Quaestio 5

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1341

Sources:

Ba: Badius1520a

B107v

1 Ba107v
CIrca quintum arguitur quod non cuilibet sensui sacrae scripturae subest veritas. Pri-
mo sic. Iudi. ix. dicitur, quod ierunt ligna syluarum: vt vngerent sibi regem, quod omni
no a veritate absurdum est. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Gene. xxvii. dixit lacob lsaac
patri suo, ego sum primogenitus tuus Esau. vbi apertum mendacium (vt vi
detur) tenet scriptura, & tanquam verum.

3 ⁋ Tertio sic. ii. Rega. xi. de facto Dauid
& Vriae, in quo Dauid iniuriatus est Vriae, & Vrias passus est iniuriam, sen-
sus mysticus dicit secundum Gloss. quod Dauid significat Christum, Vrias autem diabolum. quod nullo modo po
test esse mysterium verum, quoniam vnum contrariorum non est principium intelligendi reliquum. er
go &c.

4 ⁋ Quarto sic. Gen. ix. cum Lothdixit angelis vt manerent in domo eius: respondent, minime
sed in platea manebimus, quod tamen non fecerunt. mentiti sunt ergo ipsi: & ibi sacra scriptura.

5 ⁋ Quinto
sic. Gen. xx. dixit domins ad Abimelech. Morieris propter mulierem quam tulisti, & tamen mortuus
non fuit. mentitur ergo ibi scriptura.

6 ⁋ Sexto sic. Exod. i. Obstetrices ne infantes Hebraeorum inter
ficerentur, mentitae sunt, deo factum approbante & remunerante. ergo &c.

7 ⁋ In oppositum est, quo
niam quaelibet expositio sacrae scripturae procedit secundum regulam fidei, cui non potest subesse fal-
sum, quia immititur primae veritati: vt habitum est supra. ergo &c.

8
⁋ Dicendum ad hoc. quod sacrae scripturae dicta nihil aliud sunt quam diuina oracula, &
veritatis aeternae testimonia. Et ideo non aliter sunt exponenda, quam vt ipsa intelligantur & cogno-
scantur esse talia. Vnde dixit Christus auctor & expositor principalis scripturae. In hoc veni in
mundum: vt testimonium perhibeam veritati. Veritas autem aeterna non requirit aliqua falsitate
testificari. Idcirco huic scientiae in omni expositione & sensu eius necesse est subiacere veritatem.
Propter quod dicitur lob. xiii. Nunquid deus indiget vestro mendacio: vt pro eo loquamini do-
los: Glos. Veritas non indiget falsitate fulciri. & sequitur. Nunquid faciem eius accepistis: & pro
eo iudicare nitimini. Glo. Faciem dei accipere est auctoritatem eius in iudicio assumere. Quantum
autem sacra scriptura vbique veritatem continet, sufficienter dictum est supra. Quod etiam specialiter ex-
primit Augustinus in principio de praedesti. gratiae. Quilibet (inquit) lector qui expositurus sacram
scripturam aggreditur, cum in sacrarum voluminibus literarum aliqua velut diuersum sonam
te sententia sollicitatur, certa & inconcussa fide tenere debet nusquam deesse veritatem, etsi non
facile propter magnitudinem rei intellectus quaerentibus occurrit.

9
⁋ Ad primum in oppositum de libro Iudicum, dicendum quod regula Augustini habet.
quod quandocumque litera verum sensum historicum habere non potest, ad mysticum recurrendum est, & ser
mo non proprie sed figuratiue exponendus est. Litera ergo illa nullum habet sensum proprium histori-
cum verum, sed pro sensu mystico siguratiue verba ponuntur, & metaphorice debet exponi. se
cundum quod exponit lsido. in Glossa. per arbores & ligna, homines intelligendo, secundum sen
sum allegoricum literae. Et est in talibus metaphoris & parabolis veritas quantum ad significationem
rerum: sicut in historiis, propriis verbis expressa veritas est secundum significationem vocum.
In ista enim scientia non solum significant voces, res: sed etiam quaedam res significant quasdam alias
res: vt infra dicetur.

10 ⁋ Ad secundum de libro Gen. dicendum quod lacob & Esau ibi non suas personas
sed significata per ipsas supponunt. Vnde pro personis illorum sermo ille etiam posset esse verus
Verus est tamen pro significatis per personas illorum. Vnde Augustinus. xvi. de civitate dei. Quis
iste dolus simplicis: quae fictio non mentientis nisi profundum mysterium veritatis: Et in libro de
mendacio de talibus dictis sacrae scripture dicit. Qui sentiunt quod mentiendum est cum vtile sit, ad-
hibent testimonia suae sententiae, commemorantes Sarram cum risisset: negasse quod risit, lacob a pa
tre interrogatum respondisse quod ipse esset Esau maior filius, & multa exempla huiusmodi. Eorum ho-
minum mendacia commemorant, quos culpare non audeas. Quibus respondet consequenter di-
cens. De veteribus, mendaciorum exempla prolata sunt: vbi quicquid gestum est, figuratiue acci
pi potest. Quicquid autem siguratiue fit aut dicitur, non est mendacium. Omnis enim enun-
ciatio ad id quod enunciat referenda est. Omne autem figuratiue dictum aut factum, hoc enunciat
quod significat eis quibus intelligendum prolatum est. Vnde credendum est illos qui propheti-
cis temporibus digni auctoritate fuisse commemorantur, omnia quae dicta sunt de illis, pro-
phetice egisse atque dixisse, nec minus prophetice accidisse, quaecunque sic accidunt: vt eodem
prophetico spiritu memoriae literisque mandata iudicarentur. Vnde quod lacob dixit, in prima ec
clesia locutus est, quae maior & antiquior in primis patribus fuit synagoga ludaeorum, quam
significauit Esau. secundum quod exponit Augustinus contra Faustum loquens de eadem materia.

11 Ba108r
⁋ Ad tertium de libro Regum, dicendum quod in praedicto facto duo sunt consideranda. & substantia facti,
& qualitas facti, siue modus faciendi ipsum. Quamquam ergo quo ad qualitatem facti non possit habe-
re in bono expositionem veram, quo ad substantiam tamen facti bene potest habere expositionem ve
ram in bono, quia substantia facti bene potest sonare in bonum. Potest enim esse quod princeps iuste oc
cidere faciat militem aliquem, & quod eius vxorem sibi assumat, & per hunc modum quod non est incon-
ueniens quod factum malum habeat bonam allegoriam & in bonum expositam. secundum quod ibi exponit Glos.

12
⁋ Ad quartum & quintum & ad omnia consimilia exempla in sacra scriptura reperta: dicendum quod omnia
intelliguntur dicta sub conditione intellecta. Vnde angeli non intrassent ad Loth: nisi oppido eos con
pulisset, & hoc angeli conditionaliter in dicto suo intellexerunt. Et secundum hunc modum domi-
nus dixit Abimelech moriturum, nisi citius viro vxorem suam redderet. quod sequitur in lite-
ra. Redde vxorem viro suo, & viues. Sinautem reddere nolueris, morieris.

13 ⁋ Ad sextum de obstetri
cibus: dicendum quod sacra scriptura non solum, proponit facta moresque iustorum quibus prouocat ad imi-
tandum: sed etiam infirmitates & peccata, quibus instruit ad timendum. Vnde mendacium illud pro
ponit scriptura tanquam exemplum quod non commendat ad imitandum (vt dicebant aliqui ponentes talia men-
dacia non esse peccata) sed potius recitat illud ad instruendum quam poenam etiam tam pium men-
da cium mereatur. Secundum quod dicit ibi beatus Gregorius in Glossa. Multi conantur asserere
hoc mendacii genus non esse peccatum: quia aedificauit eis domins domus. in qua magis compesatione
cognoscitur quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces quae posset in aeterna vi
ta retribui, pro culpa mendacii in terrenam compensationem declinata est. Breuiter ergo quaecumque
mendacia in scriptura reperiuntur, illa asserendo & commendando non proponit: sed recitando
tantum ad instructionem assumit.