Quaestio 8

Diplomatic Transcription

By Henry of Ghent

Contributors:

- Jeffrey C. Witt, TEI Encoder

Edition: 0.0.0-dev | June 09, 2020

Authority: SCTA

License Availablity: free, Published under a Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)

vn58an-d1e1192

Sources:

Ba: Badius1520a

B97v

1
Quaestio. VIII.
CIrca octauum arguitur quod homo per se fine doctore possit hanc scientiam addisce
sre. Primo sic, non est minoris efficaciae lumen supernaturale ad cognoscendum su-
pernaturalia, quam lumen naturale ad cognoscendum naturalia. sed homo adiu-
ltorio luminis naturalis per se fine doctore potest inuestigare notitiam scibili-
rGum naturalium, vt habitum est supra. ergo & per se propria inuestigatione sine
doctore lumine supernaturali potest notitiam scibilium supernaturalium inue-
stigare. talia sunt scibilia huius scientiae. ergo & caetera.

2 ⁋ Secundo sic. Augusti
nus post principium de doctrina Christiana, loquens de beato Antonio dicit: quod sine vlla scientia
literarum scripturas diuinas & memoriter tenuit: & prudenter intellexit. sed hoc non fuit nisi
per se addiscendo hanc scientiam. ergo &c.

3 ⁋ Oppositum arguitur secundum illud quod habetur
Actuum. viii. vbi quaerebat Philippus ab eunucho legente Esaiam, putas ne intelligis quae legis: Qui re
spondit, quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi: vbi dicit Glos. Hic arguit eorum auda-
ciam qui aestimant sine doctore diuinam scripturam intelligere.

4
⁋ Hic intelligendum est in principio: cum ista scientia sit credendorum per fidem
& operandorum per charitatem, vt dictum est supra: quod Aliud est scire siue cognoscere credenda
& operanda quae pertinent ad hanc scientiam, discernendo scilicet credenda & operanda inter se:
& a non credendis: & a non operandis: Aliud vero est habere scientiam credendorum & operan-
dorum, scilicet scire non solum quid credendum & quid non credendum: quid operandum & quid
non operandum: sed etiam quomodo fides credendorum & charitas operandorum gignitur, nutri-
tur, roboratur, & defenditur: qua scientia non pollent fideles plurimi, quamuis polleant ipsa fide vel di-
lectione plurimum. Aliud est enim scire solummodo quid homo credere vel operari debeat pro-
pter adipiscendam beatam vitam: Aliud autem est scire quoniam hoc ipsum piis opituletur: &
contra impios defendatur, vt dicit Augustinus. xiiii. de trinitate. Et est talis scientia paucorum. se
cundum enim quod dicit Augustinus in principio libri contra epistolam fundamenti, Ad cognitio-
nem syncerae sapientiae pauci spirituales perueniunt in hac vita, vt eam ex minima parte, quia
homines sunt, absque dubitatione cognoscant caeteram: quippe turbam non intelligendi viua-
citas: sed credendi simplicitas tutissimam tenet. Et de vtroque modo sciendi potest habere locum
quaestio: sed principaliter de secundo, vt patebit.

5 ⁋ Sciendum igitur iuxta illud quod dicit Philoso-
phus, Dispositio vniuscuiusque in esse, est sua dispositio in veritate & cognitione: quod Sicut quaedam
habent esse a natura tantum, vt triticum de semine tritici: quaedam vero ab arte tantum, vt arca de ligno:
quaedam vero partim a natura, partim ab arte, vt sanitas quam natura inchoat: sed adiu-
torio quidem medicinae consummati: consimiliter est & in cognitione, quod quaedam sciuntur via
inuestigationis rationis solum: quaedam vero per diuinam reuelationem solum: quaedam vero
vtroque modo: quorum notitia a reuelatione inchoatur: sed perficitur per studium & inuestigationem, coadiu
uante reuelatione. Primo modo sciuntur res naturales a philosophis. Secundo modo scitum est euange
lium & sacra scriptura ab apostolis. dicente Hiero. in proli. Bibi. Quicquod aliis exercitatio & quotidiana Ba98r
lege meditatio tribuere solet, illis hoc spiritus suggerebat sanctus. Tertio modo scita est a fidelibus scien
tia: fidei quae per habitum siue fidei lumen infusum inchoatur: sed perficitur per humanum studium
cum adiutorio diuinae illustrationis per determinationem credendorum: quae solus habitus
fidei non declarat: quia sine hac determinatione habens fidei habitum: quae credenda sunt non co-
gnoscit: sicut nec fecit Centurio antequam instructus esset a Petro, vt habetur in Glos. Act. x. Et de hoc modo
sciendi sacram scripturam ab homine, scilicet quo ad determinatam notitiam credendorum, procedit
quaestio principaliter. Si ergo intelligatur quaestio de scientia qua solum discernuntur credenda, de
illa simpliciter est dicendum quod non potest sciri nisi aliquo docente & determinante articulos cre-
dendorum: & hoc vel deo inspirante interius, vel angelo vel homine docente exterius. Et hoc est
quod dicit Apostolus Roma. x. Quomodo credent ei quem non audierunt: quomodo audient si-
ne praedicante: quasi dicat, nullo modo. Si vero intelligatur de scientia qua sacra scriptura piis opi
tulatur: & contra impios defensatur, supposita notitia discretionis credendorum, de qua pro-
priissime intelligitur quaestio: Aliter enim proprie non cognoscitur aut scitur sacra scriptura: quam
quam fide cognoscantur credenda: Intelligendum quod ad scientiam perfectam sacrae scripturae, sicut
& cuiuslibet alterius, tria concurrunt. Primum quod homo mentem literae & interpretationem eius
per totum cognoscat. Secundum, quod illa quae latent in potentia sub primis scibilibus scientiae, &
quae litera non exponit, sciat explicare: & secundum actum deductionis rationalis elicere. Nulla
enim scientia omnia particulariter scienda ex principiis suis explicat aut exponit: sed solum illa ex
ponit: ex quibus alia sufficienter elici possunt. secundum quod dicit Orig. in Homilia de arca Noe: quod
in sacra scriptura super hoc opportunum videtur habitum silentium, de quo sufficienter conse-
quentiae ipsius ratio doceret. Tertium quod illa quae ab initio credit sola fide, intelligat ratione.

6 ⁋ Quo
ad primum dicendum est absolute, quod exclusa gratia specialis reuelationis secundum communem
statum humanum homo non potest scire sacram scripturam sine doctore. Et hoc ideo, quia ipsa
vtitur signis rerum: sicut aliae scientiae vtuntur signis vocum. Res autem significat iuxta suas pro
prietates. Vnde cum eadem res varias habeat proprietates quibus varia & contraria significari pos-
sunt: & ita sacra scriptura sub ipsis intentionem suam in figuris & aenigmatibus repraesentat: & in-
definite non potest homini esse per se nota rerum significatio in sacra scriptura, vt cognoscat quid quae
libet res velit significare: & pro quo supponat. Vnde sicut homo ignorans idioma graecum: licet di-
ctiones graecas disciplinabiliter prolatas audiat: instrui tamen per illas non potest nisi prius in-
structus in vocum significatione: consimiliter legens sacram scripturam eam intelligere non potest si
ne interpretante ei rerum proprias & figuratiuas significationes ignotas aut dubias. Propter quod
dicit Augustinus. ii. de doctrina Christiana. Duabus de causis non intelliguntur quae scripta sunt:
si aut ignotis aut ambiguis signis obteguntur. & ibidem. Rerum ignorantia facit ambiguas fi-
guratiuasque locutiones. Vnde ad cognoscendum obscuros modos loquendi sacrae scripturae, sine qui
bus sciri & intelligi non potest, composuit Augustinus libros de doctrina Christiana. Vnde quia
sine doctore litera sacrae scripturae sciri & intelligi non potest, dicit Hieronymus ad Paulinum. Lex spi
ritualis: & reuelatione opus est vt intelligatur: liber in Apoca. vii. sigillis signatus ostenditur: quan
ti hodie putant se nosse literas: tenent signatum librum: nec aperire possunt nisi ille scilicet vel per
se vel per ministros reserauerit qui habet clauem Dauid, claudit & nemo aperit, aperit & nemo
claudit. Vnde eunuchus ille in actibus cum legeret illud Esaiae. lii. Tanquam ouis ad occisionem ductus est & cae
tera: & librum teneret, & verba domini in cogitatione conciperet, lingua volueret, labiis personaret, igno
rabat eum quem in libro nesciens venerabatur. Interrogatus autem a Philippo putas ne intelligis
quae legis: respondit: quomodo possum nisi quis ostenderit mihi: obsecro de quo propheta dixit de
se an de aliquo alio: tunc Philippus incepit ei euangelizare lesum qui clausus latebat in litera. Ex his
concludit Hierony, quod diximus supra dicens. Haec a me perscripta sunt breuiter, vt intelligeres te in scri
pturis sacris sine praeuio & monstrante semitam non posse ingredi. Et ideo qui non instructi vident
per se sacram scripturam, vident eam quasi attendentes ad lucernam lucentem in caliginoso loco,
vt dicitur. ii. Pe. id est ad quam homo literas intelligibiliter legere non potest. & hoc quoniam vt dicit ibi Glos. nullus prophe
tarum propria sua interpretatione populis doctrinam vitae praedicauit. eget ergo omnino interprs-
tatione aliena. Summa ergo fatuitas est, maxime hominum in scientiis secularibus instructorum:
quod ad nutum & sine doctore sacram scripturam per se praesumunt capere & intelligere, quos Hiero
nymus reprehendit dicens. Qui forte ad scripturas sanctas post seculares litteras venerunt: & sermo-
ne composito aures populi mulserunt: quicquid dixerint hoc legem dei putant: nec scire dignantur quid propiosophe quid Ba98v
Apostoli senserint: sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia. De hoc Augustinus de vtili. cre-
dendi dicit sic. Nulla imbutus poetica disciplina Terentianum sine magistro attingere non au-
deres: tu in libros diuinarum rerum sine duce irruis: & de his sine praeceptore audes ferre sen-
tentiam: & infra. Et si vnaquaeque disciplina quamquam vilis & facilis vt percipi possit doctorem aut magi-
strum requirit, quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum sacramentorum libros & ab in-
terpretibus suis nolle cognoscere, & incognitos velle damnare:

7 ⁋ Quo ad secundum modum
sciendi sacram scripturam, Dicendum quod sicut adiutorio luminis naturalis rationis potest homo
naturali ratione ex primis principiis scientialibus scientiarum naturalium elicere & inuestigare con
clusiones siue expressas in scientia siue non, quae tamen latent in potentia in principiis in ipsa scientia ex-
praessis: Sic adiutorio luminis fidei potest homo naturali ratione ex primis principiis credendorum elicere omnia poste
riora credenda siue in scientia fidei expressa siue non, tanquam illa quae in potentia scita sunt in prioribus
& hoc sine omni alio doctore, postquam in primis credendis fuerit sufficienter instructus. Vnde Augu
stinus secundo de doct. Christia. Erit diuinarum scripturarum solertissimus indagator qui praeno-
tatas legeritur notasque habuerit: etsi nondum intellectu, iam tamen lectione. Deinde quae in eis aperte
posita sunt praecepta viuendi vel regulae credendi, solertius diligentiusque inuestiganda sunt: quae tam
to plura quisque inuenit quanto est diligentia capacior. In his enim quae aperte in scriptura posita
sunt, inueniuntur illa quae continent fidem moresque viuendi. In ea igitur quae obscura sunt aperien-
da & discutienda pergendum est, vt ad obscuriora illustranda de manifestioribus sumantur exempla
& quaedam certarum sententiarum testimonia in certis auferant dubitationem.

8 ⁋ Quo ad tertium ve-
ro modum sciendi sacram scripturam, dicendum similiter quod assistente diuino adiutorio communi
sine quo intelligi non possunt credita, sine omni alia praerogatiua reuelationis homo sufficienter
instructus in credendis & in dictis sacrae scripturae sine omni alio doctore potest deuenire scruta-
tione naturalis ingenii in intellectum eorum quae prius tenebat sola fide, quantum possibil e est cre-
dita in vita ista secundum communem statum hominum fieri intellecta. Et quia hoc vt dictum est
fit diuina gratia assistente & illuminante, maxime gratum faciente, plus proficitur in hoc oratione
quam auditione. Propter quod dicit Augustinus in ser. de gratia noui testamenti. Ama ecclesiasticas le-
gere literas: & non multa inuenies quae requiras: sed legendo & ruminando si etiam pure domi-
num largitorem bonorum omnium depreceris, omnia quae cognitione digna sunt: aut certe
rima ipso magis inspirante quam homine aliquo commonente perdisces. & de videndo deum. Primum
mihi videtur plus valere in hac inquisitione, viuendi quam loquendi modus. Nam qui didicerunt a domi
non Iesu mites esse & humiles, plus cogitando & orando proficiunt quam legendo & audiendo. Nec idem
tamen agere partes suas sermo cessauerit: sed cum plantator & rigator officium sui gesserit muneris,
caetera illi qui dat crementum relinquit.

9
⁋ Ad primum in oppositum: quod lumine naturae sine doctore cognoscimus naturalia
ergo & lumine supernaturali sine doctore supernaturalia: Dicendum quod verum est loquendo de se
cundo modo sciendi, scilicet posteriora ex prioribus praecognitis. Sed quo ad notitiam literae in
aliis scientiis & in ista, omnino refert: propter hoc quod in aliis signa sunt voces propriae determinate
ducentes in notitiam rerum: hic autem ipsae res ducentes obscure per suas proprietates in noti-
tiam aliarum rerum, vt dictum est.

10 ⁋ Ad secundum de beato Antonio: Dicendum quod illud fuit gra-
tiae praerogatiuae: sed quaerimus de notitia quae potest contingere secundum communem statum ho
minum. ad illum enim priuatum modum accipiendi notitiam scripturae non est homini expectan-
dum: sed studio proprio quantum potest cum diuino adiutorio ad intellectum sacrae scripturae diligen
ter laborandum, vt dictum est supra.