Quaestio 6

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e128

Sources:

Ba: Badius1520a

B15v

1
CIrca sextum arguitur quod non contingit hominem acquirere scientiam alio homine docente. Primo
sic. per nullum potest alteri acquiri scientia nisi qui facit eum actu scientem de poten
tia sciente, quod non potest facere homo circa hominem: quia non potest homo homini plus facere
docendo quam modostrare signa sensibilia particularia extra: quae inquantum huiusmodi non mo-
uent intellectum in quo debet acquiri scientia: sed solum sensum. ergo &c.

2 ⁋ Ex quo
arguitur aiter secundo per illum non potest alteri acquiri scientia cuius actio non excedit sensum: cum
scientia debet generari in intellectu. actio hominis exterioris cum solum proponit sensibilia
a particularia non excedit sensum. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic, homo non habet scientiam nisi per speciem intel-
ligibilem quam habet de re: nec acquirit eam nisi per hoc quod speciem intelligibilem de re in se acqui-
rit. per illum ergo qui non potest intellectum informare specie intelligibili non potest homini acquiri scien-
tia, quilibet homo est huiusmodi: cum solum proponit sensibilia partscularia quae non sunt nisi in potentia intelligi-
bilia: nec excedunt sensum inquantum huiusmodi. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. per illum non potest homini acquiri scien-
tia qui nihil facit nisi proponendo ei signa rerum quas penitus ignorat: aut quas prius sciuit, quia si
penitus ignorat res quid sint quae signantur, & ignorat signa: quia sunt correlatiua adinuicem signum
& signatum: & relatiuorum eadem est intelligentia. secundum Philosophum in praedicamentis. qui enim omnino igno
rat rem quae est lapis non cognoscendo id cuius hoc nomen lapis debet esse signum: nec nouit an hoc
nomen lapis omnino sit signum: & per tale non potest scientiam rei acquirere. Si autem prius sciuit rem: tunc
non acquirit eius scientiam per tale signum. Maxime cum homo homini nihil facit nisi talia signa pro
ponendo exterius, vt dictum est. ergo &c.

5 ⁋ Quinto sic ex eodem medio, homo non proponit homini ni-
si signa nota aut ignota, nec per ignota potest acquiri scientia: sicut nec homini latino per graeca ver
ba: si non nouit graecum: nec per nota: quia non sunt nota nisi prius sciendo res quarum sunt signa
vt dictum est. ergo &c.

6 ⁋ Sexto sic. Augustinus dicit de vtilitate credendi. Neque signis quibuslibet ali
quid cognoscere potest nisi illud ipsum cuius ea signa sunt nouit. Sed homo nihil docet nisi faciendo rem
cuius est signum cognoscere signo. ergo non docet nisi quod prius discens nouit. hoc autem non est do-
cere sed recordari. ergo &c.

7 ⁋ Septimo sic. si homini per hominem acquiritur scientia ille tanquam actu
sciens alterum vt potentia scientem sibi similem faceret: & actu scientem. Sed non cotigit aliquid fa
cere sibi simile nisi per formam qua alteri assimulatur. Sciens autem scienti assimulatur per formam quae est
scientia. ergo homo per suam scientiam generaret scientiam in alio. hoc autem falsum est: quia scientia
non est qualitas actiua sicut est calor. ergo &c.

8 ⁋ Oppositum arguitur primo sic. per illum acquiritur
alteri scientia qui facit vt alter sciat quod prius ignorauit: quod facit homo homini per verba: sicut experientia vi
demus: & secundum quod dicit Plato: ad hoc sunt verba inuenta. ergo &c.

9 ⁋ Secundo sic. Apostonus dicit primae
a Corin. ii. Positus sum ego praedicator & doctor gentium in fide & veritate. sed non esset doctor nisi ac
quirendo alteri scientiam. ergo &c.

10
⁋ Hic reducendae sunt ad memoriam opiniones tactae supra in quarta quaest. po
nentes enim quod anima humana de se habet omnem scientiam vel naturaliter ei impressam vel ante cor-
pus acquisitam: cum ponebant quod scire nihil aliud erat quam reminisci, vt dictum est ibi: dicerent quod ho
mo omnino de nouo nullam scientiam acquirit: & ita quod per nullum doctorem acquireretur homini scien
tia: sed quicquid homo ageret extra, hoc esset ad excitandum memoriam: vt recordaretur eius quod prius erat
oblitus: quia secundum eos addiscere non erat nisi reminisci. Sed contra hoc sunt omnia ibi dicta ad illarum
opinionum reprobationem: & maxime illud quod intellectus possibilis humanae animae est in potentia
pura ad scientiam. Auicen. similiter qui posuit scientiam animae dari ab intelligentia: & quod nihil restabat nisi
impedimentum recipiendi influxum intelligentiae amouere: similiter diceret quod homo non doceret nisi
amouendo prohibens: quod non est docere nisi per accidens. Quia aliquorum notitiam maxime illorum quae sunt Ba16r
vires animae naturales, vt est cognitio credibilium: & illorum quae pertinent a reuelationem, sic anima hu-
mana suscipiat: bene tenet fides catholica, vt infra dicetur: et quod sic suscipiat notitiam veritatis syn
cerae secundum aliquem modum, concessum est superius. Sed quod aliter nullam cognitionem acquirat omnino
est contra veritatem philosophicam, vt dictum est supra in quaestione secunda. Est enim anima forma natu
ralis: & ideo modo naturali perfectibilis: & hoc non nisi scientiam acquirendo: et a rebus sensibilibus
inferioribus reducendo id quod in ea est scientiae in potentia vt fiat sciens in actu. sicut dicit Philosophus in
iiii. physicae.

11 ⁋ Ad cuius euidentiam considerandum: quod sicut ea quae fiunt solum ab arte, si similiter possent
fieri a natura, simili modo faceret ea natura sicut facit & ars. secundum quod dicit Philosophus. ii. Physicae. Si esset
in ligno vis nauis factiua, similiter vt natura fecisset nauem. Similiter necesse est esse econtra in eis
quae possunt fieri ab arte & a natura, consimiliter ea fieri ab arte: sicut nata sunt fieri a natura, vt eodem modo
& ordie quo natura agit in curando morbum & generando sanitatem, ageret & ars siue alterando siue diri
gendo siue quibuscumque modis aliis. Cuius ratio est: quia in omni actione in qua ars communicat naturae,
non operatur ars sicut agens principale: sed solum sicut adminiculans & coadiuuans naturam. vnde me
dicus dicitur minister naturae. Scientia autem vno modo ab homine acquiritur vt a principio intra, quid
est natura, vt est naturalis ratio, vt dictum est supra de eo qui propria inuentione sibi scientiam ac-
quirit. Et alio modo scientia acquiritur ab homine a principio extra: vt a Didascalo: & hoc contingit in eo
qui addiscendo sibi scientiam acquirit admonitus a didascalo. Dicendum ergo quod sicut si per se inuesti-
gans scientiam supposita notitia principiorum non posset errare in discursu & deductione conclu
sionum ex principiis, ex primis principiis eliceret conclusiones proximas: & ex illis conclusionibus: quae iam
sunt principia conclusionum posteriorum, eliceret conclusiones vlteriores: & sic vsque ad conclusiones
vltimas & principia proxima rei sciendae: sic semper conceptiones suas gradatim & per immedia-
ta ordinando & procedendo a primis ad vltima: sicut est procedere scientiae ordinatae: Consimiliter homo docens
extra ex habitu scientiae quo debet esse perfectus in actu, habere debet in promptu conceptus in
se ordinatos a primis principiis vsque ad vltimas conclusiones. aliter enim non esset idoneus doctor
Eodem modo debet procedere in docendo discipulum: Primo prima principia per se nota proponendo
ei: deinde ea per immediata quantum potest applicando ad determinatas conclusiones: & ab illis in vl
teriores consimiliter vsque ad vltima explicando hunc discursum discipulo per signa verborum vel quae
cumque alia vt melius poterit: signantia illos conceptus quos ratio naturalis interius ordinaret, si in
suo discursu errare non posset. & sic illos conceptus sic per signa propositos format in se discipulus admoni
tus per signa. Quos quidem conceptus per se sic ordinare nesciret: quia ratio non habet a natura vt eos ordi
net: sed in ordinando errare potest. Et quia ille ordo conceptiuum interius sic formatorum est per
se causa doctrinae: & proxima: vocum autem ordinatio exterior non est nisi signum admonitiuum & directiuum
rationis in conceptus suos ordinando: ideo doctor exterior non est causa acquirendi scientiam in
discipulo nisi per accidens, ordinando scilicet signa exteriora. Ratio vero interior est causa eius
per se, ordinando scilicet conceptus interiores in quibus percipitur veritas rei cognoscendae im-
mediate. Sicut si quis esset intentus ad aspiciendum astrum louis in caelo: & quia minutum est astrum illud
conferens oculum circumquaque non posset aciem visus in ipso sistere & figere determinate: & alter as
sistat: qui astrum illud videat & digito suo dirigat aciem visus illius quousque ad directam oppositio-
nem illius astri eum perduxerit: & tunc ibi sistat: & digitum immotum teneat: vt sic visus sistendo ad
quietem digiti in astrum dictum aciem aspectus figere admoneatur: & hoc facto statim astrum videat:
& aduertat: iste digitus astrum videre non facit per se: quia visui eius nihil imprimit: sed claritas astri
facit per se videre.

12 ⁋ Et nota quod signa verborum non solum per accidens sunt causa acquirendi scientiam, si-
cut iste digitus videndi astrum: Immo multo magis per accidens. Digitus enim licet per se non facit videre
astrum, per se tamen ducit oculum ad directam oppositionem sub qua astrum videtur. Signa autem verborum non per
se faciunt videre veritatem: nec per se ducunt intellectum ad ordinandum suos conceptus, sed per accidens, in
quantum sermo est sicut symbolum inter doctorem & discentem non naturaliter, sed per institutionem
res ipsas praesentans de quibus formantur conceptus: & sic sunt causa doctrinae accidentaliter per accidens: & si-
militer ipse doctor. Et ideo dicit Philosophus in libro de sensu & sen. Secundum accidens ad scientiam audi-
tus multum confert. Sermo enim existens audibilis causa est disciplinae non per se sed per accidens. ex nomi
nibus enim constat: nominum autem vnumquodque symbolum est.

13
⁋ Ad obiectums primum: quod doctor nihil facit nisi quod proponit signa quae solum mo
uent sensum: Dicendum quod licet sub esse particulari quo proponuntur a doctore: non excedunt sensum: ex
sensu tamen mediante phantasia per lumen agentis ipsa signa particularia sensibilia facta vna intelli-
gentia mouent intellectum & admonent ipsum vt formet conceptus ad modum quo signa eorum Ba16v
exterius proponit doctor: & sic ducit ad scientiam vt dictum est.

15
⁋ Ad quartum quod signa quae proponit doctor non ostendunt rem nisi omnino ignotam aut cognitam:
Dicendum quod necesse est si quis discat res aliquas quod noscat eas: sed alio modo quam quaerit nosse: quia
scit sub quaedam confusione & in generali: & ignorat notitia distincta & in speciali qua quaerit ipsam rem scire,
vt infra dicetur.

16 ⁋ Per idem dicendum ad quintum & ad sextum: quod ille qui addiscit, signa nouit sciendo
res in generali: nec ad aliud ordinantur nomina quam ad confusum intellectum rerum exprimendum. Notitia
enim distincta & in particulari exprimenda est per definitionem quae nominis est expositiua. Secundum
enim quod dicit Philosophus in principio Physicae. totum quoddam & indefinitum significat nomen, vt circulus.
Definitio autem illius diuiditur in singularia: & sic in nomine, primo nobis sunt manifesta confusa magis, quo
rum quaeritur ab addiscente cognitio determinata.

17 ⁋ Ad septimum quod scientia non est qualitas actiua:
Dicendum quod verum est: nec intendimus quod doctor per modum agentis naturalis per scientiam suam generet scientiam in discipu
lo sicut obiicitur: sed quod ex sua doctrina proponat signa ordinata, ad quae ratio in discipulo consimiles debet
formare suos conceptus: & per hoc acquirere scientiam directus a doctore admonitus: sed actione pro
pria interiori: propter quod agens interior verius dicendus est doctor quam exterior. Vnde & habet ille do
ctor interior de propositis ab exteriori, iudicare. Propter quod dicit Augustinus in fine de gratia noui
test. Eo ipso quo forinsecus bene admonente iudicio non errare approbamus, quod aliud quam internum lu
men magistrum nos habere testamur: Propter quod periti discipuli est examinare dicta magistri, quoniam
vt dicit Boethius de disciplina scholi. stultum est magistratus orationibus omnino confidere. Sed primo
est credendum donec videatur quid sentiat.