Quaestio 1

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1223

Sources:

Ba: Badius1520a

B99v

1
Irca primum arguitur primo, quod modus huius scientiae debeat esse multiplex non
vniformis. Primo sic. He. i. Multifarie multisque modis olim deus loquens in patribus.
haec est locutio huius scientiae, quae respicit modum tradendi eius. Multiplex er-
go est modus tradendi hanc scientiam non vnicus.

2 ⁋ Secundo sic. Ephi ii. dicitur.
lnnotescat principibus & potestatibus per ecclesiam multiformis sapientia dei. sed
non innotescit esse talis nisi ex modo traditionis eius. ergo &c.

3 ⁋ In contrarium est:
quoniam modus scientiae debet esse proportionalis auditori: quia aliter non instrueret
& materiae: quia aliter non congrueret. sed ingenio carnali cui proponitur lac fidei in auctoritate
scripturae, magis est proportionalis modus vniformis quam multiformis: quia vniformi facilius instrui
tur: & multiformi amplius confunditur: quia in paucioribus via magis. materiae similiter magis
congruit modus vniformis quam multiformis, quoniam ipsa est maximae simplicitatis & vniformita-
tis, vt dictum est supra de vnitate huius scientiae. ergo &c.

4
⁋ Dicunt aliqui, quod modus scientiae huius in tradendo eam debet esse multiplex, tum
propter dei sapientiam multiformem quae tradi debet in hac scientia, tum propter multiformen sta-
tum hominum quibus debet ista scientia congruere. Cum enim (vt dicunt) qui instrui possent vna via
& vno modo, alia via & alio modo instrui non possent: sed diuersi diuersimode de diuersis: ita quod modus
congruus vni non est modus congruus alteri: necessarium est vt modus huius scientiae multiplex sit. Et di-
stinguunt modos istos penes hoc: quod sacra scriptura aliquando praecipit, aliquando prohibet, aliquando permittit, aliquando con
sulit: aliquando minatur, aliquando promittit, aliquando terret, aliquando hortatur, aliquando reuelat arcana, ali
quando recitat facta & caetera huiusmodi: vt secundum hoc modus scripturae alicui sit praeceptiuus: alicui pro
hibitiuus: alicui vero permissius &c. huiusmodi. Dictum istorum manifestum est deficere & in re dicta:
& in ratione dicendi. In re dicta, quod scilicet modus scientiae huius sit multiplex, ex eo maxime quia alicui
praecipit: & ideo praeceptiuus: alicui prohibet: & ideo prohibitiuus, & caetera huiusmodi: quia ista diuersitas non est ex parte
modi tractandi hanc scientiam siue tradendi: sed maxime est ex parte materiae quae tractatur in ipsa. secundum quod alibitra Ba100r
dit praecepta, alibi prohibita, alibi proponit terrenda, alibi speranda & caetera huiusmodi. Vnde si propter ista
modus scientiae huius posset dici multiplex: & modus cuiuslibet alterius scientiae eodem modo posset dici mul-
tiplex secundum diuersas partes materiae quas tractat, quod non oportet: quoniam idem modus tractandi scien
tiam bene potest esse tractando diuersas materias siue terrendo siue prohibendo & caetera huiusmodi. secundum
quod idem modus tractandi ratiocinatiuus siue argumentatiuus est in diuersis scientiis philosophicis secundum
diuersas materias quae tractantur.

5 ⁋ In ratione autem dicendi deficit dictum illorum. licet enim mul-
tiplex sit dei sapientia & multiplex hominium status: non tamen secundum hoc debet esse multiplex modus hu
ius scientiae. Non propter multiplicitatem sapientiae dei: tum quia vnus modus tractandi cuilibet sapientiae dei
potest applicari: etiam si in diuersis partibus scientiae diuersus modus sapientiae dei tractaretur, vt alicubi sa-
pientia qua praecipit, alicubi sapientia quae prohibet, & caetera huiusmodi vt dictum est: tum quia hic non tractatur mul
tiplex scientia dei, de vna hic, alibi de alia: sed quasi in quolibet sermone huius scientiae secundum multiplicem sen
sum & expositionem habetur multiplex scientia dei, vt infra dicetur. Similiter neque propter multiplicem sta
tum hominium debet esse multiplex modus huius scientiae: tum quia alicubi deberet tunc esse scientia ista tradi-
ta vni statui, hominum alicubi alteri: & non tota vbique & sic non vbique tota omni statui hominum, propo
ni deberet: quod falsum est, vt infra patebit. Quare cum tota vbique: cuilibet statui hominum consideranda pro
ponitur, propter diuersos status hominium nullo modo debetdici istius scientiae modus esse diuersus, vt saepius quam
libet snimam vnam diuersimode oporteret tractari: quod est absurdum.

6 ⁋ Aliter igitur dicendum quod cum ista
scientia sicut & quaelibet alia non sit tradita nisi vt ab homine ad cuius opus tradita est sciatur. secundum quod
dicit Apostolus Ro. v. Quaecumque scripta sunt ad nostram doct. scrip. sunt. & Augustinus specialiter de ista scientiae
dicit super loannem. ser. ii. Ante omnia conari debemus vt sciamus verba dei, quare enim dicta sunt nisi vt
sciantur: necessarium est quod modus tradendi huius scientiae sicut & cuiuslibet alterius sit conformis modo
sciendi, vt tali modo tractetur quo competentius ab homine sciri possit. De modo autem sciendi in scien
tiis dictum est supra, quod attenditur & ex conditione materiae & ex proprietate ipsius scientiae & ex dispositione
scientis. Materia huius scientiae, vt infra dicetur, est rerum vniuersitas tam in opere creationis quam iterum factio-
nis. Proprietas vero huius scientiae est struere fundamentum spiritualis aedificii in eis quae sunt fidei. Dispo
sitio vero scientis est varietas status hominium quo ad intellectum & quo ad affectum ad percipiendum ea quae
sunt huius scientiae. Quia ergo non valet haec scientia de singulis quae pertinent ad materiam huius scientiae tra
ctare singulariter & distincte: & prout diuersis statibus hominum diuersimode competit ea quae sunt
fidei infinuare: modus proprius & competens huic scientiae est: non vt singula pertinentia ad hanc
scientiam seorsum tractentur, prout diuersis diuersimode congruunt: & eos diuersimode & de di-
uersis in fide informare possunt: sed debet esse talis vt sub vno & eodem sermone contineantur di-
uersae sententiae de diuersis materiis & diuersis credendis, diuersis statibus diuersimode con-
gruentes: vt qui amplius capere non potest, contentus sit superficie literae: qui vero amplius ca-
pere potest, secundum gradum sui profectus perquirat sub litera intelligentiam spiritualem. Et hoc est quod di
cit Augustinus ii. confes. approbando modum tradendi sacram scripturam, quo ad scripturam Moysi & specialitur quo
adlibrum Geneseos, quid etiam generaliter pertinet ad totam scripturam, dicens sic. Ego deus meus non possum
minus credere de Moyse fidelissimo famulo tuo quam mihi optarem abs te dari muneris, si tempore quo
ille natus fuissem, eiusque loco me constituisses, vt per seruitutem cordis ac linguae meae literae illae dispen
sarentur quae tanto post omnibus gentibus essent profuturae: & per vniuersum orbem tanto aucto
ritatis culmine omnium falsarum superbarumque doctrinarum superarentur snimae. Vellem quippe si tunc
essem Moyses: & mihi abs te liber Geneseos scribendus adiungeretur: talem mihi facultatem dari:
& eum texendi sermonis modum, vt neque illi qui nondum queunt intelligere tanquam excedentia vi-
res suas dicta recusarent: & illi quid hoc possent, quamlibet veram sententiam cogitando eam non praeter-
missam in paucis verbis famuli tui reperirent: & si alius aliam vidisset in luce veritatis, nec ipsa in
eisdem verbis intelligenda deesset. Sicut enim sons in paruo loco vberior est, pluribus riuis in am-
pliora spatia fiuxum ministrat, quam quilibet eorum riuorum qui per multa loca ab eodem fonte dedu
citur: ita narratio dispensatoris tui pluribus profutura paruo sermonis modulo scatet fluenta li-
quidae veritatis, vnde sibi quisque verum quod de his rebus potest hic illud ille aliud per longiores lo-
quelarum anfractus trahat. Vnde falsissimum est illud quod aliqui solent dicere, quod modus scietiae huius
debet esse multiformis: vt aliter alicubi fiat demonstratio veritati hebeti, aliter alicubi mediocri: & ite
rum alibi aliter subtili: quia aliter erudiendi sunt paruuli & imperfecti: & aliter adulti & perfecti. secundum
illud Apostoli i. Corith. iii. Tamquam puulis in Christo lac potum dedi vobis non escam, nondum enim poteratis: sed
nec nunc quidem potestis. Quia eim aliter & aliter hi & illi sunt instruendi, hoc bene est verum. Sed hoc sit quia alio
& alio sensu capiunt scripturae expositionem hi & illi: non quia alia dicta sacrae scripturae proponuntur inspiciem
da istis & alia illis. imo omnia dicta scripturae coniter omnibus inspicienda proponuntur: quae se coaptat cuilibet iuxta Ba100v
capaciratem suam. Vnde secundum Augustinus non alia seorsum sunt exponenda perfectis: & alia par
uulis: sed communiter omnibus, vt capiat quisque secundum quod potest. vnde & eadem doctrina propo
sita, propter diuersam capacitatem aliis est lac fidei tantum: aliis vero est solidus cibus, eorum qui cum fide pos
sunt capere intellectum aliquem, vt infra dicetur. Quia igitur sub compendio verborum simplicium
pluralitat em sententiarum colligere de diuersis & diuersis congruentes & sic per omnes partes
scientiae procedere est summam vniformitatem in modo tradendi & describendi tenere: Dicendum
est absolute quod modus tradendi hanc scripturam summae simplicitatis & vniformitatis est: & tanto
maior in ea est vniformitas quanto ex parte materiae quam tractat maior est vnitas quam in aliis scientiis, vt
habitum est supra.

7
⁋ Ad primum in oppositum quod in hac scientia multifariam multisque modis deus lo
cutus est: Dicendum quod illa varietas non refertur ad modum tractandi siue conscribendi illa quae sunt huius
scientiae: sed ad modum reuelandi conscribenda diuersis personis & diuersimode. secundum quod ibi di-
cit Glos. Multifariam. i. multotiens, & multis hominius scilicet Abrahae, lsaac & lacob: & caeteris, & eisdem saepe mul
tis modis. i. multis quaelitatibus: quia modo per somnia, vt Danieli. modo aperta voce, vt Moysi. modo interiori in
spiratione vt Dauid. Vel vt dicit alia Glos. multifariae. i. multo & diuerso genere locutionis: vt per somnia
vel inspirationes vniversalia pertas voces. Multisque modisi. i. rerum diuersis mysteriis futura significans. Sed omnis ista
diuersitas sub eodem modo tradendi hanc scientiam continetur. Vanum ergo multum est illud quod
solebat dici, quod in prophetis modus huius scientiae est reuelatiuus. Istud enim nihil admodum conscribem
di reuelata: sed solum quo ad modum percipiendi conscribenda. vnde quia quaecunque scripta sunt
in hac scientia per reuelationem agnoscebant ea conscriptores sui, per illud dictum tota ista scien-
tia modum reuelatorium habere dicenda esset: & patet quam vanum hoc esset dicere.

8 ⁋ Ad secundum quod haec est
multiformis sapientia dei: Dicendum quod verum est non quo ad modum tradendi eam, sed quo ad con-
tenta in ipsa: quia in multis & mirabilibus factis sapientia dei in hac scientia describitur manifesta-
Vnde dicit ibi Glos, quod in graeco est multifaria sapientia. scilicet non solum varia: sed multa varietate distincta.
Videamus ergo quomodo est multiformis. Immensus est Christus: sed concipitur: vagit infans in
praesepio: sed ab angelis laudatur in caelo: Herodes persequitur: sed magi adorant: ignorant Pharisaei:
sed stella demonstrat. &c. huiusmodi.