Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1265

Sources:

Ba: Badius1520a

B102r

1
CIrca secundum arguitur quod ve. t, non sit exponendum Primo sic. In eis quae perti-
nent ad operationem, vana & inutilis est scientia, si non secundum eam sequantur ope
ra. secundum quod dicit Philosophus in principio Ethicorum Sed ve. test. in pluribus prae-
ceptis est de iis quae pertinentad opera, vt sunt circuncisio, obseruantia sabbati, & caetera
huiusmodi: quae non licet obseruare cum euangelio, vt ostendit Apostolus in epistola ad Ga
la. per totum. vanum est ergo & inutile vetus test. scire. Sed non debet exponi nisi vt
sciatur. exponi ergo ipsum est vanum & inutile. tale non debet fieri. ergo &c.

2 ⁋ Se
cundo sic. illud quod est causa erroris & exorbitationis a fide euangelica non licet tenere. ve. test. est hu
iusmodi: cum suadet illa teneri quae tenere dissuadet fides euangelica, dicente Apostolo ad Gala.
Si circuncidimini Christus nihil vobis prodest. cum dictum erat in Gen. Omnis anima cuius caro prae
putii circum, non fu. peri. de populo suo. ergo &c.

3 ⁋ Tertio sic. Leui. xxvi. Vetera nouis superuenientibus
prolicietis. Glos. Vetera, lex & prophetae: noua, euangelica: proicietis, tanquam mortifera. Sed mortifera non
sunt legenda neque exponenda. ergo &c.

4 ⁋ Quarto sic. Chrysostomus super illud Matth. Et apti sunt
ei caeli. dicit apud Marcum. Vidit lesus caelos scissos: quia scripturae veteres scissae sunt & inutiles factae.
sed ad exponendum inutile non est laborandum. ergo &c.

5 ⁋ In oppositum est illud quod dicitur. ii. Pe.
i. Habemus certiorem propheticum sermonem cui attendentes benefacitis. Glos. vt lucem scientiae possi-
tis habere. Sed omnis sermo ve. t. est sermo propheticus, no. test. praenunciatiuus, secundum Augustinus
ergo ei attendendum est, vt lucem scientiae possimus habere. hoc autem sit exponendo ipsum. ergo &c.

6
⁋ Dicendum ad hoc quod error Manichaeorum fuit quod ve. te. omnino respuendum erat.
& non legendum neque exponendum: tum quia non a bono deo: sed a principe tenebrarum editum
erat: tum quia ipsum obseruare non licebat cum euangelio, & ideo non tenere legendo vel exponer
do. Quorum dictum quo ad primum articulum supra improbatum est: quo ad secundum articu-
lum error est in dicto eorum. Non enim intellexerunt Manichaei vim & efficaciam veteris testamen
ti. Etsi enim hominibus carnalibus tunc tporis datum fuit in onus quo ad obseruantias cerimoniales,
viris tamen spiritualibus datum fuit quo ad easdem obseruantias in prophetiam: vt in illis obser-
uantiis intellectis libertatem spiritus agnoscerent inueniendam in nouo testamento. Si ergo vetus Ba102v
testamentum non fuisset datum nisi in onus & obseruantiam, bene verum est quod cum venisset nouum cessare de
buit eius obseruantia omnino, & poiici debuisset, nec legi nec exponi.

7 ⁋ Quare cum non solum in onus
fuit datum, sed in prophetiam eorum quae continentur in nouo testa. Dicendum igitur absolute quod vetus te
stamentum debet exponi vt maior fides adhibeatur dictis in nouo tes. & vt cognoscatur nouum in illo fuis
se praenunciatum. Vnde beatus Petrus cum ostendisset multis signis certitudinem doctrinae no. tes. adiun
xit dicens, Et habemus firmiorem propheticum sermonem. vbi dicit Glos. Quod ego dixi vobis non est fabulosum
sed certum est, & non tantum his signis declaratum, sed ad confirmationem nostrae praedicationis habemus pro
pheticum sermonem. Et debemus ibi pro sermone prophetico intelligere totum ve. tes. secundum quod dicit
Augustinus in li. de Catech. Ante aduentum domini scripta sunt omnia quae in sanctis scripturis legimus, vt illis
commendaretur aduentus Christin, & futura praesignaretur ecclesia. Et ideo vt dicit. iiii. contra Faustum
illa veteris tes. ad intelligendas in eis no. tes. praenunciationes accipimus. veteris quidem testificatio fidem
nouo conciliat. ldem super Apo ser. iii. Sicut animal volare non potest nisi pennas habeat: sic praedica
tio no. tes. fidem non habet nisi habeat veteris tes. praenunciata testimonia. Semper enim quod ante dictum est futu
rum, & postea factum inuenitur, fidem facit indubitabilem. Item glos. super illud Mat. xiii. Qui pro-
fert de thesauro suo noua & vetera. Apostoli sunt scribae & notarii Christi eiicientes de thelauro do
ctrinarum suarum noua & vetera, quia quicquid in euangelio praedicant legis & prophetarum vocibus
comprobant. Vnde & ludaei diuina ordinatione ad hoc per vniuersum mundum dispesi sunt, & ab antiqua
legis veneratione nunquam in ritum alicuius gentis conuersi, vt vbique per ipsos, libros ve. tes. in testimo-
nium noui ostendere possemus. secundum quod dicitur in Psal. liiii. vbi secundum ant. transt. loqutur propheta de ludaeis: di
cens. Ne occidas eos nequane obliuiscantur legis tuae: disperge illos in virtute tua. Quod exponens Augustinus
in Epistitana quadam ad Paulinum dicit sic. Convenienter mihi videtur intelligi ita esse praenunciatum eandem gen-
tem etiam debellatam atque subuersam in populi victoris superstitionibus non fuisse cessuram, sed in ve
teri lege mansuram, vt apud eum esset testimonium scripturarum toto orbe terrarum, vnde ecclesia fue
rat euocanda. Nullo enim euidentiori documento ostenditur gentibus quid & saluberrime aduertitur
non inopinatum & repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis humanae, vt Christi nomen in
spe salutis aeternae tanta auctoritate praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. & sequitur
post pauca. Si enim in vno loco essent terrarum non adiuuarent testimonio praedicationem euangelii quae
fructificat toto orbe terrarum. Ideo ergo disperge illos in virtute tua, vt eius ipsius cuius fuerunt ne-
gatores, persecutores, interfectores, vbique sint testes per ipsam legen quam non obliuiscuntur: & in qua il-
le prophetatus est quem non sequuntur. ldem in ser. de conceptu Rebeccae exponens illud Ge. xxv. Maior seruiet
minori. dicit. Haec qui diligenter attendit in christianis & iudaeis agnoscit. Maior eim & senior populus
ludaeorum: minori. i. populo christiano seruire probatur, dum per totum mundum libros diuinae legis
ad instructionem omnium portare cogitur. Ideo enim per omnem terram ludaei sunt dispersi, vt cum aliquem
paganum voluerimus inuitare, & ab omnibus prophetis ipsum Christum annunciatum esse testamur, & il
le resistens dixerit a nobis potius quam a spiritu sancto libros diuinae legis esse conscriptos, nos habeamus
vnde eum redarguere certa ratione possimus, dicentes ei: de nostris libris tibi dubitatio nascitur: ec-
ce ludaeorum libros vtique simicorum nostrorum: quos certum est quod ego conscribere & immutare non potui: ipse
relege, & cum ipsis: & noli esse incredulus sed fidelis. Hoc ordine maior populus minori seruire co
gitur, cum etiam per illorum libror ad credendum in Christo gentium populus inuitatur.

8
⁋ Ad primum in oppositum, quod ve. tes, nec est legendum neque exponendum quia non
est seruandum: dicendum secundum iam dicta quod verum esset si non esset legendum nisi ad obseruandum: sicut secun
dum Philosophum aliter moralis philosophia non est legenda nisi scilicet vt in opere obseruentur quae di-
ctat. Non enim est vt sciamus, sed vt boni fiamus. Nunc autem legendum est etiam vt prophetata & prae-
nunciata per ipsum ea quae sunt no. tes. cognoscamus. Vnde Augu. li. vi. contra Faustum exponens illud
Apo. Haec enim illis in figura nostri contigerunt: scripta autem sunt propter nos. dicit sic. Cum dixit, Scripta
sunt propter nos: proculdubio demonstrat quanta nobis cura legenda & intelligenda, & in quanta au-
ctoritate habenda sunt. Quia vero dixit, Eigura nostri fuerunt, & in figura illis contigerunt: ostendit
iam opus non esse, vt cum res ipsas manifestatas agimus figurarum praenunciatarum celebrationi seruiamus.
Vnde scriptura ipsa tunc erat praeceptum: nunc testimonium: tunc agebatur sub praecepto figurato: nunc
legitur in testimonio reuelato, illud erat tempus significandi, nunc manifestandi, tunc fuit illa scri
ptura exactrix operum significantium: nunc testis est rerum significatarum, quae & tunc seruabatur
ad praenunciationem, nunc recitatur ad confirmationem. Ex quo instruitur quilibet doctor christianus
vt in expositione ve. tes. principaliter mysticae expositioni intendat. historicus autem sensus ludaeis erat pro
prius. secundum quod dicit Orig. super Ge. loquens de litera ve. te. in Ho. v. Si quis haec secundum literam
solum audire vult & intelligere, magis cum iudaeis quam cum christianis debet habere auditorium. Si quis autem Ba103r
vult esse christianus & Pauli discipulus, audiat eum dicentem quod lex spiritualis: & orare debet ad
dominum vt ipse auferat velamen literae, & aperiat lucem spiritus.

9 ⁋ Aliter igitur potest dici ad argu
mentum: quod licet illud testamentum non sit modo seruandum literaliter sicut tunc, est tamen seruandum
spiritualiter. & ideo multo diligentius est nunc legendum & exponendum vt intelligatur: quan-
to difficilius est ex ipso nunc cognoscere quae sunt agenda spiritualiter secundum ipsum, quam erat tunc quae
agenda erant literaliter. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro contra Adimantium. ltaque ablatae sunt ser
uiles obseruationes: sed earum interprstationes tenentur. Quicquid enim futuram ecclesiam significabat pr
phetia est. Habes autem apostolum dicentem. Spiritum nolite extiguere: prophetias nolite spernere: omnia
legite: quae bona sunt tenete. Legenda est ergo scriptura diuina & spiritus sancti dispensatione cogno
scenda, & intuenda prophetia, reiicienda carnalis seruitus & liberalis intelligentia retinenda. Hinc di-
cit Orige. in Homilia. v. super Exo. Doctor gentium in fide & veritate apostolus Paulus tradidit ec
clesiae quam congregauerat ex gentibus, quom libros legis susceptos ab aliis sibique ignotos prius & valde
peregrinos deberet aduertere, ne aliena instituta suscipiens & institutorum regulam nesciens in peregri
no trepidaret instrumento. Propterea ergo ipse in nonnullis intelligentiae tradit exempla, vt & nos si
milia obseruemus in caeteris: ne forte pro similitudine lectionis & instrumenti, ludaeorum nos effe-
ctos esse discipulos crederemus. Hoc ergo differre vult inter discipulos Christin & synagogae: quod legen
quam illi male intelligendo Christum non receperunt, nos spiritualiter intelligendo ostendamus eam
ad ecclesiae instructionem merito datam. Accepta ergo a beato Apostolo semina intelligentiae spiritualis
quantum dominus illuminare dignabitur excolamus. Econtra autem fuit in veteri testamento: quia vt
Augustinus dicit in eodem contra Faustum vbi supra, cum adhuc non oporteret ante aduentum do-
mini nudare populo legitimarum sacramenta figurarum, non inuitabantur significata intelligere:
sed iussa cogebantur implere. Et vt dicit ibidem. Tunc enim anima quasi matrimonio iuncta erat li
terae velut viro: quem oportuit mori prius vt tunc demum alteri viro copuletur scilicet spirituali intelli
gentiae. Vnde Orige. in Homilia. vi. super Gen. Apostolus dicit mulierem alligatam esse legi quandiu vir
viuit. Si autem mortuus fuerit vir, solutam esse a lege viri: vt iam non sit adultera si fuerit cum
alio viro. Oportet igitur mori prius legem literae: vt ita demum libera iam anima spiritui nubat &
noui testamenti gratiam sortiatur.

10 ⁋ Ad secundum quod vetus testamentum est causa erroris & exorbita.
tionis a fide euangelica, dicendum quod non est occasio data: sed occasio accepta a male & peruerse in
telligentibus ipsum. Sicut non est aliqua tam recta scriptura quin praua interpretatione possit esse
occasio erroris. Bene autem intelligentibus ipsum expositum est causa magnae confirmationis in fide
euangelica, vt dictum est.

11 ⁋ Ad tertium quod nouis superuenientibus vetera proiicietis: Dicendum quod ve-
rum est secundum cerimoniales obseruantias non secundum spirituales: neque secundum spiritualem intelligentiam
vt dictum est.

12 ⁋ Ad quartum: quod scripturae illae inutiles sunt: Dicendum quod verum est non ad sciendum,
sed ad vtendum, nisi secundum spiritualem intelligentiam, vt dictum est. Vnde continuo subdit. Quia post
Christum iam lege & prophetis non vtimur: sed euangelio Christi quasi telo.