Quaestio 4

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1330

Sources:

Ba: Badius1520a

B106v

1
CIrca quartum arguitur quod haec scientia vbique debeat pluribus modis exponi. Pri-
mo sic. Augustinus dicit in libro de catechizandis rudibus. Quicquid narras ita narra
vt ille cui loqueris audiendo credat, credendo speret, sperando amet. Sed ista
tria vt dictum est, pertinent ad tres modos exponendi huius scientiae praeter modum
lhistoricum: vt dictum est supra. ergo in omni eo quod narramus secundum hanc
scientiam, iste triplex modus debet obseruari praeter modum historicum. ergo &c.

2
⁋ Secundo sic. Apostolus. ii. Timo. iii. Omnis scientia diuinitus inspirata vtilis est
ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum
. In quibus vt dictum est, omnes modi
exponendi hanc scientiam exprimuntur. sed sacra scriptura vbique est diuinitus inspirata. ii. Pet. ii.
Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti dei homines. Glos. Non erat in potestate eorum: vt quaecumque
vellent, docerent: sed ea sola docebant quae a spiritu didicerant. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum arguitur. Pri-
mo sic. Augustinus ii. super Gen. contra Manichaeos. Quisquis voluerit omnia quae dicta sunt secundum literam acci-
pere, & non aliter intelligere quam litera sonat, & potuerit euitare blasphemias, & omnia congruen-
tia fidei catholicae praedicare: non solum ei non est inuidendum: sed praecipuus multumque laudabilis intel
lector habendus est. sed constat quod plurima sunt in scriptura sacra quae sic ad literam exponi possunt, si
cut illud. In principio creauit deus cae. &c. vt dictum est supra secundum Ambrosius ergo &c.

4 ⁋ Secundo sic.
dicit Augustinus in ser. de assumptione virginis, quod sacra scriptura quandoque non habet quaerendum in ea aliud quam
quid sonat: quandoque habet pariter literam & mysterium: quandoque mysterium tantum. sed cum non habet quaeren-
dum aliud quam sonat: non habet nisi literalem sensum tantum. ergo &c.

5
⁋ Dicendum ad hoc, quod cum secundum apostolum lex spiritualis sit: & bene spirituali in-
digeat interpretatione: vbicumque historia describitur, non solum sensus literalis: sed etiam spiritualis in
dagandus est, quia vt idem dicit apsus, Spiritus est qui viuificat, caro autem non prodest quicquam. i
carnalis & literalis expositio: nisi adsit & spiritualis. Propter quod dicit Augustinus ii. de doctrina chri
stiana. In his quae aperte in scripturis posita sunt, inueniuntur illa omnia quae continent fidem, mo-
resque viuendi, spem scilicet & charitatem. Et Orig. in Homi. de immolatione lsaac. Obserua singula quaeque
quae scripta sunt. In singulis enim siquis sciuerit in altum fodere, inueniet thesaurum: & fortassis vbi non
aestimatur, latent mysteriorum praeciosa monilia. ldem in Homilis. de Rebecca. Fabulas putatis & historias
narrare in scripturis Spuium san. animarum est eruditio, & spiritualis doctrina: mysteria cuncta sunt quae scripta
sunt. Vnde etiam quia spiritualis intellectus principaliter intenditur vbique in sacra scriptura: vbi ipsa littera intentum
spiritualis intelligentiae exprimit: vlterior expositio exquirenda non est. Vbique ergo multiplex expositio
in sacra scriptura exquirenda est, praeterquam vbi literaliter spiritualis expositio expressa est: vt est illud, Di
liges dominum deum tuum: & ceta praecepta moralia aperto sermone proposita: quae non sunt nisi litteraliter exponenda
& nullum mysterium in eis quaerendum, quia magis obumbraret intelligentiam quam illuminaret. sicut & in
pluribus dictis Salomonis. Vnde domins litteraliter proponens moralem sensum. Mat. xv. Non quid intrat per os &c.
reprehendit discipulos quia sensum alium mysticum quaerebant, dicens. Adhuc estis sine intellectu, quaerendo scilicet ex
positionem praeter litteralem vbi quaerenda non est. Et hoc est quod dicit Greg. Intellectus sacrae scripturae inter textum
& mysterium &c. vt supra ti. isto, quod i. Vnde in collationibus patrum. viii. loannes Cassianus distinguit tri
plex genus dictorum sacrae scripturae, quod quaedam sunt litealiter tantum exponenda, quaedam vero mystice tantum, quaedam
vero vtroque modo. vbi dicit sic. Dinarum scripturarum auctoritas, de iis in quibus nos voluit erudire, quaedam
etiam iis quid acumie ingenii carent, tam lucide & euidentur effata est: vt non solum nulla occultiori sesyobscu
ritate velentur: sed ne vllo quidem procinio interprstationis indigeant, & in superficie vocis ac litte suos in-
tellectus, ac sminas praeserant. Et hoc dupliciter, vel in superficie litter mysticum habendo intellectum, viversahistoricum. secundum Ba107r
quod prosequitur explanando & exemplificando. Quaedam vero vt dicit ita contexta sunt, vt in eorum
discussione & intellectu immensum nobis exercitii campum ac sollicitudinis reseruent. Quaedam vero vtroque
modo se habent, quae statim declarat dicens. ltaque satis proprie diuina scriptura agro optimo
ac fertili comparatur, qui multa gignat, ac proferat ad hominium victum: vt sine aliqua ignis coctio-
ne proficiant. Quaedam vero nisi prius flammae calore mitigata atque mollita omnem austeritatem de-
posuerint cruditatis, vel incongruentia vsibus humanis, vel noxia sentientur. Nonnulla vero
ita vtrique vsui apta nascuntur: vt nec cocta sua cruditate displiceant, vel offendant: & tamen
ignis calore decocta salubriora reddantur. Plura quoque ad escam tantummodo irrationabilium
iumentorum & animalium, vel ferarum ac volucrum proferuntur cibis hominium minime profutura,
quae etiam in sua asperitate manentia absque vlla ignis coctione vitalem iumentis conferunt satu
ritatem. Quam rationem satis euidenter aspicimus in hoc vberrimorum spiritualium scripturarum pa
radiso contineri, in quo ita quaedam significatione literae plana ac luculenta resplendent: vt cum
sublimiore interpretatione non egeant, simplici tantum sono literae abundent, pascant, ac nutriant
audientes: vt est illud. Audi Israel, domins deus tuus deus vnus est, & Diliges dominum deum tuum ex
toto corde tuo, & ex tota anima tua, & ex tota mente tua. Quaedam autem si allegorica explana-
tione attenuata non fuerint, & spiritualis ignis examinatione mollita, nullo modo ad salutem in-
terioris hominis sine corruptionis labe peruenerit. Magisque ex eorum perceptione laesio quam vtili
tas aliqua subsequitur: vt est illud. Sint lumbi vestri praecincti, & lucernae ardentes in manibus ve-
stris. & Qui non habet gladium, vendat tunicam suam & emat gladium. & Qui non accipit crucem suam
& sequitur me, non est me dignus. Quod quidam indiscretissimi monachorum habentes quidem Se
lum dei: sed non secundum scientiam, simpliciter intelligentes fecerunt sibi cruces ligneas: easque iu
giter humeris circunferentes non aedificationem: sed risum cunctis videntibus intulerunt. Nonnul-
la vero ad vtramque perceptionem tam historicam quam allegoricam, ita commode ac necessarie capiuntur:
vt vtraque explanatio vitales succos animae subministret: vt est illud. Si quis te percusserit in dextra
maxilla praebe ei & alteram, & Cum persequentur vos in ciuitate vna fugite in aliam, & Si vis perfectus
esse, vade & vende omnia quae habes & veni & da pauperibus & sequere me, & habitabo tecum in caelo,
Producit sane & fcenum iumentis, quibus pabulis omnes scripturarum repleti sunt campi, simplicen
scilicet puramque narrationem historicae lectionis, qua simpliciores quique ac minus capaces perfectae & in
tegrae narrationis, secundum status ac mensurae suae conditionem, ad opus tantum actualis vitae, vegetatio-
res robustioresque reddantur. Dictum triplicem modum exponendi ponit Augustinus, & declarat per
exempla. xvii. de civitate dei. c. iii. per totum.

6
⁋ Ad primum de catechizandis rudibus, dicendum quod per illa tria non intenditur
triplex sacrae scripturae expositio: sed triplicis virtutis theologicae promotio: quae potest fieri in
qualibet expositione, vna vel pluribus.

7 ⁋ Ad secundum de apostolo dicendum quod dictum illud non est nisi
quaedam adaptatio ad sensus sacrae scripturae: sed realiter illa quatuor pro tempore & loco possunt
fieri per quodlibet dictum sacrae scripturae.

8 ⁋ Ad argumentum in oppositum, quod non aliter accipere quam li-
tera sonat, laudabile est, dicendum quod verum est primo. Vnde dicit in principio illius auctoritatis,
Hlic totus sermo primo secundum historiam discutiendus est: Deinde secundum prophetiam. Sane quicunque vo
luerit omnia &c. Per hoc ergo non excludit quin etiam secundario sub sensu literali sensus spiritualis vbique
quaerendus sit.

9 ⁋ Ad secundum dicendum quod Augu. non loquitur ibi nisi de expositionibus quas natu-
ra rei de se inuestigandas insinuat, vt factum pure naturale non insinuat nisi historicum sensum:
factum vero per diuinum oraculum, & historicum & mysticum. factum vero quid natura & proprie-
tas rerum non patitur, mysticum tantum. secundum quod concordant exempla eius & dictum. Dicit enim
sic. Saepe apertis sermonibus insinuat: in quibus nihil praeter quid sonuit inuitat quaerendum: vt est quia
Abraham genuit lsaac, lsaac genuit lacob, & caetera talia, in quibus sola tenenda est litera. Quaedam au
tem sic commendat, vt pariter literam & mysticum intellectum instruat: vt in transitu maris ru-
bri, & manna caelesti & tabernaculo atque arca testamenti. Quaedam tantum mystice: vt cum deum dicit
insufflasse in faciem Adam spiraculum vitae, qui os ad spirandum non habet. Vnde licet in primo
modo ex natura facti litera non inuitat ad quaerendum aliud quam quid sonat, nihilominus tamen aliud bene
potest inuestigare ex proprietate rerum. Vnde Mat id est super illud. Abraham genuit lsaac, lsaac genuit
lacob. Glos. interli. Eides genuit spem, fides & spes charitatem. & ita Glo. factum illud exponit mo-
taliter. Quod ergo dicit Augustinus, quod in talibus sola litera est tenenda: non intendit quin alia ex
positio sit quaerenda: sed quod nullam aliam oportet quaerere, immo quantum est ex natura facti il-
lius, litera etsi sola consideretur, tenenda est. Non sic in secundo modo: vbi oportet ad mysterium
currere, quia illa non sunt facta, nisi ad alia insinuanda.