Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1296

Sources:

Ba: Badius1520a

B104r

1
CIrca primum arguitur quod expositio perofunda in hac scientia non est inuestiganda.
primo sic. Illud non debet ab homine inuestigari: quod non potest ab eo inueniri,
uia frustra laboraret. profunda expositio in eis quae sunt huius scientiae est huiusmo
di. secundum quod vult Augustinus in illa auctoritate communi in Epistola ad Volusianum.
Tanta est christianarum profunditas literarum &c. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Ro. xii.
Non plus sapere quam oportet sapere. sed non est plus sapere quam oportet nisi profunda
inuestigatione scripturae. hoc enim facit omnes haereticos. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est.
quoniam vt dicit Augustinus i de Academica Res magna. diligenti digna est inquisitione: ergo res maxima cu-
iusmodi est expositio huius scripturae diligentissima digna est inquisitione. haec non est nisi profun
da. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc, quod cum scripturae cuiuslibet expositio hoc quaerit vt veritas eius elu-
cescat discenti, in sacrae scripturae expositione duo sunt attendenda: quorum primum est euidentia veritatis
quae quaeritur. Secundum est capacitas discentis quae veritate informari intenditur. Quantum ad primum exponentis intentio
cessare non debet quousque ad liquidam veritatem parueniat, & cum eam inuenerit cessare continuo, nec in eodem
genere, & modo expositionis inuestigare aliquid vlterius, siue inuestigatione profunda inuenta sit, siue planiori.
secundum quod dicit Gre. super illud Ge. xxx. Tollens igitur lacob virgas. Intellectus sacri eloquii inter textum &
mysterium tantalibratione pesandus est, vt neque nimiae discussionis potesdus deprimat, neque torpor incuriae
vacuum relinquat. Multae enim sententiae tanta allegoriarum conceptione grauidae sunt, vt quisques eam ad
solam historiam tenere nititur, earum notitia per incuriam priuetur. Quaedam vero ita exterioribus prae-
ceptis inseruiunt, vt si quis subtilius penetrare desiderat nihil intus inueniat, sed sibi etiam quid foris est abs
condit. Si ergo liquida veritas quae quaeritur, vltro in litera se offert, profundius inuestiganda expo-
sitione non est. Cum vero veritatem litera abscondit, quousque liquida veritas inueniatur expositio profun
da quaerenda est. secundum quod dicit Augustinus super Ion ser. xxiii. Quodam loco in euangeliocs. Mat. viii. domins ait
prudentem auditorem verbi sui similem esse debere homini, qui volens aedificare fodit altius donec peruenit
ad fundamentum stabilitatis petrae. Putemus scripturam dei tanquam agrum vbi volumus aliquid aedificare
Non simus pigri, nec superficie contenti, fodiamus altius donec perueniamus ad petram. Petra autem er at
Christus, in quo vt dicit Apostolus: sunt omnes thesauri scientiae & sapientiae absconditi. Et sic non est
cessandum donec ad solidam sapientiae veritatem perueniamus. Sed intelligendum, quod priusquam altius solida
veritas inuestigata est in determinando & sententiando de ipsa cautela adhibenda est, in eo scilicet quod liquidum
non est nihil temere affirmando dum adhuc dubium est verum falsum ne sit. Quod autem doceri potest
rerum apertissima, vel scripturarum certissima auctoritate, sine cunctatione asserendum. secundum quod dicit
Augustinus viii. super Ge. in prin. eo tamen moderamine seruato (sicut dicit in li. vi. vt in profundae literae sensu
quod certum est sic terminetur, vt magis praestemus diligentiam inquirendi quam affirmandi temeritatem. & vt di-
cit in li. x. si non liquidam de qua dubitare non debeat: tamen acceptabilem sententiam nanciscamur
tenere eam donec certum aliquod illucescat non sit absurdum. Quia si nec hoc quidem potuerimus documentorum
momentis vndique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem deuitare quaerem
di, sed affirmandi temeritatem.

5 ⁋ Quantum vero ad secundum semper iuxta discentis capacitatem for
manda est expositio. Et ideo cum piures discentium grossi sunt & hebetes, grossa & vsitata expositio prae
cipue quaerenda est. Inusitata autem etsi vera sit potius insinuanda quam asserenda est. Si autem tam obscura
sit vt vires discentium excedat differenda est. & vsque ad tpres opportunum occultanda. secundum quod Acade
mici leguntur occultasse sententias doctrinae Platonis. Et hoc est quod dicit Augustinus super euange. li. iii. Boni Ba104v
catholici qui fidem integram sequuntur & bonos mores, quod ad fidei doctrinam pertinet ita quaerunt, si
quid quaerendum est, vt absit concertatio periculosa: vel ei cum quo quaeritur, vel eis qui discentes audiunt. lta
autem docent: si quid docendum habent, vt vsitata & confirmata securissime & confidentissime & leuissi
me, vt possunt insinuent. Inusitata vero etiam si veritatis manifestatione liquidissima perceperint
quaerendi potius quam percipiendi aut affirmandi modo propter audientis infirmitatem. Si enim tantum pon
dus habet aliquod verum, vt vires discentis excedat: suspendendum est vt expectet crescentem: non
imponendum vt obterat paruulum: aliquando autem & occultandum est: sed cum spe hortatoria, vt non
faciat desperatio frigidiores: sed desiderium capaciores. Inde est illud Domni. Multa habeo vobis. dice-
re: sed non potestis portare modo. & etiam illud Apostoli. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus: sed
quasi carnalibus: tanquam paruulis in Christo lac potum dedi vobis non escam: nondum enim poteratis intel-
ligere. Perfectis autem & spiritualibus expositio profunda spiritualis est proponenda. Propter quod idem Apo
stolus dixit. Sapientiam loquimur inter perfectos. & sequitur. In doctrina spiritus spiritualibus spiritualia comparantes
spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda dei. Vnde quia intellectus profunda expositione eliciendus est mul
tum caute in tali expositione procedendum est ne quid temere asseratur nisi quod iuxta regulam fidei certissimae in
uentum cognoscatur: qua cautela omissa haereses omnes in ecclesia contigerunt. dicente Augustinus i. par.
super loannem. ser. xviii. Neque enim haereses natae sunt: & quaedam documenta paruersitatis illaqueantia animas: &
in profundum praecipitantia: nisi dum scripturae bonae intelliguntur non bene: & quod in eis non bene in
telligitur: etiam temere & audacter asseritur. lta charissime valde caute audire debemus ad quae ca-
pienda sumus paruuli: & corde pio: & cum timore, hanc tenentes regulam sanitatis, vt quid secundum
fidem qua imbuti sumus intelligere valuerimus, tanquam de cibo gaudeamus. quod autem secundum
sanam fidei regulam intelligere nondum potuerimus, dubitationem auferamus: intelligentiam
differamus: hoc est vt etiam si quid sit nescimus, bonum tamen & verum esse minime dubitemus: a quo pror
sus fides nostra labi non debet: quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi nostro: ad quam
dirigamus ea quae intelligimus: & quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quando-
quod differamus cum idonei fuerimus. Eides enim (vt dicit Glos. super illd Leui. ii. Tollet pugillum similae)-
est mensura scientiae.

6
⁋ Ad primum in oppositum, quod homo non potest attingere ad profundam exposi
tionem dictorum huius scientiae: Dicendum quod verum est omnia eius profunda perscrutando: & maxime
quantum perscrutabilia & scibilia sunt homini. hoc enim homini impossibile in vita ista est. secundum
quod dicit Orige. super Exo. Si singula diligenter inspicias, plura in quibus haereat intellectus quam in quibus
expediri possit inuenies: pro quibus dicere in oratione debeamus. De profundis clamaui ad te do-
mine. & ideo studio eius in hac scientia non est terminus ponendus, vt dictum est supra. Multa tamen profun-
da huius scientiae potest inuestigare expositione profunda per gratiam dei quae multum. excedit inuestigationem naturalis
rationis. secundum quod dicit Apostolus. i. Corinth. ii. Quia oculus non vidit nec auris audiuit nec in cor hominis
ascendit quae nobis reuelauit deus per spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda dei.

7 ⁋ Ad se
cundum quod plus sapere quam oportet est profunda inuestigare: Dicendum quod verum est quando profunda inue
stigatio excedit moderamen intellectus inuestigantis. Maxime quando cum hoc excedit regulas fi-
dei. Sed est alia profunda inuestigatio sub moderamine intellectus inuestigantis: & ductu rectae ra-
tionis iuxta regulas fidei: qua inuestigare profunda non est plus sapere quam oportet. Profunda inue-
stigatio primo modo praesumptuosa est: & temeraria: & haereticos facit: quia quaerunt altiora se vt
dictum est supra. Vnde dicit Esichius super illud Leui. vi. Omnis qui tetigerit illam sanctificabitur
Plane ostendit quod disputando de deoi. i. theologizando sufficit nobis tantum tangere. qui enim vult ca-
lefieri: si manum in ignem miserit pro calefactione adustionem sustinebit. Profunda vero inuesti-
gatio secundo modo charitatiua est & studiosa: quia manet in sobrietate. Et ideo vbi dixit Aposto
lus. Non plus sapere quam oportet sape. statim addidit. Sed sapere ad sobrietatem. Glo sid est inuestigare de my-
steriis diuinis sine praesumptione & temperate, quod praeceptum transgressi sunt omnes haeretici. vn
de profunda inuestigatio non competit nisi viris spiritualibus & perfectis: caeteris autem perniciosa est.