Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1307

Sources:

Ba: Badius1520a

B104v

1
CIrca secundum arguitur quod sacra scriptura non sit multipliciter exponenda. Pri-
mo sic. Scientia illa quae maxime est scientia veritatis, maxime simplices debet habe
re secundumones. secundum quod dicit Seneca. Quae veritati opeam dat omnio, incomposita debet esse & sim
plex. scientia ista est huiusmodi: quia omnino falsitate caret, vt patet ex praedeterminatis. Maior autem
est sermonis simplicitas cum habet sensum vnicum & vnicam expositionem quam cum multipli
cem. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. cum nom sit expositio nisisit vera: si multiplex esset expo sacrae scri
pturae & secundmodis eius: tunc in hoc omnis secundumo eius esset multiplex. Est ei secundumo multiplex qui plures Ba105r
continet sensus in quibus potest verificari, secundum Philosophum in Elenchis. Talis autem sermo sophi-
sticus est. theologia ergo esset scientia maxime sophistica, & sermo eius sophisticus. consequens est
falsum: secundum illud. Qui sophistice loquitur odibilis est deo. in quo scriptura ista sermonem sophisti
cum detestatur: vt dicit Augustinus ii. de doctrina christiana. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est Augustinus dicens
in principio super Gen. In libris omnibus sanctis intueri oportet, quae aeterna intimentur, quae facta nar-
rentur, quae futura praenuncientur, quae agenda praecipiantur. vbi quatuor sensus scripturae exprimuntur.

4
⁋ Dicendum ad hoc. secundum quod tangit Orig. in Homilis. de natiuitate lsaac, quidam
dicebant quod simpliciter erant intelligendae scripturae, ita quod non nisi literalem sensum oporteret aduer
tere: quod aperte falsum est, quoniam etiam in manifestis historiis oportet alium sensum perquirere. secun
dum quod dicit Orig. ibidem. Quid: putamus quia propositum sit spiritui sancto historias scribere, &
narrare quomodo a lacte depulsus sit puer, & conuiuium factum sit, & quomodo luserit, aliaque
puerilia gesserit: An per hoc putandum est quod nos diuinum aliquid edocere velit, & dignum quod humanum
genus dei vocibus discat: & infra ibidem super illud. Ecce ancillam. Haec (inquit) quomodo in-
telligi debeant non commentabor. Apostolus infra disseruit dicens: Quae sunt secundum allegoriam dicta. haec ille di
cit allegorica esse: vt nos quod faciendum sit in caeteris nouerimus: & in his maxime in quibus nihil le-
ge diuina dignum historica videtur indicare narratio. Concedere igitur oportet quod multiplex est expo
sitio sacrae scripturae, & alius sensus saepius quaerendus quam littera praetendat. secundum quod dicit Augustinus in ser. de pro
prietatibus verbi. Per spiritum sanctum scripturae conscriptae sunt, & sensum habent non eum solum qui in manife
sto est: sed & alios quidem latentes quam plurimos. Et illius pluralitatis duplex est necessitas. Vna ex
parte nostra. Altera ex parte ipsius scientiae. Ex parte nostra, quia vt dicit Augustinus, xv. de civitate dei loquens de
hac scientia, multos sensus peperit eius obscuritas, cum diuinarum scripturarum quisque tractator se-
cundum fidei regulam idipsum conatur exponere. & contingunt ista de causa multae expositiones
etiam in eodem genere exponendi. Ex parte autem huius scientiae multae conueniunt ei expositiones:
quia secundum praedeterminata, scientia ista in dictis suis debet esse foecunda mysteriis: vt sub eadem
litera diuersos sensus comprehendat: & in hoc habeat praerogatiuam super omnes alias scientias. secun
dum quod dicit beatus Greg. in prolo. mor. Sacra scriptura omnes alias scientias &c. vt habitum est su
pra. titulo. vii. q. iiii. Diuersi autem sensus & sententiae secundum diuersa mysteria non possunt explicari
nisi diuersis expositionibus. Idcirco absolute dicendum quod ista scientia in dictis suis diuersas de-
bet habere expositiones.

5
⁋ Ad primum in oppositum quod simplicior est sermo habens vnicam expositionem
quam plures: & similiter ad secundum quod sermo habens plures expositiones, est sermo multiplex &
sophisticus: dicendum quod diuersitas expositionum contingit dupliciter: vel secundum eandem rationem
intelligendi & significandi: vel secundum aliam & aliam rationem significandi & intelligendi. Diuersitas ex-
positionum primo modo solummodo est in sermone multiplici, videlicet quia sub eadem voce, si-
ue complexa, siue incomplexa significantur plura vel consignificantur. & iste sermo est sophisticus. Sed
talis diuersitas expositionum non est illa quae conpetit huic scientiae: sed quae sit secundum aliam & aliam ratio
nem: quia videlicet expositio historica sit secundum significationes vocum, expositiones vero mysticae secundum
significationes rerum, & diuersae circa eandem rem propter diuersas proprietates eius. & talis diuersitas
non facit omnino sermonem esse sophisticum neque multiplicem: immo sub aequali simplicitate sermo
nis qua in aliis scientiis solum sensus vnus continetur, continentur in ista scientia sensus plures. & hoc si
gnificat magnam efficaciam & virtutem huius scientiae: quia quanto aliquid est superius & maioris vir-
tutis tanto vno simplici plures exercet virtutes & actiones.