Quaestio 3

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1276

Sources:

Ba: Badius1520a

B103r

1
lrca tertium arguitur quod sacra scriptura non sit vbique exponenda. Primo sic. Si vbique es-
set exponenda, tunc nihil in ea secundum quod litera sonat esset tenendum, quoniam expositio quaerit
aliquid extra quod litera sonat. consequens falsum est. secundum illud quoddicit Amb. in Hexa
me. exponens illud. In principio creauit deus cae. & ter. &c. lam ordo (inquit) seruam
dus est quem scriptura contexuit. erubescemus igitur intelligere simplices creatu-
ras, quae simplicibus & suis declarantur vocabulis: Cum legimus caelum, caelum accipiamus
cum terram legimus, terram fructiferam intelligamus. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. Augustinus
dicit libr. v. contra Iul. Vbi manifesta res est, scripturae diuinae sensum nostrum addere non debemus. Non eim
hoc facit humana ignorantia: sed praesumptione supba. sed in multis locis scripturae res manifesta est: vt
in illoloco Gen. iii. vbi dicit scriptura de primis parentibus post peccatum: quia fecerunt sibi perizoma
ta. super quo disputat ibi contra Iul. ergo &c.

3 ⁋ In oppositum est illud Augustinus super Ion ser. ii. Bonum est
fratres vt textum diuinarum scripturarum nullum locum praetermittendo pertractemus vt pos-
sumus. & loquitur de eius expositione. vbique ergo est exponenda.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod expositio dictorum sacrae scripturae ad duo in genere ten
dere debet. secundum quod inferius declarabitur. Primo ad intentum literae explicandum cum sanum in-
tellectum habere poterit. Secundo ad sensum mysticum latentem sub cortice literae indagandum. Lo-
quendo de expositione primo modo, semper est exponenda. nisi litera ipsa intentum clare representet: quae
non est exponenda. secundum quod dicit Augustinus super loam. parid est ser. I. Quaedam in scripturis ita manife
sta sunt: vt potius auditorem quam expositorem desiderent. Tunc enim expositio vel erit verborum concul
catio, si per alia verba nota explicetur: vel ipsius literae maior obumbratio, si explicetur per ignotiora: Ba103v
vel sensus literalis eneruatio, si aliter intentum eius nitamur exprimere quam praetendit. secundum quod dicit
Augustinus de opere monachica. contra illos qui clara dicta Apostoli aliter volebant exponere quam litera habet-
& ideo dicebant ipsa esse obscura. Quid (inquit) hoc apertius: quod clarius: vereor ne forte volens id expo
nere obscurum fiat quod per se lucet ac clamat. Propterea vbi aliter ea interpretari non possunt, etiam cla-
ra & manifesta obscura & incerta essetrnident. Et hoc modo intelligitur dictum Ambrs & similite Augustinus in prim
mis duobus argumentis. Loquuntur enim contra illos quid alio modo quam litera praetendit, eam exponunt, negando sen
sum quem litera praetendit, sicut patet inspicienti originalia. Loquendo autem de expositione secundo
modo, dicendum quod ea quae sacra scriptura in serie literae exprimit, aut ponuntur principaliter vt in-
tellectum scriptoris atque intentum exprimentia, aut vt illorum colligamenta & continuamenta: sicut in
oratione partes principales sunt nomen & verbum: caetera autem illarum alligamenta. Vnde illa tota
historia de generatione Nachor Ge. xxii. in si. non est nisi vt inducatur Rebecca quam lsaac assumere de
buit in vxorem. secundum quod ibi dicit Glos. & quae talia sunt, cum certum esse potest, non sunt mystice ex
ponenda: quia nec spiritus sctuns propter aliquod mysterium illa apposuit. vnde dicit ibi Glos. Nec mirum si
non haec omnia mysticos sensus gerunt: quia nec omnes arboris rami fructum ferunt. & secundum Augustinus
xvi. de civitate dei. c. xviii. non omnia quae sunt in cithara sonum reddunt, nec quae sunt in aratro terram
scindunt. Quando autem non est certum esse talia, non est inconveniens in eis mysterium quaerere. Quae vero
ponuntur principaliter ad intentum exprimendum, illa semper & vbique exponenda sunt quantuncumque sint
literalia & historica. Vnde & de exponendis miraculis Christi dicit Greg. in Homi. Lucae de caeco il
luminato. Miracula domini & saluatoris nostri sic accipienda sunt, vt & in veritate credantur facta: & tamen
per significationem aliquid nobis innuant. opera quippe eius & per potentiam aliud ostendunt, & per
mysterium aliud loquuntur. Ecce quis iuxta historiam caecus fuerit ignoramus: sed tamen quem per my
sterium significat nouimus. caecum quippe genus humanum est: secundum quod ipse exponit miraculum
illud, quod prosequitur mystice. Vnde de eodem dicit Augustinus super Io. par id est ser. xliiii. Ea quae fecit Christus stu
penda & miranda & opea & verba sunt: opera quia facta: verba quia signa. Si ergo quid significet id quid
factum est cogitemus, genus humanum est iste homo: secundum quod similiter totum mystice exequitur
Et si hoc faciendum est circa historica facta noui tes. multo fortius ergo & circa ea quae sunt veteris
tes. secundum quod dicit Augu. ser. de loseph. Quotiens fratres charissimi lectiones de veteri tes. reci-
tantur non solum hoc debetis attendere quid sonant, sed quod intelligitur, & sapit spiritu. ldem in sermone de con
iunctione lsaac & Rebeccae. Historias narrare in scripturis sanctis animarum est eruditio & spiritualis
doctrina. Illud ergo quod principale intentum scriptoris exprimit, vbique exponendum est. Et hoc
nisi in duobus casibus: quorum primus est quando ipsa litera sensum solummodo spiritualem praetendit. sicut est
illud. Diliges dominum deum tuum ex toto corde tuo &c. vbi non est alius sensus spiritualis inuestigandus,
quia ipsa litera se esse moralem ostendit, sed solummodo expositione literali intentio literae cum non est satis
clara est explicanda. secundum quod exponitur quid sit diligere ex toto corde, quid ex tota anima &c. hmodi: & ma
xime vbi literalis intellectus sub similitudinibus proponitur. vt patet in parabolis quaes Christus proponit Mat.
xiii. Secundus vero est quando scriptor ipsi literae apposuit mysterium quod per expositionem apponendum
fuit. Tunc enim inillo genere expositionis alia expositio non est exquirenda. Vnde Orig. in Homi. cir
cuncisionis super Ge. volens ostendere quod sermo de circuncisione carnali quando ipsa sola exprimitur
allegorice exponendus est, super illud prophetae: Dens alienigenae incircuncisi sunt carne, filii autem
ifrael incircuncisi sunt corde: quia ibi duplex incircuncisio exponitur, vt non oporteat spiritualem
per expositionem allegoricam quaerere: dicit. Ecce propheta vtranque circuncisionem designat: carnis
& cordis: allegoriae non superest locus vbi vtraque species circuncisionis exhibetur. Vnde Mat. xiii. vbi Christus
exponit prabolas de semine & fermento allegorica expositione, non licet aliter eas exponere quam Christus ex
posuit. secundum quod in Homi. de semine dicit btuns Gre. Lectio scti euangelii quam modo fratres charissimi
audistis expositione non indiget, sed admonitione, quam ei per semetipsam veritas exposuit, hanc discute-
re humana fragilitas non praesumit. secundum etiam quod dicit Augustinus in epistola ad Deogratias in fine, vbi loquitur
de historia lonae, dicit. Licet sane cuilibet quamlibet aliter, dum tamen secundum regulam fidei, caetera omnia
quae de lona propheta mysteriis operta sunt aperire. Illud plane quod in ventre cete triduo fuit, sas non
est aliter intelligere quam ab ipso coelesti magistro in euangelio commemorauimus, quoniam vt dicit secundo
de docia christiana, legentes scripturam nihil aliud appetunt quam voluntates & cogitationes eorum a
quibus conscripta est inuenire, & per illas voluntatem dei, secundum quam tales homines loquutos esse credimus.
Nulla autem expositio nos de illo certiores facere potest quam expositio Christianua Nulla igitur omnino alia quaerenda
est quam illa quam ipse apposuit. & hoc dico in eodem genere expositionis. In alio autem genere expositionis, vt
intentum literae clarius capiatur, vel allegorice vel anagogice intelligatur, bene licet vlterius expone
re si congrua expositio occurrat.

5 ⁋ Per iam dicta patent obiecta vtriusque partis.