Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1254

Sources:

Ba: Badius1520a

B101v

1
Irca primum arguitur quod ista scientia non sit exponenda, primo sic. Io. Dam. dicit
in principio sententiarum suarum. Omnia quae tradita sunt nobis per legem & per pro
phetas & apostolos & euangelistas suscipimus, & veneraimur, & cognoscimus nihil
vltra hoc inquirentes. exponens vltra id necessario inquirit. ergo &c.

2 ⁋ Secundo
sic. Chrysostomus super illud Mat. i. Habens in vtero de spiritu sancto, dicit sic.
Nequaquam euageris vlterius, nec super ea quae dicta sunt quicquam requiras. suscipe
quod reuelatum est: noli indagare quod tectum est. sed exponens semper aliquid vlterius
euagatur, & aliquid requirit super id quid reuelatum est, & indagat quod tectum est. ergo &c.

3 ⁋ Tertio
sic. Hieronymus super illud Mat. xiii. Edissere nobis parabolam xizaniorum. dicit in Homilia. Non ei debe
mus propere intelligendi desiderio ante eius notitiam quaerere quam a domino edisseratur. sed ante quaerit qui
scripturam quam ipse non exposuit exponit. ergo &c.

4 ⁋ In contrarium est Augustinus dicens de hac scriptura in
principio super Io. Quare auditur si non exponatur: quasi dicat, non esset audienda si non esset exponem
da. sed constat ex supra determinatis quod sacra scriptura est audienda, erit ergo & exponenda.

5
⁋ Dicendum ad hoc: quod proculdubio sacra scriptura exponenda est, & hoc requirit
modus traditionis ipsius scientiae. Sic enim tradita & inuoluta est mysteriis vt sensus spiritualis necnon & lite-
ralis sit frequenter obscurus, & etiam quantum apparet prima facie frequenter sensus literalis absurdus
sit. Ne ergo in ea absurditas aliqua appareat, & vt veritas eius tecta pateat, attentissime sacta seri
ptura exponenda est. Vnde de expositione facienda propter apertionem occultorum dicit Augustinus in sermo
ne de assumptione beatae virginis. Quia (inquit) quaedam scriptura sacra veris indagationum studiis quae-
renda reliquit, non sunt supersiua aestimanda dum vera indagatione fuerint patefacta. Foecunda enim
est veritatis auctoritas: & dum diligenter discutitur, de se gignere quod ipsa est cognoscitur. Saepe eim discuss-
veram convenientiam parit, quam manifestis sermonibus abscondit. De expositione autem facienda ad intellectum
absurdorum, dicit Augustinus in principio de moribus ecclesiae. Quis (inquit) mediocriter sanus non facile intelli-
git scripturarum expositionem ab iis petendam esse qui earum doctores se esse profitentur: fierique posse
immo id semper accidere: vt multa indoctis videantur absurda, quae cum a doctoribus exponuntur eo laudam
da videantur elatius quo abiectius aspernanda videbantur, & eo accipiantur aperta dulcius quo clausa
difficilius aperiebantur: Et eo ipso rationalis expositio quaerenda est ardentius, quo dictum secundum
literam videbatur esse irrationabilius. secundum quod dicit Greg. in principio. iiii. Mora. Qui textum considerat
& sensum sacrae scripturae ignorat, non tam se eruditione instruit quam ambiguitate confundit, quia nonnumquam
sibi literae contradicunt, sed dum a semetipsis per contrarietatem dissident, lectorem ad intelligentiam veri-
tatis mirtunt, vt qui difficultatem exterius patitur, veritatis intelligentiam consideret quam sequatur.
Tanto enim quisque illius notitiae extraneus redditur, quanto in sola eius superficie ligatur. Quia beatus lob
diei suae maledixit, hoc tanto intrinsecus maiori mysterio plenum, quanto extrinsecus humana ratio
ne vacuum. Nam si quid rationabile fortasse extrinsecus sonuisset, nequaquam nos ad studium interioris in-
tellectus accenderet, eoque modo nobis plenius aliquid intus innuit quo foris rationabile nil ostendit. Ba102r
Sed nec ad eam exponendam induxisset sacros expositores vna causa vel altera, nisi cum hoc coe-
gisset haereticorum pertinacia: qui in obscuris male exponendo eam peruerterunt: & propter illa qua
in ea videbantur absurda, eam respuebant. Et ideo dicit Augustinus i. par. super loannem. sermo. xxxvii. scriptu
ras discutiendas non fuisse si fieri posset, nisi haereticorum commenta compellerent. Vt enim dicit in ser.
praecedenti, multi haeretici abundant, & ad hoc eos deus abundare permisit: ne semper lacte nutriamur. quia enim
non intellexerunt sapuerunt quomodo voluerunt: non recte autem sapiendo fidelibus catholicis quaestio
nes molestissimas intulerunt. Coeperunt ergo agitari & fluctuari corda fidelium: iam tunc necessi
tas facta est spiritualibus viris vt contra arma diaboli Christi arma proferrent: & aduersus fallaces falsol
quod doctores quantis possent viribus apertissima conflictatione pugnarent: ne ipsi cum tacerent alii
perirent. Quae res cogit etiam nos ne taceamus, vt vos intelligatis mecumque gaudeatis: aut si intelli-
gere nondum valetis, credendo securi in portu maneatis. Dicam ergo, capiat qui potest: credat qui
non potest, tamen dicam.

6
⁋ Ad prima duo obiecta in contrarium dicendum quod aliquid quaerere vltra vel su-
pra id quod traditum vel reuelatum est vobis: potest esse dupliciter: quia aliquid potest esse vltra
vel supra id quod in litera patet & in sensu latet: vel supra siue vltra id quod in litera patet:
non tamen supra vel vltra id quod in sensu latet. Quod primo modo est supra vel vltra, non est
omnino requirendum in expositione: quia est vel impertinens vel contrarium regulis fidei. & in
hoc casu loquuntur auctoritates illae. Quod secundo modo est supra vel vltra, omnino per exposi-
tionem est requirendum. Vnde super illud Gali. i. Si quis vobis euangelizauerit praeter id quod ac
cepistis, anathema sit. dicit Glos. Attendendum est quod non ait plus quam accepistis: nam qui supplet
quod minus erat, addit: qui autem praetergreditur fidei regulam non accedit in via. Supra ergo vel
vltra licet requirere in expositionibus plus aliquid addendo quod non expressum fuit, sed tamen latuit:
non tamen id quod est praeter id quid in litera latet, apponendo scilicet quod nec latet in sensu: sicut nec ex
pressum est in litera: quia illud necessario vel impertinens est vel contrarium, vt dictum est.

7 ⁋ Ad
tertium de Chrysostomo, dicendum quod illud exponit seipsum. verum enim est quod proprie non debe
mus antequam a domino edisseratur sacrae scripturae notitiam quaerere. scilicet naturalis ingenii industria si-
ne diuina gratia, quid sit quando homo confidens ingenio suo praesumit eius intellectum per se inue
stigare. In adiutorio autem diuinae gratiae quae praesumitur adesse quando homo pie & modeste
quaerit: non est proprie quaerere nisi domino disserente: & hoc bene faciendum est, vt amplius infra patebit.