarum expositionum quaedam est omnino impertinens ad id quod exponendum est. Alia vero est
bene pertinens. Impertinens autem potest esse duplex, quia aut impertinens est circunstantiae literae, immo cir-
cunstantia litte aliud intelligendum indicat: aut est impertinens intentioni litte, quia non valens ad fidei
aedificationem aut morum, ad quae tota expositio sacrae scripturae debet tendere, vt supra dictum est. Ex
positio vera primo modo, si tamen ex circunstantia litte deprehendi poterit esse talis, tamquam impertinens respuenda
est: vt dicit plane Decretum, vnde argumentum secundum sumptum est. de qua dicit Ambr. Quod aperta: scri-
pturarum auctoritate non didici quasi secretum praetereo. Nos inhaereamus scripturarum caelestium magin
sterio. Nos scripturarum seriem atque ordinem sequamur: & opus dei desinamus humanae operationis & no-
strae contemplationis possibilitate metiri, opus contemplatione aestimemus auctoris, consideremus scripturae
verba quae librata sunt, trutinemus examine. Et similiter est in illa quae impetinens est secundo modo. Vnde Augustinus i de doc.
christiana de vtroque modo simul dicit. Quisquis scripturas diuinas vel quamlibet earum partem intelle
xisse sibi videtur: vt in eo intellectu non aedificet istam geminam charitatem dei & proximi, nondum intellexit
Quisquis vero inde talem scientiam duxerit: vt hinc aedificandae charitati sit vtilis: nec tamen hoc dixerit
quod ille quem legit eo loco sensisse probatur, non perniciose fallitur, at si quis errore deserens viam, eo tamenper agrum
pergat, quo etiam illa via perducit, corripiendus est, & quam sit vtilius viam non deserere demonstrandum est, ne as-
suetudine deuiandi etiam in transuersum aut paruersum ire cogatur. Sic enim exponi debent dicta sacrae scri-
pturae, sicut dicit Augustinus de verbis Domni. ser. xxii. vt omnia in vnam rationem concurrant, nihilque in vna parte
dicatur quod impediat aliam. Si vero expositio pertinens sit vtroque modo: vt scilicet circunstantia litte eam non refutet, &
ad fidei & morum aedificationem ducat, omnis talis expositio vera acceptanda est. Sed tunc distinguendum est
in secundo articulo, quoniam si litera habere poterit sensum historicum & literalem, & simiter mysticum: histori
ca expositio primo & principaliter attendenda est & accipienda: & deinde mystica: & non primo
mystica, nisi cum non poterit haberi literalis. secundum quod dicit Augu. ii. super Gen. contra Manichaeos. Ba108v
hic sermo totus primo secundum historiam discutiendus est: deinde secundum prophetiam. Secundum
historiam facta narrantur. Secundum prophetiam futura praenunciantur. Sane quisquis voluerit omnia quae
dicta sunt secundum literam accipere, idest non aliter intelligere quam litera sonat, & potuerit euitare blasphe
mias, & omnia congruentia fidei catholicae praedicare, non solum ei non est inuidendum, sed praecipuus mul
tumque laudabilis intellector habendus est. Si autem nullus exitus datur, vt pie & digne deo quae scri-
pta sunt intelligantur, figuratiue & in aenigmate proposita credamus. Vnde quia apiltsoi in illo dicto
Christianu Mat. xv. Non quod intrat in os &c. quaerebant sensum mysticum omittentes literalem, reprehen
dit eos dicens. Adhuc vos sine intellectu estis. Glos. Putatis mysterium quod proprie est dictum.
Super quo dicit Hieronymus in Glossa. Vitiosus est auditor qui vel obscura manifeste, vel ma
nifesta dicta obscure vult intelligere. Vbicunque ergo sensus literalis haberi potest, primo quoque
exponendus & intelligendus: deinde mysticus super eum fundandus. secundum quod dicit Augustinus in ser. quo-
dam de immolatione lsaac. Ante omnia fratres hoc in nomine domini & admonemus quantum possumus, & praeci
pimus, vt quando auditis exponi sacramentum scripturae narrantis quae gesta sunt, prius illud quod lectum
est credatis sic gestum quomodo lectum est, ne subtracto fundamento rei gestae, quasi in aere quaeratis
aedificare. Et sicut dicit. iiii. super Gen, prius omnia quae scripta sunt facta modostrentur: deinde si opus
est etiam aliquid spirituale signasse doceantur, ne recedatur a proprietate rerum gestarum, quae primitus
in huiusmodi narrationibus cum obseruatione fundanda est: vt dicit lib. vi.

5 ⁋ Est autem aduerten-
dum: quod tam in sensu literali quam mystico, cum vtrobique plures congruentes possint haberi, ad co-
gnoscendum quis eorum magis sit acceptandus, sentiendum est cum Augustinus in eo quod dicit in fi. primi super
Gen. ad literam. Cum diuinos (inquit) libros legimus, in tanta multitudine verorum intellectuum quid
de paucis verbis eruuntur, & sanitate fidei catholicae muniuntur: id potissimum eligamus quod certum ap-
paruerit eum sensisse quem legimus. Si autem hoc latet, id certe quod circunstantia scripturae non impedit, & cum
sana fide concordat. Si autem scripturae circunstantia pertractari & discuti non potest, saltem id solum
quod sana fides praescribit. Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dinoscere: aliud autem a
regula pietatis errare. Si vtrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis. Si vero vtrumque vitari non potest
etiam si voluntas scriptoris incerta sit, sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam. Cum enim (vt
dicitur de vtili. credendi) de rebus obscuris lectio est: si hoc sentimus quod ille quem legimus: rarissimum omni-
no est, neque id liquido homo scire potest: sed tantummodo credere potest. In his tamen expositionibus
gradus est aliquis. Semper enim illa est potior quae ex alia scripturae litera poterit confirmari. secundum
quod dicit. iii. de doctrina christiana. Quando ex scripturae verbis non vnum aliquid sed duo vel plu
ra sentiuntur, etsi iam latet quid senserit ille qui scripsit: nihil periculi est: si quodlibet illorum
congruere veritati ex aliis locis sanctarum scripturarum doceri potest: id tamen eo conante qui diuina
scrutatur eloquia: vt ad veritatem perueniatur auctoris: per quem scripturam illam spiritus operatus
est sanctus. Ille quippe auctor in eisdem verbis quae intelligere volumus, & ipsam sententiam forsi-
tam vidit, & certe dei spiritus qui per eum operatus est, & iam ipsam obscuram lectori vel auditori si-
ne dubio praeuidit: immo vt accurreret: quia ex ipso est veritate subnixa, praeuidit. Nam quid in diui-
nis eloquiis largius & vberius potuit diuinitus prouideri, quam vt eadem verba pluribus intelli-
gantur modis, quos alia non minus diuina faciant approbari: Vbi autem talis sensus eruitur, cuius in
certum certis sanctarum scripturarum testimoniis non possit aperiri, restat vt ratione reddita manife
stus appareat, etiam si ille cuius verba intelligere quaerimus, forte aliud sensit. Sed haec consuetudo
periculosa est. per scripturas enim diuinas multo ambulatur tutius: quas verbis translatis occupatas
cum scrutari volumus, vt hoc inde exeat, quod non habeat controuersiam, aut si habeat, ex eadem scri-
ptura vbicumque eius inuentis atque adhibitis testimoniis terminetur. Et ideo dicit i. ist super Ge. ante fi-
nem. In rebus obscuris atque a nostris oculis remotissimis siqua in scriptura diuina legimus qua
possunt salua fide qua imbuimur alias atque alias parere sententias, in nullam earum nos praecipiti af-
fectione ita proiiciamus, vt si forte diligentius discussa veritas eam recte labefactauerit, corruamus
non pro snima diuinarum scripturarum: sed pro nra ita dimicantes: vt eam velimus scripturarum esse quae nra est: cum
potius eam quae scripturarum est nostram esse velle debeamus. De quo bene dicitur in coli. patrum. coll. viii. De his
quae apta explanatione probata sunt, nos quoque constanter possumus definire: auderentque nostram pro
ferre sententiam. Ea vero quae meditationi & exercitio nostro reseruatis scripturis sanctis
spiritus diuinus inseruit, quibusdam ea volens indiciis & opinionibus colligi, ita pedetentim
debent cauteque conferri, vt sit assertio vel confirmatio in disputantis vel suscipientis arbitrio
collocata. Nonnunquam enim super vna re diuersa sententia potest vtraque rationabilis iudicari: & si
ne detrimento fidei vel fixe vel medie suscipi: vt ei nec plena credulitas, nec absoluta refutatio
deputetur, priorique sequens opinio derogare non debeat, cum neutra earum fidei inueniatur obsistere

6 Ba109r
⁋ Ad primum in oppositum: quod in eo quod Christus exposuit non est alia exposi-
tio vera accipienda: Dicendum quod verum est tamquam illam quam scriptor intellexit principaliter in illo gene
re expositionis. In alio tamen genere expositionis non est inconveniens aliam acceptare sententiam tamquam congruam:
licet non tamquam principaliter a scriptore intentam. Vnde non est inconveniens ipsum scriptorem sub eadem
litera plures expositiones intellexisse: & vnam aliis excellentiorem & principaliorem: vt dicit Augustinus
in fi. xii. contf.

7 ⁋ Ad secundum: quod sensus alienus extrinsecus non est quaerendus: Dicendum: quod ille proprie
est alienus extrinsecus qui impertinens est aliquo duorum praedictorum modorum: qui vt concessum
est: non est quaerendus. Quilibet autem alius quoquo modo pertinens esse potest: dum. tamen scripturis circum
stantibus congruat: & illae nullum alium expressius indicent.

8 ⁋ Ad tertium: quod omnis expositio ve-
ra congruit sacrae scripturae: Dicendum quod verum est non contradicendo ei: quia nulla veritas
(vt dictum est supra) contraria est veritati sacrae scripturae. Sed non omnis expositio vera con-
gruit ei: se illi conformando: sed solum illa quae pertinens est secundum duas conditiones prae
dictas.