Quaestio 2

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1234

Sources:

Ba: Badius1520a

B100v

1
CIrca secundum arguitur quod modus tradendi hanc scientiam debeat esse argumen
tatiuus siue doctrinalis siue ratiocinatius siue inquisitiuus, quod idem est, Primo sic. cer
tior scientia certiori modo debet tradi: quia certitudo in modo tradendi certo con
sistit. haec scientia certissima est scientiarum, vt habitum est supra: ergo &c. Sed certissimus
modus tradendi scientiam est modus inquisitiuus siue argumentatiuus: cum vt dicit Au
lgust. ii. soi. non melius veritas inuestigari possit quam interrogando & respondendo:
quae maxime fiunt in modo inquisitiuo. ergo &c.

2 ⁋ Secundo sic. scientiae summe
necessariae vt sciatur conpetit modus tradendi quo maxime scientia acquiritur: scientia ista maxime
necessaria est vt sciatur: quia est scientia salutis. Modus maxime faciens scire inquisitiuus & ratio-
cinatiuus est: quia secundum Augustinus de vera relgion quod scimus debetur rationi. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum ar-
guitur. scientia illa quae est de eis quae excedunt hominis rationem, si debet ab homine comprehen-
di debet tradi illo modo quo talia ab homine magis possibile est apprehendi. Sed modus quo ma-
gis possibilia sunt apprehendi non est modus inquisitiuus: quia inquisitio non procedit nisi ex
illis quae supponuntur vt nota rationi: per quae inuestigat ignota: qualia non supponit ista scientia
cum sit de illis quae rationem excedunt. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum vt patebit inferius scientia ista sit principaliter
de eis quae facultatem naturalis rationis excedunt: & hoc propter eius debilitatem & illarum re-
rum elongationem: Manifestum est quod inquisitio naturalis rationis de se, ad inquisitionem siue
inuestigationem illarum non posset sufficere: & idcirco modus tradendi hanc scientiam non potest
esse inquisitiuus secundum discursum naturalis rationis purae. Sed quia oportet secundum deter-
minata superius quod notitiam eius accipiat homo a sciente aliquo superiori qui eam nouit, cuius actionem non
sufficit ab initio perfecte recipere ad eius notitiam perfectam percipiendam: immo necesse est vt eam
primo imperfecte percipiat: & illius notitiae imperfectae manuductione idoneus fiat vt aliquando eius
notitiam perfectam attingat: igitur cum perfecta notitia huius scientiae & eorum quae tractantur in ea
nata est sic acqui. scilicet modo doctrinali inquisitiuo: manifestum est quod ista scientia ab initio ab illo scien
te superiori modo inquisitiuo tradi non debuit. Quia etsi sic ab illo eius auctore tradi potuit: Non enim
ratio omnium quae in hac scientia docuit, ei defuit: homo tamen propter cuius eruditionem tra- Ba101r
denda erat, huiusmodi rationem capere idoneus non fuit. secundum quod dicit Augustinus de moribus eccle-
siae. Caligantes hominum mentes perspicuitati synceritatique rationis aspectum idoneum intendere ne-
queunt. Quamquam etsi ad capiendum rationem eorum quae in hac scientia tractantur idoneus fuisset: expedientius
tamen fuit vt non ratione tradita: sed miraculorum operatione ostensa fidem ei adhiberet, quamquam ali-
qui fidem ei non adhibent: quia rationem non habent. vnde Augustinus ad Consentium. Sunt quaedam
quae cum audierimus non accommodamus fidem: & ratione nobis reddita vera esse cognoscimus
quae credere non valemus: & vniuersa dei mirabilia ideo ab infidelibus non creduntur: quia eorum
ratio non videtur. Et reuera sunt de quibus ratio reddi non potest: non tamen non est. Quid enim est
in rerum natura quod irrationabiliter fecerit deus: Sed quorundam mirabilium operum eius expedit oc
cultam esse rationem: ne apud animos fastidio lamguidos eiusdem rationis cognitione vilescant. Sunt enim mul
ti qui plus tenentur admiratione rerum quam cognitione causarum vbi mirabilia mira esse desistunt. Vn-
de opus est eos ad inuisibilium fidem visibilibus mirabilibus excitari, vt puritate purgati eo parueniant vbi fa
miliaritate veritatis mirari desistant. Quare cum modus tradendi & acquirendi rei alicuius notitiam
non sit nisi duplex, vnus via rationis quae mentem illuminat vt ea quae quaeruntur intelligantur: & vnus
via auctoritatis quae assensum rationis flagitat vt ea quae proponuntur credantur. secundum quod dicit Au
gustinus de vera reis. Medicina animae in auctoritatem rationemque distribuitur: auctoritas fidem fia-
gitat & rationi praeparat viam: ratio ad intellectum cognitionem perducit. Primus modus inqui-
sitiuus est ex notis ignotorum notitiam inuestigans. Secundus vero modus authenticus est: fidem
eorum quae ignota sunt exponens. Et vt dictum est modus tradendi hanc scientiam non potest es-
se doctrinalis inquisitiuus procedens sermone regulari & connexo. Necesse est igitur quod sit authenticus
sententiatiuus procedens sermone simplici & absoluto. Ex prima enim traditione sua non est ordinata
haec scientia vt intellectum demonstret eorum quae tractat: sed solummodo vt homo eis fidem exhi-
beat: & ideo proprie dicitur scientia fidei. Et etiam ideo solet dici quod proprius modus scientiae huius nar-
ratiuus est: quia per totum quasi sententias & conclusiones credendas proponit, vt quod in principio
creauit deus cae. & ter. & quod tunc terra erat imanis & va. & caetera huiusmodi. Et ideo philosophis quid vt dicit Augustinus
nihil volebant credere nisi quod ratione potuerunt agnoscere, fidem scientiae huic exhibere noluerunt: sed
simplicitatem eius respuebant. Quid seipsum testatur fecisse ante suam conuersionem, cum dicit. iii. con
fes. Animum meum institui intendere in scripturas sanctas: vt viderem quales essent. & ecce video
rem non conspectam superbis neque nudatam pueris: sed incessu humilem, successu excelsam: & velatam
mysteriis: sed visa est mihi indigna quam Tullianae dignitati compararem. Tumor enim meus refugie
bat modum eius.

5
⁋ Ad primum in oppositum, quod scientia ista certissima est: quare debet habere mo
dum certissimum: Dicendum secundum quod determinatum est supra, quod etsi scientia ista sit certissima-
hoc est ex parte rei scitae, non autem ex parte hominis scientis eam, nisi quantum ad securitatem & firmi
tatem adhaerentiae veritati quam tractat prius quam credibile in ipsa factum sit intelligibile. Nunc ergo cum
icitur quod scientia certissima debet habere certissimum modum: Dicendum quod verum est iuxta genus suae certitudi
nis: & hoc in proposito maxime non ex parte rei scitae: sed ex parte scientis. Modus enim sciendi magis sequitur
conditionem scientis quam rei scitae. Cum ergo certitudo securitatis & adhaerentiae in hac scientia sit ex
auctoritate primae veritatis, vt dictum est supra, certissimus modus respondens certitudini adhaeren-
tiae est modus tradendi hanc scientiam modo authentico non inquisitiuo: quia modus inquisitius
causat certitudinem euidentiae. quae licet eorum quae traduntur in hac scientia, maior potest esse
in multis: quam eorum quae traduntur in aliis scientiis. hoc tamen non potest attingere quan-
tum est ex parte discentis, vt dictum est, ex prima huius scientiae traditione: sed ex speciali diuina il
lustratione vel ex eius rationabili expositione. Vnde Augustinus docens qualiter & ad quid per homines
administratae sunt sacrae scripturae, loquens de eis sub metaphora montium, dicit sic. Ex montibus
venit vobis auxilium vt ista audiretis: sed nondum potestis intelligere &c. vt supra. Vnde & prae-
ter rationem iam dictam propter eandem rationem qua primi doctores huius scientiae simplices
esse debebant non illustrati rationibus humanae sapientiae, vt in eis magis illucesceret diuina auctori-
tas, eadem ratione omnino debet ista scientia tradi modo simplici sine rationum connexione, vt
non humana industria: sed diuina auctoritate intelligatur edita. secundum quod dicit Augustinus xviii.
de ciui. dei. Quia ea quae sunt huius scientiae diuinis vocibus populo sunt commendata, non argumen-
tationum coniectationibus inculcata: vt non hominis ingenium: sed dei eloquium contemnere for
midaret qui illas cognosceret. Et super illud. i. Petri. ii. Non voluntate humana allata est aliquando
prophetia. dicit Glos. Attendite prophetico sermoni. Nam a deo est. Quod potest probari per hoc quod pro
phetia non est talibus verbis & tali modo locutionis scripta quali vtuntur homines seculares in locutio Ba101v
ne sua: & quali seculares scripturae sunt compositae.

6 ⁋ Ad secundum: quod scientia ista est summe neces
saria vt sciatur: dicendum quod duplex est necessitas sciendi hanc scientiam. Vna principalis ad cognoscendum creden
da. Alia secundaria ad cognita & credita defendendum. Prima necessitate necessaria est vt sciatur scilicet ne
cessitate sine qua non est salis scilicet ad fide tenendum ea quae tractat: propter quod primo tradita est. Est autem neces-
saria secunda necessitate ad opitulandum piis & ad defendendam fidem contra impios, ad intelligendum. scilicet per ratio
nem illa quae per ipsam traduntur. sed ad hoc non est prima eius traditio facta per primos doctores
sed ad hoc est eius expositio facta per doctores sequentes, qui idcirco debuerunt scientia seculari esse
praediti, vt supra determinatum est.