Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1318

Sources:

Ba: Badius1520a

B105r

1
CIrca tertium arguitur quod sacrae scripturae non debent esse sensus nisi duo. Dicit
enim Dionysius. in cae. Hier. Duplex est sanctae manifestationis modus. Sancta autem
manifestatio diuinorum fit per expositiones huius scientiae. ergo &c.

2 ⁋ Quia solum
sunt tres, arguitur. Dicit enim Hu. iii. sententiarum suarum. Tres sunt modi sacrae scri-
pturae. Historia quae est rerum gestarum narratio. Allegoria, cum per vnum factum
aliud intelligitur. Tropologia. i. moralis locutio, in qua de moribus ordinandis tra
ctatur.

3 ⁋ Quia sint. iiii. arguitur. Dicit enim Beda in Glo. super Gen. Quatuor sunt regulae scripturae
Hlistoria, quae res gestas loquitur. Allegoria in qua aliud ex alio intelligitur. Tropologia id est moralis
locutio, in qua de moribus ordinandis tractatur. Anagogia id est spiritualis intellectus, per quem
de summis & caelestibus tractaturi ad superiora ducimur. his enim quatuor quasi quibusdam ro
tis diuina scriptura voluitur.

4 ⁋ Quia sint. v. arguitur, quia Augustinus de vtilis credendi, annumerat si
militer. iiii. modos, in quibus tangit vnum praeter dictos quatuor dicens. Omnis scriptura quae ve- Ba105v
tus testamentum vocatur, diligenter eam nosse cupientibus quadrifaria diuiditur: secundum historiam, secundum
etymologiam, secundum analogiam, secundum allegoriam.

5 ⁋ Quia sint multo plures arguitur: quoniam sicut aliquan
do sacra scriptura exponitur historice, aliquando tropologice, vniversaliallegorice, vel anagogice: Sic aliquando
exponitur parabolice, aliquando ironice, & pluribus aliis modis, secundum diuersas figuras locutionis.

6
⁋ Dicendum ad hoc, secundum quod dicit Augustinus i de doctrina christiana. i egis & omnium di
uinarum scripturarum plenitudo, & finis est dilectio. Diligere autem homo non potest hoc quod non cre-
dit. porro si credit & diligit, bene agendo efficit vt speret ad id quid diligit se esse venturum. Tria itaque
haec sunt quibus scientia omnis & prophetia militat, fides, spes, & charitas. Quapropter cum quisque cognoue-
rit finem praecepti esse charitatem de corde puro & conscientia bona & fide non ficta: omnem intellectum diui
narum scripturarum ad ista tria relaturus, ad tractationem illorum librorum securus accedat. Et quia ea
quae spei sunt & charitatis, sub ista scientia non cadunt: nisi inquantum sunt res fidei: vnde & ista scientia, fidei
scientia nuncupatur: quaecumque enim in ista scientia tractantur: sic exponenda sunt omnia: vt ad regulam fidei
dirigantur. secundum quod dicit Augustinus, xv. de civitate dei, quae hic exponenda sunt, etsi non vno disseruntur modo,
ad vnam tamen fidei catholicae concordiam reuocanda sunt. Quare cum ista scientia non continet nisi tria,
quae ordinantur ad tria bona consequenda in vita ista, credenda. scilicet vt a nobis credantur, diligenda vt a
nobis diligantur, speranda vt a nobis sperentur, & de omnibus his sacra scriptura tractat: vt de eis
quae fidei sunt: est enim fides credibilium, diligibilium, & sperandorum: omnis ergo expositio sacrae scripturae
tendere debet ad haec tria secundum regulam fidei: scilicet vt credantur credibilia, vt diligantur diligibi
lia: vt sperentur speranda. Quare cum scriptura sacra notitiam tradat credibilium, diligibilium, & speran-
dorum: non tam in seipsis literaliter illa nobis describendo, quam ex quibusdam factis & gestis quae narrat
nobis ea insinuando. Non solum enim scientia ista loquitur vocibus, sicut aliae, sed etiam loquitur rebus: ex
factis autem & gestis illorum notitia insinuari non potest, nisi gestis ipsis primo in se literaliter praecogni
tis. Duplex igitur expositio scripturae sacrae nobis in primis necessaria est. Vna ad cognoscendum ve
ritatem rei in ipsis factis & gestis, quibus alia intelligenda nobis insinuantur: quae appellatur exposi-
tio historica siue literalis: supra quam debet fundari expositio spiritualis. Alia vero ad cognoscendum
illa qua per facta & gesta huiusmodi intelligenda insinuantur, quae appellatur expositio mystica siue
spiritualis. Propter istam duplicem expositionem. dicitur de muliere forti in persona ecclesiae. Prouer. vlt.
Non timebit domui suae a frigoribus niuis. omnes enim domestici sui vestiti sunt duplicibus. Domesti
ci autem sunt doctores sacrae scripturae, qui sunt vestiti duplicibus. i. duplici expositione sacrae scripturae
historica. scilicet & mystica muniti. Et ideo non timebit domui suae. id est scripturae sacrae: in cuius contem
platione requiescit: a frigoribus niuisi. is.t errore haereticae prauitatis. Quandocumque enim ab eis aliquod ab-
surdum proponitur in sensu literali: statim ad sanum intellectum debemus recurrere spiritualem. Et quia
per facta & gesta literalia huius scientiae fidei, nobis intelligenda non insinuantur nisi illa in quibus
ipsa nos informare intendit, videlicet quid credendum, quid diligendum, quid sperandum: ad quae
tendere debet omnis spiritualis expositio huius scientiae secundum regulam fidei: Idcirco spiritualis exposi-
tio triplex est, & tantum triplex, vna ad insinuandum nobis ex factis & gestis quid credendum: alia quid
diligendum: tertia quid sperandum. Prima dicitur allegorica. Secunda tropologica. Tertia anagogica. Allegori
ca autem expositio est, quae in credendis nobis insinuat arcana sacramenta primae veritatis: in quibus
per fidem Christi fundatur ecclesia. Idcirco enim allegorica expositio respicit Christum & eccle-
siam: quia in trinitate diuinarum personarum notitia credendorum refertur ad filium, eo quod ei appropriatur sa
pientia. Tropologica autem expositio quae in diligendis nobis insinuat incentiua amoris summae
bonitatis: quibus per charitatem in nobis mores & forma viuendi instituuntur. Idcirco enim tro-
pologica expositio respicit virtutum informationem in anima iusta, & refertur ad spiritum sanctum,
quia ei appropriatur bonitas. Anagogica autem expositio qua in expectandis nobis insinuantur
immensa gaudia aeternorum bonorum, ad quae adipiscenda per spem erigimur. Idcirco enim anago
gica expositio respicit praemia superna in vita aeterna, & refertur ad patrem: quia ipsi aeternitas appro
priatur: vt tamen ista triplex expositio mystica in vnica expositione historica fundata, perfecte
quodam modo respondeat trinitati diuinarum personarum in vnitate essentiae radicatae: cui
fidei veritas in hac scientia innititur. De istis tribus expositionibus spiritualibus intelligimus
dici illud Prouerbiorum. xxiii. Appone cor tuum ad doctrinam meam: vt sit in domo mea fidu-
cia. Vnde ostendi tibi eam & descripsi eam tripliciter: vt ostenderem tibi firmitatem & elo-
quia veritatis. Re vera fiducia ecclesiae est ex firmitate auctoritatis sacrae scripturae: vt supra di
ctum est: quae spiritualiter intellecta nunquam vacillat. Simul autem de istis quatuor sensibus & expositioni
bus sacrae scripturae: dicit Augustinus in principio super Gen. In libris omnibus sanctis intue
ri oportet, quae ibi aeterna intimentur (hoc quo ad sensum anagogicum) quae facta narrentur (hoc Ba106r
quo ad historicum) quae futura praenuncientur (hoc quo ad allegoricum) quae agenda moneantur
Choc quo ad tropologicum) . De quibus etiam Paulus dicit. ii. Timo. iii. Dis scriptura diuinitus inspi
rata, vtilis est ad docendum. Glos. Nescientes. hoc quo ad historiam. in quo primo sunt imbuendi. Ad
arguendum. Glosid i. ad conuincendum de malo. hoc quo ad allegoriam, qua haereses sunt damnan-
dae. Ad corripiendum. Glos. in malo persistentes. hoc quo ad tropologiam, qua vitia refraenantur
Ad erudiendum. Glos. poenitentes. hoc quo ad anagogiam, qua ad caelestia properatur. De his po
nit Beda exemplum in Glos. super princi. Gene. dicens. Hierusalem secundum historiam est ciuitas, al
legorice ecclesiam significat, secundum tropologiam animam fidelem, secundum anagogiam caele-
stium ciuium vitam. Vnde Augustinus attendens simplicitatem littere huius scientiae, quo ad sensum
historicum, & profunditatem intellectus quo ad sensum mysticum, dicit. xii. confes. Ecce elo-
quiorum ante nos superficies blandiens: sed mira profunditas: deus meus horror est intende-
re. Est enim in illa, vt dicitur Saptes vii. Spuns intelligentiae, sanctus vnicus multiplex. Sic ergo breui-
ter dicendum quod quatuor sunt sensus huius scientiae, & non possunt esse plures, & secundum
hoc solummodo quadruplex est eius expositio, nec plures nec pauciores.

7
⁋ Ad primum in oppositum quod duplex est secundum beatum Dionysium, dicendum
quod modus manifestationis diuinorum duplex est. Vnus pertinens ad modum describendi nobis di-
uina per literam huius scientiae: Alius pertinens ad modum interpretandi id quid est in ea de di
uinis descriptum. Quo ad primum modum manifestandi loquitur Dionyus. & ille, non est nisi du-
plex. Cum enim vt dicit in principio cael. Hier. Diuina nobis manifestari non possunt, nisi sacris
velaminibus circumuoluta, & illa velamina sumuntur ex illis quae cognoscimus in creaturis. In
creaturis autem quaedam sunt proprietates quae aliquid nobilitatis ponunt, & quae prius con-
ueniunt deo quam creaturis: vt sunt bonitas, sapientia, & huiusmodi: Aliae vero sunt quas indignum
est in propria significatione deo attribuere: per aliquam tamen similitudinem ei attribui pos-
sunt, vt habere oculos, brachium, & huiusmodi: Secundum ista sumitur secundum Dionysius. duplex
modus manifestandi diuina. Quorum vnum appellat conuenientem: vt quando per illa notifi
cantur, quae inueniuntur in creaturis, & tamen dignius inueniuntur in deo. Alium vero incon
uenientem, quando notificantur per illa quae inueniuntur in creaturis, & indigna sunt deo, & non
possunt ei attribui nisi secundum translationem quandam. Sed isti duo modi non tangunt di-
uersos sensus siue expositiones. immo ambo ad sensum historicum pertinent, cum his modis diui-
na nobis in sacra scriptura manifestantur. Omnis enim metaphora & parabosa ad sensum historicum
pertinent: vt iam dicetur.

8 ⁋ Ad secundum quod Hugo non annumerat nisi tres modos exponen-
di: dicendum quod Hugo non loquitur nisi de expositionibus quae cadunt circa illa quae sunt ma
teria sacrae scripturae. Nunc autem secundum ipsum, materia sacrae scripturae est opus repara
tionis tantum, quod agitur in ecclesia militante. Non autem opus glorificationis, quod agitur in ec
clesia triumphante. Et ideo cum sensus anagogicus pertinet ad ecclesiam triumphantem: alii
vero tres sensus ad ecclesiam militantem: vt patet ex dictis: Ideo solum annumerat illos tres mo
dos, & quartum omittit. Sicut fecit Strabo in Glo. Exod. penul. Sancta (inquit) scriptura historia mo
ralitate & allegoria constans, nullis haereticorum dogmatibus potest rumpi, quia funiculus tri
plex difficille soluitur.

9 ⁋ Quia arguitur quod Augustinus ponit etymologiam vnum sensum praeter
dictos quatuor: dicendum quod non intendit ibi Augustinus aliquo modo distinguere sensus &
expositiones scripturae: sed diuersos modos ponere quibus tractatur, & maxime quibus assumi-
tur litera veteris testamenti in nouo: vt per hoc vetus testamentum ostendat non esse contra-
rium nouo. Omnis enim scriptura quae vetus testamentum vocatur, quadri fariam diuiditur: sci-
licet in tractatu noui testamenti. secundum quatuor scilicet modos quibus dicta veteris testamenti
assumuntur in nouo: videlicet secundum historiam, secundum etymologiam, secundum anagogiam-
secundum allegoriam. Secundum historiam cum docetur in nouo testamento quid scriptum,
vel quid gestum sit in veteri. secundum etymologiam cum ostenditur in nouo testamento,
quid qua de causa factum vel dictum sit, secundum anagogiam cum ostenditur non contraria
ri duo testamenta, secundum allegoricam cumidocetur in nouo, non ad literam esse accipienda
quaedam quae scripta sunt in veteri, His enim modis Christus & apostoli vsi sunt veteri testamen
to in nouo. secundum quod Augustinus manifeste declarat per exempla & historiam veteris testa
menti, & etymologiam, & anagogiam, & allegoriam in nouo inueniri testamento. Nam ad histo-
riam illud pertinet: cum obiectum est Christo, quod die sabbati discipuli spicas euulsissent. Non legi-
stis (inquit) quid fecit Dauid cum esuriret, & qui cum eo erant: quomodo intrauit in domum dei Ba106v
& panes propositionis manducauit, quos non licebat manducare nisi solis sacerdotibus: Ad etymo-
logiam vero illud pertinet: quod cum Christus prohibuisset vxorem abiici: nisi fornicationis causa, relatumque esset
Moysen dato libello repudii permisisse licentiam: Hoc (inquit) Moyses fecit propter duritiam cor-
dis vestri. De analogia non ponit speciale exemplum: sed potest adduci illud quod dixit Christus Ioan.
v. Si crederetis Moysi, crederetis forsitam & mihi. hoc enim dicto congruentia vtriusque testamenti
ostenditur. Allegoria autem vtitur Saluator ex veteri testamento cum dicit. Generatio haec signum quae-
rit, & non dabitur ei nisi signum lonae prophetae. Sicut enim lonas &c. Et sumit ibi Aug. allegoriam lar
ge ad omnem spiritualem intellectum dictorum veteris testamenti: vt comprehendat sub se tres mysticos
sensus exponendi sacram scripturam.

10 ⁋ Ad vltimum, quod multi alii sunt sensus & modi exponend scilicet
parabolice, ironice, metaphorice, & huiusmodi: dicendum quod omnes illae expositiones ad expositionem
historiae reducuntur: quia historica veritas aliquando exprimitur sermone proprio, aliquando sermone
translato & figuratiuo, & diuersimode secundum diuersos modos figurarum locutionum. Vnde parabolae euam
gelicae ad sensum historicum pertinent, & similiter earum expositio, expositio est historiae. Et meta-
phora de lignis quom sibi elegerunt regem. Iudi. ix. ad historiam pertinet &c. huiusmodi.