Quaestio 9

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1203

Sources:

Ba: Badius1520a

B98v

1
CIrca nonum arguitur: quod illi qui sacram scripturam conscripserunt: non persecte
eam intellexerunt. Primo sic. lonae. ii. dicitur quod ad praeceptum domini lonas prae-
dicauit, adhuc quadraginta dies & Niniue subuertetur, quid secundum Glos, non
erat prophetia descendens de praescientia dei: sed comminatio ad correctionem, quod
tamen vt videtur lonas ignorauit credens ad literam fuisse prophetiam: quia se
quitur quod sedebat subter quaercum donec videret quod accideret ciuitati. ergo & consimi
liter alii potuerunt ignorasse mysteria & figuras, quae dominus eis reuelauit, quae
in hac scientia conscrip serunt.

2 ⁋ Secundo sic. Hier. iiii. Hieremias. heu heu heu domine deus. ergo ne decepisti ppsopum
istum & Hierusalem dicens pax erit vobis: & ecce peruenit gladius vsque ad animam. vbi dicit Glos. Quia supra Ba99r
dixit In tempore illo vocabunt Hierusalem solium domini: & tamen nunc dicit Peribit cor Regis
& caetera: turbatur propheta & in se deum putat mentitum: nec intelligit illud longe post hoc fu-
turum. Si ergo Hiere. ignorauit quae conscripsit, & alii ignorasse potuerunt.

3 ⁋ Contra est illud quod
dicit Apostolus pro se & pro aliis sacrae scripturae scriptoribus. i. Corinth. ii. Nos non spiritum hu
ius mundi accepimus: sed spiritum qui ex deo est, vt sciamus quae a deo donata sunt nobis: quae &
loquimur. illa ergo sciuerunt quae locuti sunt: sed talia conscripserunt. ergo &c.

4
⁋ Dicendum ad hoc: quod error erat quorundam haereticorum prophetas & sacrae scri
pturae conscriptores tanquam arreptitios loquutos fuisse: & ita ea quae conscripserunt non intellexisse: si-
cut nec intelligunt arreptitii quae dicunt. Quorum errorem excludit Paulus in verbo praedicto. Nos non spiritum
huius mundi accepimus: in nobis scilicet loquentem: vt scribenda non intelligamus: & non solum per nos, vt
per calamum conscribentem. Glos. Non spiritum huius mund id est spiritum phytonicum qui per Sibyllam lo-
quutus est. Sed accepimus spiritum qui ex deo est. Glo sid est spiritum sanctum, quo docemus sapientiam
quae de deo est. Et ideo dicitur. ii. Petri. i. Spiritu scton inspirati locuti sunt sancti dei homines. & non solum inspi
rati ad cognitionem verborum: sed ad intellectum sententiarum. secundum quod dicit Glos. Ea sola doce
bant quae a spiritu sancto didicerant. Non solum autem verba docebant, sed mysteria & intellectus expone-
bant. ergo & illa a spiritu sancto didicerant. Aliter enim non fuisset eis facta perfecta reuelatio. Cum
enim secundum Augustinus in fine contra Adinm. tria sunt genera visionis: Vnum corporalis visionis
secundum oculos. Sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre: Alterum imaginariae: nam haec pars
nostra cum diuinitus assumitur multa nobis reuelantur: Sicut vidit Petrus discum cum variis
animalibus: Tertium vero genus visionis est secundum mentis intuitum quo intellecta conspiciu-
tur veritas atque sapientia: sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt:
Scripturam ergo istam quae conscribentibus non infructuosa fuit: nec in errorem misit eos: non est
dicendum quando isto tertio genere visionis per reuelationem acceperint qui conscripserunt: & ita eam
perfecte intellexerunt quantum pro tempore expediebat. vnde sequitur ibidem. Cum ea quae corporis sensi-
bus siue illi parti quae corporalium rerum imagines capit diuinitus monstrantur non solum sciuntur
his modis: sed etiam mente intelliguntur: tunc est perfecta reuelatio. Quid enim profuit Balthasar
regi quod manum scribentem an oculos suos in pariete conspexit: cui visioni quia non potuit attigere, mentis aspe-
ctu quaerebat adhuc videre quid viderat. Tali autem acie luminis praeditus Daniel qua ista intelliguntur, men
te vidit quod ille viderat corpore. Rursus illa parte quae imagines corporum capit, vidit somnum Na-
buchodonosor Rex: & quoniam non habebat idoneum mentis oculum ad intelligendum quod vide
rat, ideo ad interpretandum visum suum aspectum quaesiuit alienum scilicet oculum Danielis. Danies
autem reuelante spiritu dei: & quid ille vidit in somnis, ea parte vidit qua corporum capiuntur imagi
nes: & quid significaret mente conspexit. Non est autem propheta dei veri & summi, qui oblata di
uinitus visa vel solo corpore vel etiam illa parte spiritus videt qua capiuntur imagines: & mente
non videt. Sed plerunque in scripturis sic posita inueniuntur quemadmodum visa sunt: non etiam
quemadmodum intellecta sunt: vt mentis visio in qua totus fructus est, exercendis lectoribus ser-
uetur. Sed ex multis quae aperte sunt scripta, manifestatur nobis quomodo illa intellexerunt quae sic
in libris posuerunt quomodo figurate illis demonstrata sunt. & ideo Augustinus dixit in lib. eo-
dem. Apostoli omnia intelligentes pauca exposuerunt, vt ad easdem regulas caetera posteris intelligen
da relinquaerent. Et beatus Hieronymus in Prolo. Bibliae. Plerique stupent in domini doctrina, & mirantur in Pe
tro & loanne quomodo legem sciant: cum literas non didicerint. Quicquid enim aliis exercitatio &
quottidiana in lege meditatio tribuere solet, illis hoc spiritus sanctus suggerebat: & erant iuxta quod scri-
ptum est dociles deo.

5 ⁋ Sed quia quaestio non solum quaerit vtrum intellexerunt quae scripserunt: sed
etiam vtrum perfecte intellexerunt: Dicendum ad hoc, quod perfectus intellectus duplex est: quidam
simpliciter perfectus & absolute: quidam quo ad statum intelligentis. Secundo modo dicitur ille
perfecte intelligere qui tantum intelligit quantum intelligendum est & expedit intelligere pro loco &
tempore. Hoc modo generaliter quicunque sacri doctores qui spiritu sancto inspirati locuti sunt, per-
fecte intellexerunt quae scripserunt. Propter quod super illud primae Corinth. ii. Sciamus quae a deo do-
nata sunt nobis. dicit Glos. Inde probatur quod spiritum dei accepimus: quia hoc scimus quod vtique sci
re expedit. Sed quod omnes perfecte intelligant primo modo, hoc non oportet nisi in summe & perfe-
ctissime spiritu sancto illustratis: sicut erat Moyses. Ad illum enim perfectum intellectum duo re-
quiruntur. Primum quod homo omnino veram expositionem intelligat quam scriptura sancta continere
potest: secundum quod quamlibet expositionem secundum omnes conditiones suas perfecte intelligat. secundum quod
Moyses perfecte intellexit quae scripsit. dicente Augustinus xii. conselius in fine. Moysen famulum tuum Ba99v
scripturae dispensatorem spiritu tuo plenum ita honoremus, vt hoc eum te reuelante cum scriberet at
tendisse credimus, quod in eis maxime & luce veritatis & fruge vtilitatis excellit. ltaque cum alius dicit, hoc
sentit quod ego: & alius, immo quod ego, religiosius me arbitror dicere: cur non vtrumque potius, si vtrumque ve
rum est: quid si tertium: & quid si quartum: Et si quid omnino aliud verum quispiam in his ver-
bis videt, cur non omnia illa vidisse credatur per quem deus vnus sacras literas vera & diuersa vi
suris multorum sensibus temperauit: Nolo itaque deus meus tam praeceps esse vt hoc illum de te me
ruisse non credam. Sensit igitur ille omnino in his verbis atque cogitauit cum ea scriberet quicquid
hic veri potuimus inuenire: & quicquid nos non potuimus aut nondum possumus: sed tamen in
eis inueniri potest. Per haec patent obiecta.

6
⁋ Ad primum igitur de lona, Dicendum quod ipse mysticum sensum comminationis
bene intellexit in illis verbis. Sed alium sensum literalem forte ignorauit: ais scilicet deus literaliter intel-
lexit Niniuen esse subuertendam post quadraginta dies: & ideo sedit extra ciuitatem expectans exim
tum rei & euentum.

7 ⁋ Patet similiter secundum de Hiere. ipse enim intellexit bona quae & qualia promi
serat per eum dominus: licet ignorauit tempus quando promissio implenda erat: quia hoc scire eum
non expediebat quacunque de causa latente & occulta, propter quam dominus illud prophetae suo
reuelare distulit.